Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: id

Your search found 15178 occurrences

More search results (batches of 100)
First 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 2384-2413:


2384. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 240 | Paragraph | SubSect | Section]

nostro libello, satis copiose, satisque, ut arbitramur, dilucide ostendimus. Quare si, quae Graece optime intelliguntur, ea Latinum aliquando in sermonem ita sunt translata, ut coniicere potius, quid sibi interpres velit, quam videre plane liceat; id non tam ipsius inscitia interpretis, quam Latinae linguae inopia accidere, iudex aequus existimabit. Nos in hoc libro tum perdifficili, tum etiam multis locis depravato, summam adhibuimus diligentiam; quantum tamen unius mensis studio potuimus


2385. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 242 | Paragraph | Section]

atque omnia complectens, quid ille cum aliis commune haberet, qua in re differret, ostenderem. Quod mihi facere instituenti, non virtutes tantum eius, sed, quae virtutibus plerumque annexa solent esse, vitia quoque persequi necesse fuit. non enim id praestare potest cuiusquam hominis natura, nihil ut neque verbo, neque re umquam peccet. illa vero optima est existimanda. quae in plurimis scopum attingit, in paucissimis aberrat. Ad hanc igitur rationem, ea quae dicuntur, quisque examinet, neque


2386. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 246 | Paragraph | Section]

attingit: postea, quemadmodum Delus expurgaretur, ostendit; Argosque Amphilochicos, ab Ambraciotis oppugnatos, relinquit. Quid multis opus est? totus enim liber ita concisus perpetuam historiae seriem amisit. Accidit autem id quod consentaneum est, ut vagemur, nec facile, quae traduntur, studio consequamur; cum ex divulsione rerum perturbata mens, imperfectas et quasi mutilatas notitias ipsa sibi commode perfecteve referre non possit. historicam enim narrationem perpetuo


2387. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 246 | Paragraph | Section]

cognosci ac percipi non facile queant. non esse autem rectam, qua ille usus est, neque aptam historiae regulam, satis constat. neque enim de posterioribus historicis, qui sua scripta in aestates et hiemes distribueret, quisquam fuit: omnesque potius id consilium sequi maluerunt, ut ad perspicuas rerum intelligentias tritis itineribus narrationem perducerent. Sunt MG: Ordo eius et dispositio reprehenditur. Ordo eius et dispositio


2388. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 247 | Paragraph | Section]

copiose, neque temporibus satis accurate distinctis, explicavit: simul ob eam caussam, quod Atheniensium principatus qua ratione sit constitutus, harum rerum tractatione declarat. Satis igitur et hinc aperte colligitur, narrationem ab ipso non optime, id est, non ut natura postulat, esse digestam. Huc accedit, quod nec historiam quo debuit fine conclusit. cum enim annos VII et XX bellum comprehenderit; atque hoc quantum temporis est, usque ad belli exitum ipse vixerit; tamen usque ad annum alterum et


2389. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 247 | Paragraph | Section]

ex iis quae futura esse ex oraculis affirmabantur semper enim et initio belli, et usque ad extrema tempora, recordor a multis esse nuntiatum, oportere ad annos ter novenos bellum perdurare. mihi autem per totum illud tempus vita suppeditavit: cum et id aetatis essem, ut rerum sensum haberem, et in eam curam animum intenderem, ut singulas notitias optime consequerer. cumque annum post quam ad Amphipolim dux fuissem, vigesimum p.


2390. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 250 | Paragraph | Section]

assumpsit. in quo quidem conventu populum, qui eadem de re iterum coactus erat, prioris decreti poenituit. Illa vero tam celebris laudatio, quam in secundo libro collocavit, qua factum est ratione, ut eum potius quam alium locum occupaverit? Nam sive id factum est propterea, quod in magnis urbis calamitatibus, in quibus multi fortesque ex Atheniensibus viri pugnantes occubuerunt, usitatos luctus commemorare necesse fuit; sive quod eos qui cecidissent, propter magnas res feliciter gestas, ex quibus


2391. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 251 | Paragraph | Section]

Peloponnenses et Athenienses gesserunt, conscripsit; incipiens statim exorto eo, et magnum, atque omnium quae umquam antea gesta sint, memoratu dignissimum existimans; hac coiectura ductus, quod utraque pars rebus maxime florentibus, omni cum apparatu id gesserit: cum videret aliam quidem Graeciae partem statim alteri parti adhaerere, aliam id facere cogitare. Hic autem fuit Graecis maximus motus. neque vero illis solum, sed et barbaris, atque adeo plerisque mortalibus.


