Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: id

Your search found 15178 occurrences

More search results (batches of 100)
First 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1732-1755:


1732. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | Section]

XXV.) In hac Euangelica lectione, fratres charissimi, posita est ante oculos mentis nostrę futuri descriptio iudicii, consummationis seculi, piorum ab impiis separationis. Verum tamen, quando ista erunt, nemo scit. Occultam id esse uoluit Dominus, ut certi, quod futura sint, quę prędicantur, sic nos pręparemus, tanquam dies ista crastina vel postridiana sit. Igitur de illo terribili admodum atque horrendo iudicio uerba nunc facturus sum non minus de


1733. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

fidem persecutę sunt. Et cum ita sit, nonne mirum uidetur, quomodo tandem non solum steterit, sed etiam aucta ac dilatata sit Christiana religio non repugnando persecutoribus, sed eorum immanitatem rabiemque tolerando? Porro, qua id ratione factum sit, audi. Vnus occidebatur, plurimi conuertebantur; deficere coeperunt interfectores, et multiplicari non cessarunt confessores. A priuatis ad prętores, a prętoribus ad imperatores peruenit notitia ueritatis; et qui


1734. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

deficere coeperunt interfectores, et multiplicari non cessarunt confessores. A priuatis ad prętores, a prętoribus ad imperatores peruenit notitia ueritatis; et qui persequebantur Christianos, facti sunt tandem Christiani. Nullo modo id fieri poterat, nisi diuina uirtus pro Euangelicę professionis assertoribus staret. Sicut autem ab initio persecutiones aduersus orthodoxę fidei uiros desęuierunt, ita in fine in eosdem grassabuntur, multoque magis quam unquam antea.


1735. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

cogis, auri sacra fames? Nemo alteri subiici patitur, unusquisque supereminere conatur, dedignatur parem, cuncta agit insolenter, superbe, arroganter. Quibus ante sęculis magis nomen Domini blasphematum sit sanctorumque omnium, et id quidem impune? Qui principi maledixerit, lęsę maiestatis est reus; maleddicunt multi Principi principum Deo, et securi sunt. Ideoque Deus iniuriam sibi illatam cogitur ipse uindicare, tam in eos, qui peccant, quam in illos,


1736. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

Hic est, de quo in eodem propheta rursum ditur: Post terrę reges cum creuerint iniquitates, consurget rex impudens contra Principem Principum , id est Christum, et sine manu, inquit conteretur : solo enim Christi nutu peribit. Quidam de tribu Dan oriturum autumant, iuxta Jacob patriarchę prophetiam in Genesi


1737. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

cogat. Retro quippe cadit, qui cognita ueritate rursum laqueis erroris implicatur. Coluber ergo erit Antichristus, dum fallit, cerastes, dum uim experitur, persequendo illos, qui sibi non consenserint. Et tunc, fratres, fideli populo, id est nobis, maxime prudentia opus erit, ne quis in foueam incidat perniciosi erroris, et firma animi constantia, ne minante tyranno pro Christi nomine mori timeat, pro breui uita ęternam lucraturus. Prosequamur reliqua.


1738. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

pastoris stulti , hoc est insignia eius, qui gregem Domini dissipare conaturus est. Quia ecce ego suscitabo pastorem in terra, qui derelicta non uisitabit, dispersum non quęret, et contritum non sanabit, et id, quod stat, non enutriet. Contrarius ergo erit bono pastori Christo, qui derelictos primorum parentum culpa uisitauit oriens ex alto, et gentes per idolorum errorem dispersas ueri manifestatione congregauit, uitiorum tabe


1739. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

et impugnet et legem diuinitus latam conetur euertere. Cauda eius trahebat , inquit, tertiam partem stellarum cęli, et misit illas in terram . Erunt quippe Christiani in partes tris diuisi, duę partes saluabuntur, id est perfecti, et minus perfecti, tertia pars peribit, hoc est illi, qui uel a fide defecerunt uel in peccatis obdurati poenitenam agere neglexerint. Hi in terram trahentur et ad inferos usque descendent. Tunc autem stellę


1740. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

admonemur. In Genesi est scriptum: Cum ergo occubuisset sol — per occubitum soli finem designat seculorum — facta est , inquit, caligo tenebrosa , id est Antichristi persecutio, tenebras offerens hominibus et non lucem. Sequitur: et apparuit clibanus fumans, et lampas ignis transiliens inter diuisiones illas . Persecutionem enim Antichristi rerum subsequetur conflagratio.


