Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: fuit

Your search found 5790 occurrences

More search results (batches of 100)
First 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1245-1391:


1245. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Venerabili Presbytero Francisco Lucensi Cantori ecclesiae Venetae sancti Marci. M. Marulus. S. P. D. Librum, quem de imitatione Christi ędidi, Tibi mittere pollicitus fueram, et certe misissem, sed is mihi (ut nosti) ab illo fuit interceptus, cui reluctari non potui | neque si possem debui. Scriptum est enim: In tota anima tua time Dominum et sacerdotes illius sanctifica! Ne uero ista tua expectatione a me omnino frustratus uideare, mitto Tibi aliud opus, quod nuper composui, similis


1246. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

II Cęterum nisi rectę religionis fides semel suscepta constanter teneatur, uirtutes quoque effluere ac dissipari necesse est. Conuulso quippe fundamento | quicquid superędificatum fuerit, corruet. Firma sane fides fuit cęcorum illorum, qui increpati ut tacerent, magis clamabant: Luc. 18. Domine miserere nostri fili Dauid. Mar. 10. Matth. 20. Chananeę quoque mulieris


1247. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Mar. 10. Matth. 20. Chananeę quoque mulieris inconcussa permansit credulitas, quam ipsa ne contempta quidem dimisit, et quod credendo atque sperando poposcerat, perseuerando impetrauit. Inuicta denique fuit ipsorum martyrum in credendo constantia. Cęde, ure, occide inquiunt. cuncta quę homini inferri possunt tormenta | prius in corpore nostro perferemus | quam Christum negabimus.


1248. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

potuerint, quin longe late-que reuelatę diuinitus ueritatis uerba disseminarent. ps. 18 In omnem terram exiuit sonus eorum, et in fines orbis terrę uerba eorum. Matth. 15. Hoc sane fuit granum illud synapis quod minimum erat omnium seminum, postquam autem creuit, maius factum est omnibus oleribus | euasit-que arbor grandis, in cuius ramis uolucres cęli habitarunt. Nusquam enim alibi cęlestia contemplantium mentes


1249. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ex quo fit arbor magna. Magna igitur fide opus est, ut magna operemur, et credentibus nihil impossibile sit. Etenim perfecte credentes nihil inutiliter petent | ideo nec montes transtulisse feruntur, non quia nequiuerint, sed quia non expedierit. Non minus autem mirabile fuit | mortuos suscitasse, quod quidem fecerunt, quam montes transtulisse; quod fecissent, si utile fore censuissent. Vnde alibi etiam Dominus ait: Mar. 9. Si potes credere, omnia possibilia sunt credenti.


1250. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Hoc in illa fici arbore apparuit quę quoniam fructibus carebat, maledicto Domini arefacta etiam folia quę sola habebat amisit. Exiccato autem omni humore | nulli usui apta nisi ignibus fuit. Ita nonnulli qui Christiano censentur nomine, cum sese ignauia corruperint, siquid Christianitatis conceperant, totum consummunt | ęternis-que ardoribus digni efficiuntur | cum infidelibus cruciandi nisi poenitentiam


1251. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

caput Deus, Christus autem caput nostrum est. Rursum siquem circa humanitatem eius errare senseris, eum sic existima, quasi qui ipsum uestibus exuat et nudum extentum-que affigere cruci non dubitet. heretici. Talis Manicheorum fuit impietas, qui Christum non ex Virgine natum dicebant, sed tantummodo in phantasmate uisum. Horum profecto et his similium fugiendum est consortium. Sunt enim in pellibus ouium lupi rapaces, dum simulatione credulitatis fidelibus insidiantur.


1252. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ea ipse fecerit, ueraces et sanctos fuisse non negant, dicant quis unquam illorum | se uel Deum | uel Dei filium esse confessus sit? Et si eum se esse Christus affirmauerit, cur ei non credunt? cur eius uerbis fidem non pręstant? cum etiam ipsi homines, quibus talia agendi data fuit potestas, in nomine Christi ea se egisse nunquam dissimularint. Quibus certe si crederent, et in Christum, qui ab iisdem prędicatus est, crederent. Porro cum nec operibus uolunt credere, audiant inclamantem:


