Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: id

Your search found 15178 occurrences

More search results (batches of 100)
First 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1704-1712:


1704. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

error non potest. Nunc uidendum, quęnam hominum facta laudabiliora tibi uideantur, quę Deus probat, cuius iudicia non errant, an quę homines, qui persępe falluntur? Nonne illa quę probat Deus? POETA: Certe, quę Deus. Primo quippe concesso, necessarie id sequitur. THEOLOGVS: Sed ex his, quę Deo teste probantur, nonne alia magis, alia minus laudanda? POETA: Ita mihi quidem uidetur. Neque enim illis assentior, qui omnes uirtutes pares esse dixerunt.


1705. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

dixerunt. THEOLOGVS: Qua autem ratione discrimen istud nobis constabit? Nonne dicendum illis plus laudis deberi, quibus plus proponitur pręmii ab ipso bonorum omnium ęstimatore ac remuneratore, Deo? POETA: Neque id plane negari ullo modo potest. Iniquus enim arbiter munerumque dispensator esset ille, qui minus merenti plus concederet. THEOLOGVS: Videtur tamen illa Euangelii autoritas huic assertioni nostrę nonnihil obstare, ubi singuli operarii unum


1706. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

THEOLOGVS: Ego sane tibi non dico prisci, sed pręsentis ęui uiros ostendam, si audiendi patientiam mihi pręstiteris, fortiores, pręstantiores, clariores, laudabiliores his quos commemoras, nedum pares. POETA: Gestio id quidem audire. Incipe iam! Attentum habebis docilemque auditorem. THEOLQGVS: Herculis acta nunc mihi rite atque ordine sunt digerenda et cum nostris conferenda, ut, utra alteris pręstent, cognoscamus. De Sansone autem alias uidebimus, si uidere


1707. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

cupidinibus obuiam ire, diabolo resistere et non pugnorum ui lacertorumque ualentia dracones necare. (Eriginus tyrannus) Sed Thebas, inquis, patriam suam, Erigini regis tyrannide oppressam in libertatem uindicauit. Si pro amore illorum, qui iniuste oppressi sunt, id agitur, pietatis uirtus est, qua Deum promeremur. Sin uero laudis humanę gratia hoc fit, hominum, non Dei recipimus mercedem, reprehendendi magis quam commendandi, qui terrenę glorię cęlestem postponere non dubitamus. Ad hęc longe satius est animas de manu diaboli erruere, quod nostri


1708. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

apud Deum inuenies quam apud Euristeum Hercules. Neque enim monstrorum domitoribus cęlum promittitur, sed uitiorum. Quid pręterea hic heros tuus? (Aper) Aprum Archadicum cuncta in agro uastantem comprehendere iussus captum Euristeo obtulit uiuum. Mirum id quidem rudi popello uidetur, sed sapientię disciplina instructi uiri nihil satis magnificum iudicant ex his, quę nobis cum bestiis sunt communia. Robur, pernicitas, agilitas, forma bonum corporis sunt, in quo a brutis uincimur. Animi uero bonum proprium hominis est. In hoc excellere


1709. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

uidetur, sed sapientię disciplina instructi uiri nihil satis magnificum iudicant ex his, quę nobis cum bestiis sunt communia. Robur, pernicitas, agilitas, forma bonum corporis sunt, in quo a brutis uincimur. Animi uero bonum proprium hominis est. In hoc excellere pręclarum esse dicimus, id est, sapientia, scientia, iustitia, modestia aliisque mentis atque animi bonis. Si uis ergo Herculis aprum superantis gloriam tibi uendicare, immo illo maior apud Deum apparere, inconcessę libidinis foeditatem caue! Hoc enim uitium non immerito apris est comparandum, quos in uolutabro luti


1710. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

qui in Christo credunt, non modo non commendandus appareat uerum etiam contemnendus. Illud autem, quod taurum, cuius amore Pasiphe capta fuerat, a Creta ad Peloponessum aduexerit obtuleritque Euristeo, si rem spectes, nihil est, quod magnopere laudes, sin rei mysterium inspicias, haud parum id quidem iuuabit ad uitę morumque institutionem. Tale autem commodum ut sequatur, ita interpretari nobis conueniet: taurum uidelicet corpus nostrum esse, Pasiphen animam, Herculem rationem, Euristeum Deum. Corpus suum anima nostra tunc nimium diligere uidetur, cum eidem in hauriendis


1711. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

utilis est, promissionem habens uitę quę nunc est et futurę. Tu tamen de Hercule contexens historiam, immo fabulam dixisti: (Arma) ut ubique insuperabilis foret, a diis eum arma accepisse, peplum, clauam, thoracem, equos, ensem et cum sagittis arcum. Nostri uero id agunt, ne a uitiis superentur, ne diabole succumbant. Et sicut Apostolus iubet, ita armantur. (Ad Eph. VI) Induite uos, inquit, armaturam Dei, ut possitis stare aduersus insidias diaboli. Quoniam non est nobis colluctatio aduersus carnem et sanguinem, sed aduersus


1712. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

Nec piget sępius repetere, quod semper plurimum prodest obseruare. POETA: Recreasti me oratione tua, o theologe, ita ut, si optio mihi detur, multo malim me esse Christianum quam esse Herculem. THEOLOGVS: Neque id immerito quidem. Nam uides fortia eius facta et cuncta, quę de illo prisci uates fabulantur, longe inferiora esse et pene nihil prę illis, quę a religionis nostrę cultoribus factitari audis. POETA: Certe illi, ut iam uideo, ignorantes uerę uirtutis


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1519], Dialogvs de Hercule a Christicolis superato, versio electronica (), Verborum 8236, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [marulmardial].


More search results (batches of 100)
First 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.