1741. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

reprobos terrebit et miro modo eadem eius facies aliis apparebit aspera et irata, aliis uero mitis uidebitur et spem quandam impartiendę seruis suis gratię pręseferens. At tamen pręmittet ante se angelos Dominus cum tuba, id est uoce clara, quę simul mortuos ad uitam reuocet et suscitatis omnibus aduentum nunciet magni Regis iudicisque uiuorum ac mortuorum. Alii iudices de uiuis tantummodo iudicant, hic etiam de mortuis. Soli enim morientium merita nota


1742. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

sum ego ipse, et oculi mei conspecturi sunt, et non alius. Reposita est hęc spes mea in sinu meo . Hoc quoque contra eorum errorem facit, qui dixerunt, corpora quidem surrectura, sed ex materia omnibus communi. Falsum autem id esse uerba hęc probant: Circumdabor , inquit, pelle mea, et carne mea, et non aliena pelle, uel carne. Et oculi mei, non alieni, et ego ipse, non alius uidebo Deum meum . Aequum pręterea et rationi consentaneum


1743. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

Christum, et ab eo quęsierunt de muliere, quę septem maritos habuit alium post alium, cuius , inquiunt, ex his erit uxor in resurrectione ? Sed quoniam, ubi non est mors ultra, non est necesse, ut generatio succedat — id enim in supplementum fit decedentium — ideo audiunt: Erratis nescientes Scripturas neque uirtutem Dei. In resurrectione enim neque nubent neque nubentur, sed erunt sicut angeli Dei in cęlo . Igitur sicut inter angelos non


1744. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

: Dedit mare mortuos, qui in eo erant, et mors et infernus dederunt mortuos suos, qui in ipsis erant, et iudicatum est de singulis secundum opera ipsorum . Mors, hoc est, quacunque morte oppressi, et infernus, id est, et ad infernos damnati, omnes ad resumendum sua corpora redibunt, ut, cum quibus peccauerunt, cum illis et crucientur; et iusti, cum quibus bonum operati sunt, cum his et cęlesti bono perfruantur.


1745. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

morte suscitatis. Hoc futurum ipse pręmonuit, cum diceret : Amodo uidebitis filium hominis sedentem a dextris uirtutis Dei et uenientem in nubibus cęli . Nemo, fratres, dubitet id implendum, quod a Veritate est pręnunciatum. Mentiri Veritas non potest; alioquin non esset ueritas, sed mendacium. Cęlum , inquit, et terra transibunt, uerba autem mea non pręteribunt . Omnia itaque certissime fient,


1746. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

quoties fulgurat in oriente, non latet eos, qui habitant in occidente, ita aduentus hominis omnibus conspicuus erit, suo fulgore et sanctorum angelorum claritate oculos hominum perstringens omnibusque sese exibens manifestum. Et id quidem, ut omnes diiudicet et omnibus digna factis retribuat. Hoc illud est, quod in psalmis Dauid Deum orabat dicens: Deus, iudicium tuum regi da et iustitiam tuam filio


1747. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

minus perfecti, fideles tamen, quos in dextera parte angeli statuent saluandos. Reliquos autem, hoc est, uel incredulos Iudęos uel male credentes hereticos uel in peccatis perditos Christianos, seorsum in parte sinistra stare compellent. Id futurum clare aperteque exposuit Dominus, ut omnibus liquido pateat, qualis bonorum malorumque finis sit, et alii de commisso scelere poenitentiam agant, alii in proposito uitę sanctioris ardentius perseuerent et utique saluentur. Ait