1253. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ut tale aliquid cernant: Signum inquit non dabitur ei nisi signum Ionę prophetę. Quęri potest, cur dictum sit: et signum non dabitur ei , cum Iudeis incredulis multa signa data fuerint? Sed qui signo, id est miraculo Dominicę resurrectionis, cuius typus Ionas fuit, non crediderunt, quod maximum erat , multo minus aliis non ita magnis credere poterant. Maius est enim semet a morte reuocare ad uitam quam alios, et ad uitam incorruptibilem atque immortalem | quam ad corruptibilem et mortalem. Non


1254. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Hoc certe optimum uinum in fine conuiuii reseruauit nobis benignissimus sponsus, cui dicitur: Io2 Tu autem seruasti bonum uinum usque adhuc, id est usque ad sextam ętatem, quam sex hydrię figurabant. Prima enim ętas fuit ab Adam usque ad Noe, secunda a Noe ad Abraham, tertia ab Abraham ad Dauid, quarta a Dauid ad transmigrationem Babylonis, quinta a transmigratione ad Ioannem, sexta a Ioanne usque in finem seculi . In hac igitur postrema ętate, in qua nos sumus,


1255. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Luc12 Sunt etiam duo gladiii, quos in medium proferentibus apostolis | satis esse dixit Dominus, cum utriusque Testamenti doctrina satis super-que sit aduersus quasque repellendas diaboli insidias | ac prauas ab animo abscindendas cupidines. Vetus tamen Testamentum fuit Agar ancilla in seruitute generans, et Nouum Sarra liberę prolis mater, qua libertate donauit nos Christus. Ad Gala. 4 Ideo-que Dominus quinque panes ordeaceos turbę dedit seruili,


1256. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

qui per adulationem ita allucinantur ut se peccatores esse non agnoscant cum laudantur! Cares pręterea mentis fortitudine, si te iracundia occupat et furere compellit. Talis fuit sacerdotum ille princeps, qui cum audisset Iesum confitentem se a dextris Dei sedere, in rabiem concitatus uestimenta scidit | et in clamorem prorupit | blasphemum eum uocans, qui assertor erat ueritatis. Neque enim potuit quod uerum erat intelligere ira prępeditus | aut quod


1257. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

affecti erant apostoli, cum inter flagella gauderent, quoniam digni habiti sunt pro nomine Iesu contumeliam pati. Et cum sęuissimi tyranni tormenta proponerent, necem minarentur, ne Iesum euangelizarent, tacere omnino non poterant. tanto illis nomen Domini sui iocundius fuit | quam uitę pręsentis usus | aut doloris per supplicia infligendi euasio. Tales itaque esse debent qui uolunt montem excelsum conscendere cum Petro | et operarii fieri uineę Domini | et abiecta seculi huius sarcina per foramen


1258. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

in manibus habeant. Lucernę in manibus opera iustitię sunt, quorum fundamentum castitatem esse uoluit, dum lumbos prius, in quibus generandi uis est, restringi iubet baltheo castitatis. Veteri uero Lege ideo concessum sacerdotibus fuit matrimonium, quia sola tribus Leui et domus Aaron sacerdotalis erat. nec aliis licebat hoc fungi officio. Ne igitur Leuitarum genus in paucis conclusum deficeret, reparandum per connubia erat. At nunc non carnis quęritur successio sed spiritus, translato-que sacerdotio ad


1259. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

non carnis quęritur successio sed spiritus, translato-que sacerdotio ad tribum Iuda, id est ad Christum, quicunque Christianus est, nisi uxori alligatus fuerit, potest eligi in sacerdotem. Omnes tamen qui Christo in sacerdotio succedunt, castos esse decet, sicut et ipse castus fuit. ut noui sacerdotii tanto purior successio sit quam ueteris, quanto et sacerdos noster Christus omnibus qui ante illum hoc munere usi sunt, noscitur esse pręstantior. Neque enim arietum ut olim aut uitulorum


1260. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Domus mea domus orationis est, uos autem fecistis eam speluncam latronum . Merito igitur talium cathedras euertit | et cum principibus populi sui in cęlestibus considere prohibet, utpote quibus non cęlestis boni adipiscendi sed terreni abutendi cura semper ac studium fuit. Nihil pensi habuerunt prodesse commissę sibi plebi, delinquentes corripere, bonos fouere, afflictos consolari, dubiis consulere. sed ignauię atque ocio dediti magis uentrem suum quam gregem Dominicum pascere soliciti fuere. Malus item est sacerdos, qui uidet


