Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: plenum

Your search found 231 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 26-41:


26. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_355 | Paragraph | SubSect | Section]

consequerentur. Helias monachus in finibus ciuitatis Antinoi * corr. ex Athineos (quę quondam Thebaidis metropolis fuit) annos septuaginta in uastissima solitudine perdurauit. Erat desertum horroris plenum, semita, quę ad ipsum ducebat, angusta scrupeaque et inuentu etiam difficilis. Antrum quoque, quod inhabitabat, tetrum atque horrens ac statim propius accedentibus nescio quid terroris incutiens. Hunc se ibi uidisse


27. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_387 | Paragraph | SubSect | Section]

idolis baptismum suscipiens ac Deo credens. Iudas Thaddeus Abagarum, Medorum regem, ab elephantię morbo liberauit, credentem baptizauit, corpus uitio, animum erroribus expians atque emundans. Paulus, uas Spiritu Sanctu plenum, Elymam magum fideles ludificantem cęcitate damnauit ad tempus, ut, quandiu mentis oculos non haberet, nec corporis habere posset; claudum a natiuitate sanauit; spiritum phitonicum a muliere expulit; Euticum uitę,


28. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_403 | Paragraph | SubSect | Section]

Petro in Actis Apostolorum traditum legimus, quod, cum in coenaculum circa horam sextam oratum ascendisset, cecidit super eum mentis excessus. Et uidit cęlum apertum et inde uas quatuor initiis submitti, immundis animalibus plenum, sed quę a Deo mundata dicerentur. Ex quo significatum est gentiles quoque, qui plane immundi errorum inquinatione erant, per fidem euangelicę ueritatis mundandos et Ecclesię gremio excipiendos esse, sicuti et Iudeos.


29. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_406 | Paragraph | SubSect | Section]

qui aderant, testis est etiam conscientia mea, quia tantis bonis ipse fruebar, quot et qualia nescit proferre mollities corporis mei. Denique subiungit dicens: Non potest ad tantę contemplationis dulcedinem cor secularibus plenum negociis aspirare, sed oportet, ut seculo moriatur, ut soli Deo per tantas meditationes et desyderia supernis inhereat. Vnde granum frumenti cadens in terram, nisi mortuum fuerit, semper sic manet, ut cecidit. Quod si


30. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_380 | Paragraph | Section]

perfici potest, Deum tentare est. Itaque uado, quo uolebat, peruenit, reliqui deinde applicuere. Tum demum iubente Domino afferi de piscibus, quos ceperant, primus ascendisse dicitur et traxisse rete in terram magnis piscibus plenum. Qui enim impensius amat, solicitius paret. Magnisque affluit uirtutibus, qui perfecte eum colit. Et cum tanti essent, inquit, non est scissum rete. Non enim rumpi nexus possunt, quos uerus innodauit


31. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_405 | Paragraph | SubSect | Section]

magnisque afficeretur suppliciis et nunc humi dispassis manibus pedibusque diuaricatis extenta neruis bubulis cęderetur, nunc sic resupinata grandi lapide uentri aduoluto premeretur, nunc in cacabum sulphure, pice, oleo plenum demersa subiectis ignibus coqueretur, eius, cuius iussu talia patiebatur, propius astantis oculum bulloris aspargine cęcatum terra saliua diluta liniens reparauit et ipsum tandem patientia sua superatum Christo credere


32. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_484 | Paragraph | Section]

proferre. Postremo, cum in solitudinem secessisset, herbis crudis pascebatur, a cocto abstinebat. Et monachus professus, cum a seniore iuberetur modico uino uti propter stomachum, unicam uini guttulam in urceum aquę plenum instillare coepit, ut et obediret et aquam tamen nihilo pene quam ante sapidiorem biberet. Pauculas etiam ficus festiuis duntaxat diebus in cibo habuit, neque hoc quidem sua sponte, sed obedientię iure. Hic igitur iam


33. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_502 | Paragraph | SubSect | Section]

daretur occasio, sed diuino conspectui munus illud syncerius offerretur, quod submouebatur humano. Promamus aliqua etiam hoc in genere foeminarum exempla! Agar ancilla cum Ismahele filio eiecta panem tantum et utrem aqua plenum secum in solitudinem defert. Consumpta deinde aqua, puer et ipsa siti uexati, fonte angeli pietate ostenso refocillantur. Abraham diues erat et inuitus illam emittebat; in angelo diuina uirtus omnia


34. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_630 | Paragraph | SubSect | Section]

est sicut in speculo, non ueritas. In sacramento autem tota substantię Christi magnitudo est, quam non loci spacio metimur, sed ui naturę. Ac ne forte ideo spacium illud, quo hostia circumscribitur, uacuum putes, sua specie plenum est: species in loco, substantia in natura est. E cęlo quoque ad altare, id est, ad terram usque delabendo moram non sustinet, sicut nec oculi nostri acies cęlum et sydera suspiciendo, cum hęc a nobis


35. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_376 | Paragraph | Section]

ne, dum alium accusat, ipse accusabilior appareat, sed potius peccatricis huius more humilior, ut, dum ipse ab aliis reprehenditur, a Domino defendi mereatur. Sed quorundam iudicium sub honestatis uelamento malignitate plenum est. Iudas Iscariotes unguentum, quo perfunditur Dominus, perditionem uocat, ut Quid perditio hęc facta est, inquit. Poterat unguentum istud uenundari plus quam trecentis denariis et dari


36. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_377 | Paragraph | Section]

aliena post tergum relinquemus nec alterum accusare audebimus, magis ipsi accusandi. Moyses abbas in deserto Scythi nominatissimus, cum accersiretur, ut sententiam diceret in fratrem, qui peccauerat, uenit saccum harena plenum in tergo baiulans. Et rogatus, quid istud esset, peccata sua esse dixit, quę uix ferre preualeret, nedum aliena iudicare posset. Quod prępositi monasterii audientes, fratri poenitenti ueniam indulgere quam poenam


37. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_464_ | Paragraph | SubSect | Section]

de abitu cogitarat. Neque hoc de eodem sancto ac mirabili uiro hic prętermittendum, quod carnalis lasciuię titillationem corporis fatigatione suo exemplo docuerit arcendam. Cum enim saccum harena plenum humeris baiulans incederet, cur id ageret, interrogatus, uexare se uexatorem suum respondit. Quippe uoluptas, quę ocio alitur, labore fugatur. Multa quoque expauescenda et Hilarionem abbatem a Sathana in deserto


38. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_471 | Paragraph | SubSect | Section]

quidem cederet, ipse fremens et indignatus abiit, patientia uictus foeminę constantiaque superatus. Postremo, ut saltem uel ad auaritię uel ad gulę uitium incautam traheret, hic auri massam illic canistrum uariis dapibus plenum ei apparere fecit. Illa autem pręsentissimi contra omnia tentamenta remedii memor, crucem designauit, et diaboli laqueus dissipatus est. Tantumque in eam profecit malignus, ut, quo eam magis


39. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_536 | Paragraph | SubSect | Section]

incertus ueniat, mundam puramque reddere curauerit, nonne dicetur: Euge, serue bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam. Intra in gaudium Domini tui! Gaudium perpetuum, gaudium plenum, gaudium, quo maius aut melius neque desyderari neque cogitari potest. Profecto, si quem talia et ad bene agendum non mouent et ad male non deterrent, stupidior est terra — nam et ipsa contremiscet, durior est saxis


40. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_611 | Paragraph | SubSect | Section]

comparatur. Quod sane partim ad ipsam, partim ad comitatum ipsius apte accomodateque referre possumus. Ad ipsam, quia nihil post Christum ita compositum est, ita ordinatum, ita omni fortitudine, omni bonitate, omni gratia plenum; ad comitatum, quia uirgines Virgini assistunt, seruiunt sancti, angeli quoque ancillantur, et ipsa innixa super dilectum suum omnibus pręsidet, prę omnibus conspicitur sublimis, quoniam sublimissimus est, qui de ipsa


41. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_612 | Paragraph | SubSect | Section]

Virgo, Dei Mater, et Christus, Dei Filius, non in imagine picta aut ficta nec sub aliena specie, sed in propria forma proprioque decore conspicui pręsentesque apparent et ab omnibus illa honoratur, hic colitur et adoratur! O, plenum perpetui gaudii spectaculum et nullius unquam aduersi particeps felicitas! Procul est a te omnis solicitudo, omnis metus, omne periculum, procul omnis labor, omnis dolor, omne tedium. Nullus tibi proximat morbus, nullus


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].


More search results (batches of 100)
1 2 3

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.