1748. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

Dimidio suę clamidis Martinus pauperem seminudum operuerat, et Christum audit loquentem: Martinus adhuc catechumenus hac me ueste contexit . Nemo igitur dubitet, quicquid alienę impartierit egestati, id se Christo Domino, cui omnia debet, se impartiisse. Plus, quam dici queat, expauescenda sunt, quę sequuntur, nec sine multa animi anxietate explicanda. Tunc dicet , inquit


1749. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

clamoribusque omnia complendo nunc ad terram se prosternent, nunc exurgent, pectus pugno uerberabunt, lachrymas fundent inconsolabiliterque dolebunt; diem, qua nati sunt, maledicent. At tamen peccatorum suorum conscientia compulsi iuste id se pati palam fatebuntur. Ite, maledicti, recedite, iniqui, abite, aduersarii Dei Patris et Filii eius. Ite non in terras longinquas, non in fines orbis terrę, sed in ignem ęternum, in ignem inextinguibilem, in semper ardentes


1750. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

leuatio. Idem enim perseuerabit tormentum, quod initio fuerit inflictum. Iuste autem ęterna poena plectitur, qui ęternum regem nunquam cessauit offendere. Iuste Deus illorum non miseretur, qui proximorum suorum miseria non mouentur. Id damnati isti ne ignorent, dicet eis Dominus : Esuriui enim et non dedistis mihi manducare; sitiui, et non dedistis mihi potum; hospes eram, et non collegistis me;


1751. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

restant disserenda, ut, quod initio promisimus, iam tandem Domino adiuuante persoluamus. Quemadmodum uitę ęternę bona, ita et ęterni ignis mala neque uerbis explicari queunt neque cogitatione complecti. Quicquid igitur de his legimus, id certe maius esse, quam litteris exprimitur, nobis persuadeamus. Operę tamen precium erit breuiter nunc perstringere, quid de inferno, qui[d] de damnatorum poenis scriptum comperimus, ut deinde de beatorum gloria statuque


1752. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

ergo illis Ixiona perpetuo uolubili rotę alligatum, Tityum renascente iecore uolucres pascentem, Sysiphum toto pectore saxa iterum ruitura in altum impellentem, Tantalum quoque inter aquas et poma siti fameque laborantem atque alia id genus multa. Nos non de poeticis figmentis, sed de ueritatis fonte, de sacrę Scripturę fidelibus testimoniis colligimus, quę in medium proferamus, ut nemo dubitet, quin uera sint, nisi qui de Deo quoque dubius est et infidelitate


1753. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

maius, quid melius, quid iocundius, quid suauius potest desyderari? Quas autem et quam eximias corporibus sanctorum dotes largiturus est benignissimus Dominus, breuiter cursimque dicemus, ac ne id quidem nostro sensu, sed assertionis diuinę autoritate, de qua dubitare crimen impietatis est. Iam primum (ut Paulus ait) mortale hoc induet immortalitatem, et corruptibile hoc induet incorruptionem . O inęstimabile


1754. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

Agnus. Quid pręterea futurum? Elementa certe ipsa illo igne, quo cremandus est mundus purgata, pristinum uigorem, quem habuere, quando creata sunt, aut etiam illo pręstantiorem recipient: ut omnia in melius mutentur, postquam Ecclesia id, quod omnium est optimum, ęternam beatitudinem fuerit consecuta. Ipsi ergo Ecclesię iam in cęlo triumphanti totus congratulari uidebitur mundus ac de tanta eius uictoria gaudere faciemque pręseferre iocundiorem. Vnde de his, quę


1755. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

insignia figurant atque testantur. Talia autem interpretatione prosequi temporis angustia non patitur. Vt ergo sermonem nostrum de Iudicio tandem finiamus, pro epilogo eorum, quę hactenus dicta sunt, precatione uti libet, ut et precatio id, quod illis diebus nobis opus fuerit, impetret et breuis repetitio prolixi sermonis memoriam facilius seruet. 7 Tu ergo, Domine Iesu Christe, Fili


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1520], De ultimo Christi iudicio sermo, versio electronica (), Verborum 16879, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - sermo] [word count] [marulmarultiudic].


More search results (batches of 100)
First 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.