1261. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Ez4 Vę pastoribus Israel , qui pascebant semetipsos! nonne greges | a pastoribus pascuntur? lac comedebatis et lanis operiebamini, et quod crassum erat occidebatis, gregem autem meum non pascebatis. Quod infirmum fuit non consolidastis | et quod ęgrotum non sanastis; quod confractum est non alligastis | et quod abiectum est non reduxistis. sed cum austeritate imperabatis eis et cum potentia | et dispersę sunt oues meę, eo quod non esset pastor. Quo pacto enim est


1262. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | Section]

Maria Magdalena dictum | an de quadam alia incertum est. Mar. 16 et tamen de Maria quoque septem demonia eiecta fuisse Marcus testatur. per quę uitiis quibus inquinata fuerat, purgatam designat. Et ipsa igitur perpetua diaboli serua fuit, sed cum finem iniquitatibus fecisset, meruit fieri discipula Christi. Luc. 13. Remissorem autem ut magnorum ita multorum peccaminum se esse ostendere uolens Dominus, mulierem duodeuiginti annos inclinatam errexit |


1263. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

et alicuius honestę artis laboribus diem illum conterere | quam per ocium ad tam nefanda flagitia conuerti? Profecto minus offenderetis nullum omnino diem festum agere quam hunc quem agitis tot uitiorum obscoenitatibus prophanare. Concessus fuit olim Iudeis repudii libellus, ne in uxores quę displicuissent | ueneno sęuirent, sed potius uiuas dimitterent. Age iam permittatur et uobis, ut omnes dies profesti sint, nullus festus, ut potius manuum labore occupetur animus quam nihil agendo male agere assuescat.


1264. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Reg. 1. 31. Primus Israhelitarum Saul rex, sicut a Samuele propheta ei prędictum fuerat, quia uoci Domini non obediuit, a Palestinis magno pręlio superatus cum liberis occubuit; sceptrum quoque de domo et familia illius ad alios fuit translatum, ut, quale scelus sit Dei mandata pręterisse, non ipse solum, sed etiam filius, qui reliquus erat, nepotes-que sentirent. Vt autem post hunc aliorum quorundam parem fortunam silentio transeam, Sedechię maiori


1265. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

improuiso mors occupat. Neque enim diu uiuere queunt, qui multo somno dediti marcent. tument uultus lurido colore infecti | putrescentia-que uiscera repente inuadens ualitudo dissoluere festinat. Et quoniam nulla his cura fuit sanctis actionibus inuigilare, quibus nixi in cęlum euolarent, peccatis pręgrauati ad inferos descendunt. Quod sibi ualde metuens Propheta orabat cum diceret:


1266. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

carcere erat, somnia interpretatus est, diuersę quidem sortis, sed certissimi euentus | ac nihil prorsus ab interpretationis sententia discrepantis. Pręterea in Iudicum libro Gedeonis uictoria aduersum Madianitas ante per nocturnam imaginem fuit uulgata quam euenisset, quodam somniante, quod ordeaceus panis castra Madianitarum suo ictu subuertisset. Regum quoque historia testatur | Salomoni dormienti apparuisse Dominum | fuisse-que locutum, et sicut petierat, rerum scientiam ac sapientiam


1267. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Pręterea neque eorum ad impetrandam gratiam proficit oratio, qui quanuis benefecerint, iactanter tamen facta sua prędicant, cum teste conscientia contenti esse deberent | et quicquid laudabiliter egissent, non sibi sed Deo tribuere. Talis fuit phariseus ille, qui ingressus templum, ut oraret, deprimere aliorum mores coepit, suos uero insolenter efferre. Deus, gratias tibi ago, inquit, quia non sum sicut cęteri homines: raptores, iniusti, adulteri, uelut etiam hic publicanus. Ieiuno bis in sabbato, decimas


1268. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Nonnulli uero satis cupide orant, sed fide dubia adhuc atque nutanti, ueluti ille in Euangelio, qui filium secum attulit ad Iesum, ut a demonis uexatione liberaretur, et ait: Siquid potes, adiuua nos misertus nostri! Quamdiu suspenso animo fuit, possit-ne id sibi a Domino pręstari, quod rogabat, non accepit. Postquam autem firma stabili-que fide opus esse ad impetrandum didicit et se iam uere credere nihil-que de Domini uirtute dubitare respondit, filium, pro quo orabat, sanum recepit. Hanc dubię et fidelis