2392. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 252 | Paragraph | Section]

gesta sint, memoratu dignissimum existimans; hac coiectura ductus, quod utraque pars rebus maxime florentibus, omni cum apparatu id gesserit: cum videret aliam quidem Graeciae partem statim alteri parti adhaerere, aliam id facere cogitare. Hic autem fuit Graecis maximus motus. neque vero illis solum, sed et barbaris, atque adeo plerisque mortalibus. Ac ea quidem quae ante haec gesta essent, quaeque his essent vetustiora, plane in apertum produci, propter vetustatem,


2393. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 254 | Paragraph | Section]

ea vero quae sub feminae genere comprehenduntur, maribus attribuit. quae autem neutrius sunt generis, ita his connectit, ut tota naturalis illa coaptatio et consecutio divagetur. Nominum et participiorum casus ab eo quod significare debet, ad id quod est significatum; et contra, quod est significatum, ad significans transfert. In coniunctivis autem ac praepositivis particulis, iis praesertim quae vocabulorum vires distinguunt, poetica prorsus utitur licentia. Plurimas etiam in eo figuras


2394. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 255 | Paragraph | Section]

quo ille potissimum delectatur; poeticam quandam verborum structuram; in figuris multiplicem varietatem; harmoniae et concentus asperitatem quandam; figurarum Significationis celeritatem: id est, cito et breviter efferre animi sensa. τάχος, quae a non nullis acceleratio vocatur. Colores autem quibus utitur, sunt acerbus, densus, amarus, austerus, vehemens, gravis, terribilis, ac


2395. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 260 | Paragraph | Section]

evenerit; immo vero maiora etiam contigerunt. nam pater filium trucidabat: abstractique a templis supplices, ad ea ipsa necabantur. quidam etiam in Bacchi templo aedificiis circumsepti, in eo mortem obierunt. eo usque cruenta haec seditio processit; ob id quoque visa maior, quod prima haec apud eos exstitit. nam postea in omni prope Graecia grassata est, ubique factionibus exortis, cum ii qui in populo essent principes, Athenienses; optimates vero, Lacedaemonios accerserent . Quae vero his


2396. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 262 | Paragraph | Section]

adiungit. ἁπλῶς δὲ ὁ φθάσας  τὸν μέλλοντα κακόν τι δρᾶν ἐπῃνεῖτο καὶ ὁ ἐπικελεύσας τὸν μὴ διανοούμενον Id est; Omnino autem qui in nocendo alterum praevenisset, laudabatur; et qui ad hoc non cogitantem inhortatus esset . Mox poetica illa figura usus est quam μετάληψιν vocant:


2397. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 262 | Paragraph | Section]

vocant: καὶ μὴν καὶ τὸ συγγενὲς τοῦ ἑταιρικοῦ ἀλλοτριώτερον ἐγένετο διὰ τὸ ἑτοιμότερον εἶναι ἀπροφασίστως τολμᾶν. Id est; Quin etiam propinquitas sodalitio alienior erat, quod promptius sine excusatione auderet . Hoc in exemplo συγγενές et ἑταιρικόν commutata inter se sunt.


2398. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 262 | Paragraph | Section]

ἀπάτῃ περιγενόμενος συνέσεως ἀγώνισμα προσελάμβανε: Hoc est: Extemplo siquis audendo alterum occupasset, quem securum vidisset, iucundius eum ob fidem ulciscebatur, quam si aperta vi id faceret: quod et tutum arbitrabatur; et, quia fraude vicisset, prudentia se certasse existimabat . Hic παρατυχόν pro παραχρῆμα positum est:


2399. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 263 | Paragraph | Section]

hoc est: in hoc quidem erubescunt . qui, quaeso, sunt isti qui erubescunt? dubium est enim; utrique ne, an indocti tantum. ἐπὶ δὲ τῷ ἀγάλλονται id est; in hoc vero gaudent. hic quoque, qui sint isti qui gaudeant, incertum est. Nam, si haec de utrisque accipi vult, nullum illius verba habebunt sensum. neque enim improbis boni laetantur; neque ob imperitos mali erubescunt. Atque hic quidem


