Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: id

Your search found 15178 occurrences

More search results (batches of 100)
First 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1715-1731:


1715. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

ex commentariis temporum meorum originem et primordia urbis Rhacusae. Quum enim essem Baciae aliquot ante annis apud Gregorium Fregepanem, Colociensium antistitem, et ille sese ferret a Rhacusa oriundum, sępius mecum egit ut id negotii in eius gratiam subirem. Nempe ardebat non mediocri cupiditate homo, licet inter Hungaros satis honestus, ut maiores suos etiam inter Dalmatas claros extitisse ostenderet. Malebat autem se Rhacusanum esse quam quenpiam alium eius regionis,


1716. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

ciues, qui forte aut mercaturis, ut fit, rem quaerendo a domo abfuerant, aut fuga inter tumultum elapsi hostiles uitauerant manus, ad instaurandam patriam sese conuertunt. Verum a Slauinis regionum accolis, Transistrana gente, non solum id facere prohibiti, sed etiam in seruitutem pene redacti sunt, dum barbari, et per se Epidauriis infesti, tantae cladis reliquias ueluti naufragia quaedam a fortuna obiecta sibi uindicare nituntur, ad auaritiam odium adiungentes, quo non


1717. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

continendis. Locum Rhacusani Diuam Mariam Castellanam uocant, quamquam sunt qui existiment hanc arcem non a Belo a fundamentis inchoatam, sed potius ab illo, addita etiam Michaelis Constantinopolitani imperatoris ope, ad cuius imperium id temporis Dalmatia spectabat, instauratam, asserentes una cum Epidauro ab iisdem hostibus dirutam fuisse. Addunt etiam arcem ipsam lingua Epidauria Lauusam, eo quod in praeruptis saxis posita esset, uocitatam; in quod quidem


1718. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

Ductis deinde duobus muri utrinque brachiis, regionem, protensis munitionibus ad rupes zephyro obiectas, moenibus circumdant, planitie omni extra munitiones relicta, quam partim silua, partim palustre solum id temporis obtinebat. Nam quicquid urbi inde adiectum est, id totum postea ciues aucti fortuna extruxere. In medio fere oppidi- regionem hanc nunc incolae Pusternam nuncupant-


1719. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

brachiis, regionem, protensis munitionibus ad rupes zephyro obiectas, moenibus circumdant, planitie omni extra munitiones relicta, quam partim silua, partim palustre solum id temporis obtinebat. Nam quicquid urbi inde adiectum est, id totum postea ciues aucti fortuna extruxere. In medio fere oppidi- regionem hanc nunc incolae Pusternam nuncupant- Polimirus Diui Stephani Protomartyris erigit templum reliquiasque


1720. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

deesset, pontificem Epidaurium, quem quidam Ioannem nominant, amissa priori sede Burni agentem praesulem Rhacusanum Romano pontifice annuente designat, atque a ditione Salonitani antistitis, sub cuius iure omnes fere Dalmatiae praesules id temporis erant, eximi curat, licet eodem fere tempore Salonae quoque ab Vcris, Glacialis Oceani accolis, euersae sint. Iam noua urbs opibus ac ciuium multitudine, soli inopia industriam


1721. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

Illyrico litore e regione posito duorum ferme dierum nauigatione mediocri uento nauim impellente. Itaque Rhacusani, communicato cum Iadestinis consilio, quorum ciuitas sicut regionis felicitate reliquas Dalmatiae urbes longe superat, ita id temporis opibus et magni spiritus ciuibus eminebat, caeterisque maritimae Dalmatiae ciuitatibus in societatem deductis ad accolas Slouinos mittunt oratores, qui et docerent imminens Dalmatiae periculum propter breuem e Gargano in


1722. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

cui soli studebant, effoeminatis nihil fortitudinis inerat, non ausi per se tyrannum aggredi maluerunt externa ope aduersus illum uti quam propriis armis in libertatem sese uindicare. Itaque ueluti indigni qui suis legibus uiuerent id consilii coeperunt, quo quidem neque ipsi seruitutem effugerunt et patriam alienae ditioni subiicientes sibi pariter et posteris suis perpetuam inusserunt notam. Erat inclyta eo tempore Veneti


1723. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

admodum tenue erat, quam iustitiae caeterarumque ciuilium artium fama. Huc accedebat publicum simul et priuatum hospitium cum Veneto senatu Rhacusanis: priuatum mercaturae societate, e qua haud parum emolumenti ad utrosque perueniebat (id enim temporis omnia fere promercalia in mediterraneum Illyricum a Rhacusanis mercatoribus ad Slouinos regulos importanda Venetiis in diem accepta petebantur), publicum quia inde leges, quibus nunc quoque in litibus dirimendis Rhacusani