1269. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

expedita intrat in domum fortis ipsa iam fortior, et quę ante a diabolo ligata fuerat, nunc diabolum ligat uas-que eius diripit, nihil in se relinquens quod ille suum esse possit dicere. quamdiu autem serua peccati fuit, et domus et uas diaboli erat | postquam peccare desiit | et quod peccauerat poenitendo deleuit, facta est domus orationis et uas iustitię. atque ita pręualuit aduersarii sui potentię suę


1270. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

obrutus periit. alter mente alienatus urbe-que eiectus | et cum brutis computatus, quia Deum contempserat, inter aduersa animo resipiscens Deo se submisit | et poenitudine ductus ueniam ab eo petiit. quo miserante calamitatibus liberatus et in regno fuit receptus. Diuina igitur prouidentia cum poenitentibus clementer ignoscit, tum in uitio pertinaces diu frustra puniens, iuste postremo disperdit. et quos temporali animaduersione ad emendationem uitę compellere nequit,


1271. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

angustias uolens patitur, pilis camellorum uestitur, zona pellicea pręcingitur | et in tam uili habitu uilius nutritur | locustas et mel syluestre comedens | et aquam bibens, a uino autem et sicera se abstinens. Si ergo electorum Dei talis in terra uita fuit, nullius pene culpę consciorum, quos labores, quas uigilias, quę ieiunia, quas asperitates | nobis tot criminum inquinatione foedatis non ultro subeundas dixerim, ut mundemur? Veruntamen quorum durioris uitę


1272. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Dauid Si adulterium, si homicidium perpetrasti, utrunque Dauidi, cum se peccasse doluisset, est remissum. Matth. Zacheus Si foenore et usuris rem quęsisti, hoc Mattheo Zacheo-que fuit condonatum. Paulus Si persecutus es Ecclesiam Dei, de hoc facta est gratia Paulo. Petrus Si pernegasti Dei Filium, de hoc Petro fuit uenia data. Manasses Si stellas


1273. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Matth. Zacheus Si foenore et usuris rem quęsisti, hoc Mattheo Zacheo-que fuit condonatum. Paulus Si persecutus es Ecclesiam Dei, de hoc facta est gratia Paulo. Petrus Si pernegasti Dei Filium, de hoc Petro fuit uenia data. Manasses Si stellas adorasti, si diis alienis templa aras-que posuisti, si obseruasti somnia maleficiis-que credidisti, si in Dei seruos cędibus es grassatus, ista omnia Manasses fecerat | et tamen, cum eum


1274. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Voluit itaque Deus a primo homine confessionis inchoare mysterium, ut ostenderet | nulli posterorum claudi confugium ad ueniam, quod apertum esset primis. Quamobrem et ab his descendentium Israhelitarum mos fuit, quoties erumnis oppressi essent, Dei opem implorare, cilicio contegi, cinere conspergi, ieiunio corpus affligere | et pręter hęc peccata confiteri. sic humiliati Deo miserante angustiis liberabantur | et a peccatis quidem absoluti abibant, pręter originis culpam, qua


1275. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

pasceret, ad patrem supplex confugiens | ac se peccasse confitens | amplexum osculum-que patris accipere meruit | et stolam | et anulum | et calciamenta | et conuiuium. nihil quod male egerat exprobratur ei, sed humilis confessionis merito in hęreditatem cum omni lętitię ambitu fuit admissus, ingenti calamitate in summam beatitudinem commutata. In integrum itaque restituitur gratia, cum peccator per poenitentiam et confessionem humiliatur. Postremo quicquid diximus de poenitentia, idem de confessione est


1276. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

in sacrificio panem et uinum obtulit. Inde tu diceris | in ęternum sacerdos, non secundum ritum eorum qui pecora sacrificabant, sed secundum ordinem Melchisedech, qui pane uino-que litauit. Illius tamen sacrificium signum et umbra fuit, tuum autem ueritas est et lux. tuum istud et prophetę futurum prędicauerunt | et figurę significarunt, ut in eo credendo, quod et uetustas promitteret | et nouitas exiberet, fides nostra stabiliretur atque firmaretur