2400. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 264 | Paragraph | Section]

altera etiam praestantior esse videatur, multis in rebus in eo minor est quam par sit. Quicumque autem eum plus aequo admirantur, atque ita stupent ut nihil ab eis qui divino aliquo sunt numine afflati, differant, ii omnes propter enthymematum copiam id videntur facere. Quos siquis ita admoneat ac doceat, ut rationem caussamque afferat, cur hoc non suo loco sit positum, illud vero non iis personis quibus opus erat, accommodatum; item, non haec hisce rebus convenire, neque eo usque progressum fieri


2401. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 264 | Paragraph | Section]

rationem caussamque afferat, cur hoc non suo loco sit positum, illud vero non iis personis quibus opus erat, accommodatum; item, non haec hisce rebus convenire, neque eo usque progressum fieri debuisse: siquis, inquam, haec ita notet, etsi cum ratione id faciat, magnam tamen illis molestiam afferat. quibus sane idem accidit quod iis qui qualiscumque formae aspectu, tanto a more capiuntur, ut is parum a furore distet. qui mihi


2402. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 264 | Paragraph | Section]

inesse arbitrantur: ac, si quis est qui aliquod in ea vitium reprehendere conetur, ab eo, tamquam ab invido et calumniatore, sibi cavent. Atque hi quidem, hac una orationis virtute decepti, omnia etiam ea quibus caret, huic scriptori attribuunt. neque id mirum. nam quae quisque illi quod amat et admiratur, inesse vult, eadem re ipsa inesse arbitratur. At qui iudicio sunt minime depravato, et rationes ad rectas regulas examinant; sive id naturali quodam iudicio faciunt;


2403. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 264 | Paragraph | Section]

omnia etiam ea quibus caret, huic scriptori attribuunt. neque id mirum. nam quae quisque illi quod amat et admiratur, inesse vult, eadem re ipsa inesse arbitratur. At qui iudicio sunt minime depravato, et rationes ad rectas regulas examinant; sive id naturali quodam iudicio faciunt; sive quod etiam disciplinis iudicium confirmatur quod, firmam stabilemque iudicandi rationem secuti, ita sunt disciplinis


2404. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 270 | Paragraph | Section]

ἀνηκέστοις ὁρῶντας περιπεσεῖν. Hoc est; Nam sic nequaquam vos ad verecundiam, quae hominibus in foedis et apertis periculis exstitit plerumque perniciosa, convertetis. multos enim prospicientes quo ferantur, id quod turpe vocatur, nominis allicientis vi adduxit, ut, victi verbo, re in calamitates gravissimas sponte prolaberentur . Quod vero horum sermonum minime fuerit particeps Thucydides, cum neque ipsi conventui interfuerit, neque, quae ab


2405. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 270 | Paragraph | Section]

quae ipse proxime superiore libro commemorat, facile possumus cognoscere. Nam, postquam in urbe Amphipoli dux fuisset, eiectus ex patria, per omne reliquum belli tempus in Thracio vixit. Restat ergo, ut consideremus, an vel rebus ipsis, vel personis ad id colloquium convenientibus aptum dialogum finxerit; cum eius fuerit muneris, quemadmodum in ipso quoque libri prooemio se facturum profitetur, ut, quae vera essent, diceret. Num igitur, quemadmodum illa Meliis de libertate oratio conveniebat, qua


2406. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 270 | Paragraph | Section]

ne Lacedaemoniis Athenienses cedant: cuius hoc est initium: τῆς μὲν γνώμης, ὦ ἄνδρες Ἀθηναῖοι, ἀεὶ τῆς αὐτῆς ἔχομαι, μὴ εἴκειν Πελοποννησίοις. id est; sententiam equidem eandem semper retineo, Athenienses, ne Lacedaemoniis cedamus . quae quidem oratio, et quod ad sententias attinet, divine est enuntiata; et, quod ad compositionem partium, et figurarum non cohaerentium et coactarum mutationes


2407. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 271 | Paragraph | Section]