1724. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

effugisse et ipsi paulo post satis perspicerent, dum pro continuo ciuis sui imperio quotannis alium atque alium dominum, et hunc externum, sortirentur. Et quia ui aperta pelli urbe tyrannus non poterat- id enim temporis Veneti nullas fere, ut dictum est, uires habebant- rem astu hunc in modum aggrediuntur. Per speciem legationis ad Constantinopolitanum imperatorem mittendae creantur duo oratores, quibus singulis singulae triremes armis


1725. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

externam seruitutem minime subituri fuissent, magis honestis artibus quam mutandis mercibus noti essent. Erat enim uir uehementis spiritus et bonae spei capax, satisque creditur illum patriae fortunam aucturum fuisse, Illyricis regulis id temporis dissidentibus et parum admodum publicae rei studiosis. Vnde haud difficulter adducor ut credam Demianum, quum animaduerteret ciues suos deiecti atque infracti esse animi, inuasisse dominatum magis ut erigeret patriae fortunam


1726. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

repetisset- responderant enim Rhacusani se fidei suae commissos nunquam prodituros- comparato exercitu Rhacusam hostili animo accessit, in radicibusque Vergati (ita montem uocant Rhacusae imminentem) e regione urbis consedit, ubi id temporis uicus erat quem Slauini a proximo luco, quo tunc mons erat uestitus, eorum lingua Dubrauiam nominabant. Atque dum fratris patruelis liberos caeterosque propinquos in suam redigere cupit potestatem, Rhacusanos bello


1727. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

uirum fortissimum, Chosarem nomine, quem ob uirtutem magni faciebat, amisit, dum is cum Capare, eorum qui obsessi erant duce, Branislaui cognato, congreditur. Quippe Branislaui liberi in Rhacusana iuuentute mercaturae dedita et ob id imbelli parum spei reponentes haud contemnendam externorum militum manum sui defendendi causa aere proprio conduxerant. Bodinus hanc Rhacusanorum constantiam uirtutemque Branislaui


1728. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

regulis mercibus aduectis magno simul usui, simul uoluptati esse. Sane prisci Rhacusani finitimos reges omnibus officiis adeo prosequuti sunt ut uir religione insignis, Stephanus Nemagna, Bossinatibus in Illyrico id temporis imperans, Rhacusanorum in se officiis, quibus eius gratiam promeruerant, permotus non mediocrem his Staei agri partem dono dederit cum tota chersoneso a Rhataneo castello denominata. Distat autem Rhatanea


1729. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

Stephani Nemagnae successor fere ultimus, regno a Turcis pulsus Rhacusam una cum familia se recaepit ui magna auri secum allata. Nam quum fidei senatus Rhacusani sua omnia credidisset, Rhacusani neque terrore Turcarum, quo fere Europa id temporis magnopere perculsa erat, neque ullo praemio adduci potuerunt quo minus fidem seruarent. Quam profecto constantiam Amurathum Othomanum, Turcarum regem, uehementer admiratum dixisse ferunt urbem haud facile perditum iri in qua


1730. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

indicia, ubicumque ipse imperitabat, cuique Rhacusano ciui debitorem suum indicta etiam causa, ac nulla magistratus interposita auctoritate, ob aes creditum nectere atque in neruo domi suae tenere permisit. Quo facto multi ex Rhacusanis id temporis amplissimas nacti sunt opes, quibus sane, et publice et priuatim, urbs magnopere est exculta. Caeterum Rhacusani, mente eorum secundis, ut fit, rebus sublata, fortuna sua haud modeste


1731. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

amittendae deuenerint. Nam conducti ab Italia milites, uidentes Rhacusanos imbelles esse et praedae expositos, consilium inierunt ut urbem prius direptam alienae subiicerent potestati. Quae coniuratio, cum per quosdam ciues, qui senserant id agi, enuntiata esset Rhacusano senatui, in re trepida ciuitati non defuit consilium. Nempe milites scelesti consilii participes per speciem expeditionis extra urbem ablegatos posthac urbem ingredi non permiserunt, itaque urbs incolumis


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1520], Commentariolus de origine et incremento urbis Rhacusanae, versio electronica (), Verborum 5404, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio – historia] [word count] [tuberocommrhac].


More search results (batches of 100)
First 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.