1277. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

sacrificium Melchisedech sacerdotis, manna in deserto, agnus paschalis, hostia sanctorum oblata pro peccato, hostia pacificorum oblata Domino, subcinericius panis Elię in itinere, panes propositionis in templo. Quicquid in his fuit significatum, in tui Domine glorificati corporis sacramento credimus impletum. atque ideo non quod uidemus in eo, sed quod credimus adoramus. ut Petri apostoli tui promissum te donante nobis persoluatur dicentis: In quem nunc non uidentes creditis, credentes


1278. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Proditum est in annalibus regum Iuda, quod Palestini arcam Testamenti captam Azothum detulerint | et in templo idoli Dagon collocarint. protinus corruisse simulacrum dicitur | et capite ac manibus fuisse truncatum. Azothios quoque graui admodum ualetudine laborasse, donec Israhelitis arca fuit reddita. Arca ista typus Christi erat | cuius corpus qui indigne contrectat, Palestinus est; qui in gulam male affectam mittere non metuit, in templo Dagon illud collocat. Corruet igitur ipse


1279. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Sic enim in Leuitico scribitur: Anima polluta, quę ederit de carnibus hostię pacificorum, quę oblata est Domino, peribit de populis suis. Periit et Oza infelix, qui prophanam manum arcę sanctę, licet labenti supponere fuit ausus. percussit eum Dominus (ut ait Scriptura) super temeritate et mortuus est. Atque ut apertius intelligas distantiam digne et indigne ad sacrosanctum libamen accedentium, disce quid in Esaia scriptum sit: Hęc dicit


1280. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

In morte ergo eris. Quidni? Si uetus quoque Lex id testetur dicens: Numeri 9 Siquis et mundus est et in itinere non fuit, et non fecit Phase, exterminabitur anima illa de populis suis. Quia sacrificium Domino non obtulit tempore suo, peccatum suum ipse portabit. Tam Lege igitur quam Euangelio, ut Christo communices compelleris. id ipsum


1281. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Daniel 1 Daniel, Anania, Azaria et Misahel, cum Babylonię captiui essent , leguminibus aliti et aqua potati habitiores apparuerunt cęteris, qui uino regis-que epulis nutriti erant. Ioanni Baptistę in deserto locustę et mel syluestre cibus fuit, uinum et siceram non gustauit. 1: 5 Paulus apostolus Timotheo discipulo scribens monet, ne aquam biberet sed modico uino uteretur. Nequis autem gulę suę fauens Apostoli


1282. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

quod nulla re impediti nisi gulę uitio, ieiunare ne iussi quidem uolunt? Sed si uiro Dei misso in Bethel, cui mandatum fuerat, nequid ibi gustaret, donec redisset, semel pręterisse mandatum non fuit impune | quomodo hi non punientur, qui nunquam parent? Ille sedens adhuc ad mensam a Domino sibi dictum audiuit: Quoniam non obedisti sermoni meo, non infereris in sepulchro patrum tuorum | cum-que rediret, a leone in uia oppressus occiditur | et ab hominibus ibidem


1283. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

quo die uasis, quę de templo Hierosolymitano sublata fuerant, in celebri conuiuio perpotauit, eodem occisus est | sacrilegio-que addita ebrietas finem uitę fecit. Olophernem Assyriorum ducem, qui uiris armis-que tam potens fuit, ut quocunque se uerteret, urbibus, prouinciis, regnis terrori esset, epulis uino-que grauem unius foeminę manus interemit, et quem uincere externorum uires non poterant, crapula uictus tam ignominiosa nece periit.


1284. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Saturaui eos et mechati sunt, et in domo meretricis luxuriabantur | equi amatores in foeminas et emissarii facti sunt; unusquisque ad uxorem proximi sui hinniebat. Et in Ezechiele: Ecce inquit hęc fuit iniquitas Sodomę: superbia, saturitas panis | et abundantia, et ocium ipsius. Quanto igitur melius penuriam pati | et continentię uirtute abundare | quam copia rerum affluere et turpis luxurię sordibus inquinari? Quanto


1285. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

inquinari? Quanto pręstabilius obseruandis ieiuniis operam dare | et abstinentia superbiam fastum-que contundere | quam crapula inflatum neque bonorum neque malorum quę futura sunt meminisse | et a Deo recedere? Quod crimen illorum fuit, in quos per Amos prophetam exclamat Deus: Vę uobis qui opulenti estis in Syon | et confiditis in monte Samarię, optimates, capita populorum, ingredientes pompatice domum Israhel! Quod hic de