τὰς αἰτίας,” καὶ ἐκκλησίαν τούτου ἕνεκα ξυνήγαγον, ὅπως ὑπομνήσω καὶ μέμψωμαι, εἴ τι μὴ ὀρθῶς ἢ ἐμοὶ χαλεπαίνετε ἢ ταῖς ξυμφοραῖς εἴκετε. Id est; Vestra quidem in me indignatione, cum caussas minime ignorarem, non fuit inexpectata. atque ea etiam gratia concionem convocavi, ut in memoriam revocem, ac reprehendam etiam, siqua in re immerito mihi succensetis, aut calamitatibus rebusque


2408. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 272 | Paragraph | Section]

se haberet; haec bene dixisset: sed, cum omnes in extremis calamitatibus essent, non iam bene eum dixisse constat. Neque vero de rebus futuris ulla spes, quae has calamitates in melius commutaret, quidquam firmi habebat. ignotum enim est hominibus id quod futurum est. ac fortuna quidem sententias nostras quae de futuris sunt, ad praesentium rerum statum convertit. His sententiam multo etiam molestiorem addit, minimeque praesenti negotio congruentem: καίτοι ἐμοὶ


2409. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 273 | Paragraph | Section]

non praesens, sed futura erat; non in providentia, sed in spe vim suam obtinens; horum omnium postea oblitus, non iam eos ullam in spe, cuius in dubio vis sit posita, fidem vult habere. Haec sane pugnant inter se: siquidem, quod dolorem illis faciebat, id praesentem iam sensum habebat; utilitatis vero significatio adhuc aberat. Sed quemadmodum haec, neque quod ad res ipsas, neque quod ad verba attinet, laudo; ita ista, ut acute excogitata, et excellenter exposita, iucundeque coagmentata, admiror:


2410. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 275 | Paragraph | Section]

γὰρ οἷόν τε ἅμα τῆς τε ἐπιθυμίας καὶ τῆς τύχης τὸν αὐτὸν ὁμοίως ταμίαν γενέσθαι. Hoc est; Verum, siquis aut invidet nobis, aut nos metuit (haec enim utraque faciunt inferiores) et ob id Syracusas vult damno affici, ut nos modestiores fiamus; ac superesse, ut tutius degat; is non ea quae in humana sunt potestate, sperat. non enim possunt homines et desiderium et fortunam in suo arbitrio habere . Deinde, quae in extrema oratione


2411. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 276 | Paragraph | Section]

Quibus epiphonema addit, quod ne puero quidem conveniat: λόγῳ μὲν γὰρ τὴν ἡμετέραν δύναμιν σῴζοι ἄν τις, ἔργῳ δὲ τὴν ἑαυτοῦ σωτηρίαν. Id est; Qui enim nostram potentiam tutatur, is verbo quidem nostram, re autem ipsa suam salutem servat . Sunt alia etiam in hac concione, reprehensione digna; quae nihil opus esse arbitror in medium producere, cum iam satis explicatum sit,


2412. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 278 | Paragraph | Section]

autem obscuram, quae unius alicuius gentis est peculiaris, et peregrinam, ac poeticam dictionem, veris certaminibus minime aptam ratus, omisit. neque, quod in figuris vagum est, et a consequentia naturali aberrat, ac soloecismi speciem prae se fert, id adamavit: sed, quae consuetudine recepta essent, in orationem suam induxit, commutationibus ac varietate eam exornans, cum nullam sententiam simpliciter ac sine aliqua figura proferat. perplexas vero et intricatas illas sententias, quae brevibus multa


2413. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 280 | Paragraph | Section]

curiose conquisitas et soloecismi similes habent, neque admirentur, neque imitanda sibi proponant. atque (ut paucis dicam) si quis et ea quae obscuritatem habent, et quae cum aliis virtutibus etiam perspicuitate sunt praedita, pariter imitanda statuat; id rectum non est. necesse est enim fateri, perfectiora imperfectis, clariora obscuris esse meliora. Quo igitur argumento Thucydidis universam dicendi formam laudamus; quaeve nos ratio cogit, ut illum suae tempestatis hominibus, quibus nimirum illa et


Bibliographia locorum inventorum

Dudić, Andrija; Dionysius Halicarnassensis (1533-1589) [1560], De Thucydidis historia iudicium... A. Duditio interprete (), Verborum 18906, Ed. Petra Šoštarić [genre: prosa - epistula; prosa - versio] [word count] [dudicathucydid].


More search results (batches of 100)
First 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.