1286. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

uectigal principi tenebrarum, non iam quomodo oportet sed quomodo ille suaserit uiuens. Lucerna eras lucens omnibus qui in domo sunt | extincto lumine multorum de te obloquentium morsibus pares. Cęli denique stella uidebaris, et in terram cecidisti, ut fulgorem qui in te fuit, in tenebras conuerteres | et de te quoque dici posset: Quomodo cecidisti de cęlo Lucifer qui mane oriebaris? corruisti in terram, cęlestibus terrena, ęternis caduca pręferendo. Spiritu enim coeperas, et carne consummaris. Supra firmam petram ędificabas, ut


1287. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

se iussit, Deum reliquit, idola simul cum suis coluit. quamobrem illi ab inimicis uicti poenas dedere, ipsum uero dum in lecto distentus recumberet, serui inuadentes trucidarunt. Quid Iuda Scariotho felicius, cum ad apostolatum fuit electus, cum potestatem accepit morbos curandi, mortuos suscitandi | demoniis imperandi? Quid eodem illo deinde miserius, cum ex fideli coeperit esse infidelis, ex domestico fugitiuus, ex apostolo proditor? Auaritia superatus Dominum suum uendidit, et qui demonia pellebat,


1288. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

conuersus ab iis non discedat. Cum pręsertim pręter iam dicta exempla etiam scriptum sit: Qui transgreditur a iustitia ad peccatum, Deus parauit eum ad romphaeam, hoc est ad uindictam. Romphaea enim teli genius fuit apud Thracas, ut scriptores tradunt. Et si iam ad supplicia destinatus sit, qui sic transgressus est, quomodo euadet? Quoties ergo ab ipso sanctioris uitę curriculo ad impudica inhonesta-que diuertimur, ualde quidem


1289. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

idolorum cultura probauere. Totis enim imperii uiribus falsorum deorum religionem defenderant. uicti autem non armis, sed eorum qui cędebantur patientia Christum susceperunt, qui ab ipsis prędicatus fuerat. Atque hęc fuit uictoria quę uicit mundum, fides nostra. Pugnantes non repugnantibus cessere, inermibus armati | et quod mirabilius est | interemptis interemptores. Ab alteris in medium prolata Christi religio


1290. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

scriptum est: Prouer. II Dominus dat sapientiam, et ex ore eius prudentia et scientia . Et iterum: Eccl. I Omnis sapientia a Domino Deo est, et cum illo fuit semper, et est ante ęuum. Ipse omnium conditor Deus, cum hominem in lucem produxisset, sapientię capacem fecit prę cęteris animantibus, ut autorem suum intelligeret, intelligendo amaret, amando possideret, possidendo perpetuo


1291. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

proficere incipimus | et addito discendi labore sapientiam in mysterio absconditam | et credulis tantum humilibus-que reuelatam ex diuinis uoluminibus haurimus. Hanc si alibi quęsieris, nusquam inuenies. Latuit philosophos, ignota fuit omnibus gentilium sapientibus, tradita autem prophetis Christi-que discipulis. unde ait: Vobis datum est nosse mysterium regni Dei | illis autem incredulis uidelicet et humana tantum scientia nitentibus non est datum. In sanctis ergo Scripturis duntaxat quęre tibi Dei


1292. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Apostolus ait) factus est nobis sapientia et iustitia et sanctificatio et redemptio, ut quemadmodum scriptum est: Qui gloriatur, in Domino glorietur. Quis enim hominum comparandę uerę beatitudinis rationem potuit per se cognoscere, si hoc solius Dei erat docere, cuius solius fuit ipsam beatitudinem tribuere. Quę Dei sunt, inquit, nemo cognouit | nisi Spiritus Dei. nos autem non spiritum huius mundi accepimus, sed Spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quę a Deo donata sunt nobis. quę et loquimur non in


1293. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

humana sed diuina doctrina institutis cum Saluatore nostro, Dei Filio, gratię agendę sunt | sic dicente: Confiteor tibi, Pater, domine cęli et terrę, quia abscondisti hęc a sapientibus et prudentibus, et reuelasti ea paruulis. ita Pater, quoniam sic fuit placitum ante te. Qvod sola dei sapientia efficit beatos. Caput VI Et quoniam sola Dei sapientia | non uana sed uera est, per quam solam patet aditus ad beatitudinem:


1294. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

bonis omnibus affluit semper, malis uacat, desyderium implet. denique ad summum bonorum peruentum est, cum ad illam peruenitur. Huc accedit quod Christianorum sapientia non ita rigide neque inhumane circumscripta sit, sicut fuit illa Stoicę sectę philosophorum, qui docebant | sapientem animi passionibus prorsus carere oportere ut beatus sit. Nos enim e contrario definimus | non posse sapientem fieri beatum, qui adhuc in corpore uiuens futurę beatitudinis desyderio non ducitur qui pro eo quod aliquando


1295. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

siue secularis dicitur, de qua Apostolus: Ad Cor. I 3 Sapientia, inquit, huius mundi | stulticia est apud Deum. et iterum: Stultam fecit Deus sapientiam huius seculi. Hic sane fuit antiquorum deos colentium error, qui olim uidebatur esse sapientia | sed postquam Euangelii ueritas etiam ab iis qui eam persequebantur, recepta est, apparuit colendorum deorum ritum non sapientiam fuisse sed stulticiam. Tunc pharaonis


1296. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

stellarum influxibus pendere iudicant | et incantationibus diaboli magis quam piis Ecclesię precibus delectantur. In his omnibus stultus sit oportet, qui apud Deum sapiens esse desyderat. Fuit et alia inter gentiles sapientia, ueri quidem inquirendi supra quam dici queat studiosa, sed plane inanis cassi-que laboris, cum inuestigare illud nequaquam potuerit, quod nisi Deo monstrante scire nemo poterat. Ista autem erat philosophorum professio


1297. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Quare inquiet aliquis creatus est demon, si tam malus erat futurus | atque homini ad similitudinem Dei facto tam inimicus ac tam infestus ? Factus fuit quidem angelus Dei, ut cum reliquis beatis eiusdem generis in cęlo spiritibus beatitudine frueretur ęterna. Et licet futuri prescius Deus nosset illum per arrogantię uitium a statu suę conditionis repellendum, sciebat tamen iustis expedire ut crearetur.


1298. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Ducem ergo Iesum sequamur, atque aduersus regem Gai bellando pręualebimus | et si nos uexillum ferre crucis uiderit, in qua Iesus noster semet crucifigendo illum confixit, metu perculsus concidet | uel in fugam conuertetur. De quo per Esaiam fuit prędictum: A facie Domini pauebit Assur, uirga, hoc est, cruce Domini percussus . Vrbs autem eius cui dominabatur, gentiles erant. quę tunc quidem concremata est igni, cum gentiles ad Christum conuersi. Ignem, inquit, ueni mittere in terram, et quid uolo


1299. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

placuit ei fideles suos laboribus, fatigationibus, erumnis, persecutionibus, malorum odiis iniuriis-que experiri. Vnde angelus ad Tobiam: Tob. XII Quia acceptus eras Deo inquit, necesse fuit, ut tentatio probaret te. Iccirco nec in oratione Dominica petimus ne tentemur, sed ne inducamur in tentationem | et seducti uiam salutis relinquamus. Quam rem petendo aperte ostendimus | nos quidem ad repugnandum impares esse, nisi ipse adiuuet, qui solus potest omnia.


1300. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Matth. VIII Vulpes foueas habent | et uolucres cęli nidos, Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet . Matth. XVII Et cum portorium exigeretur, non fuit soluendo, donec piscis captus in ore didrachmam attulit, qua ipse satisfecit. Bestiis imperabat | et inter pauperes censeri uolebat. Per domos alienas discurrens hospitabatur, quia suam non habuit. mulierum comitantium elemosinis alebatur. in cruce nudus pependit. mortuus


1301. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Nocuit Israhelitico populo habitasse cum Aegyptiis. Inde enim Moyse duce egressi ritu eorum uiuere uolebant, crapulari, ludere, diis gentilium sacrificare . atque hęc causa fuit, ut posteri quoque eorum toties inimicis subiecti seruirent. Recte itaque dicitur: Filii abominationum sunt filii peccatorum, et qui conuersantur secus domos impiorum. Contagione


1302. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Quis diuitum talem elemosinam dare unquam potuit, qualem tunc hi pauperculi dedere, ut claudus qui baiulabatur, statim ambularet? Denique de ipsa apostolorum inopia, quod Euangelia testantur, olim in prophetis fuit prędictum. ut illud plurimi faciendum scias, de quo neque noui scriptores | neque ueteres tacuerunt | In Esaia legitur: XXXIX Pauperes homines in sancto Israhel exultabunt,


1303. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

necessaria, ne forte satiatus illiciar ad negandum et dicam: quis est Dominus? aut egestate compulsus furer et periurem nomen domini mei. Sed quoniam supra modum locupletatus fuit, in id quod timebat incidit. Diuitiarum copia delinitus uoluptatibus seruiuit, mulierum quas adamauerat, diis templa posuit. Et si uir alioqui sapientissimus sic insaniuit, quis confidit continentem se fore, si diuitiis


1304. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

aqua effluxit. Helias. vidua Elias cum hominum subsidia non haberet, a coruis pascitur. et uiduę quę se filios-que suos defraudans panem prophetę porrexerat, hydria farinę non defecit nec lecythus olei fuit imminutus. Helias Idem propheta, qui fuit Elias Thesbites, cum Iezabelem fugeret | et fame siti-que fatigatus mori optaret, somno experrectus reperit ad caput subcinericium panem et uas aquę, et refocillatus est. Idem uiginti panibus ordeaceis


1305. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

subsidia non haberet, a coruis pascitur. et uiduę quę se filios-que suos defraudans panem prophetę porrexerat, hydria farinę non defecit nec lecythus olei fuit imminutus. Helias Idem propheta, qui fuit Elias Thesbites, cum Iezabelem fugeret | et fame siti-que fatigatus mori optaret, somno experrectus reperit ad caput subcinericium panem et uas aquę, et refocillatus est. Idem uiginti panibus ordeaceis centum uiros Deo pręstante satiauit, ita ut etiam superesset.


1306. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | Section]

deleuit | atque ipsum confitentem, ut ceteris pręesset dignum reddidit. Sunt et alia in Euangelio amoris eius argumenta, quę consulto prętereo, ne prolixior sim. Illud tantum commemorabimus, quod ei cum aliis fuit commune. Omnes quippe apostoli omnibus quę habebant relictis secuti sunt Dominum, magis eligentes in paupertate cum Christo uiuere | quam in diuitiis cum hoc mundo | et persecutiones et uerbera et necem cum illo sustinere | quam cum


1307. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | Section]

quam cum terrę regibus honorari, cum semel gustassent, quam suauis | quam dulcis est Dominus animę quęrenti eum. Sanctę mulieres. Sed nec mulierum illarum modica charitas fuit, quę cum animo tum corpore eum secutę de propriis facultatibus (ut euangelista ait) ministrabant ei. Mar. xv. et sicut egentem sua ope sustentabant, ita in patibulo pendenti lachrymas lamenta-que


1308. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | Section]

opus esse in amando. Io. xx. Perseuerauit Maria ad monumentum plorans, et prima resurgentis Domini gloriam uidere meruit | et quia proposuerat, nisi inuento dilecti corpore inde non recedere, digna fuit cum reuiuiscente prius quam cęteri colloqui | et tam admirandę eius resurrectionis nuncia fieri. Hanc charitatis continuationem ipse etiam Dominus pręcipit Discipulis dicens: Io. xv.


1309. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

publica bene ac prospere succedet, dum copiam pręstat inopię subueniendi alienę | Deum-que demerendi. Pax priuata Pax autem priuata illa dicitur, quę singulis iungit singulos | reddit-que concordes, ueluti fuit Dauid et Ionathas, Elias et Eliseus, Paulus et Barnabas. Hac tu iocunde frui poteris, si omnibus facilem mitem-que se pręstabis, si neminem lędes | et omnibus quantum in te est, prodesse studebis. si iniuriam magis pati quam inferre


1310. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

cernimus | ab iis qui Christum apostolos-que eius imitantur. Pręterea in Lege ueteri nomen pacis celeberrimum fuisse apparet, et res ipsa ante omnia optabilis ac iocunda. Leui. 7 Fuit olim hostia, quę dicebatur pacificorum. Iud. 6 Fuit Gedeonis altare uocatum Domini pax. Reg. s? VII Legimus et Salomonem in diebus pacis imperasse


1311. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

pacis celeberrimum fuisse apparet, et res ipsa ante omnia optabilis ac iocunda. Leui. 7 Fuit olim hostia, quę dicebatur pacificorum. Iud. 6 Fuit Gedeonis altare uocatum Domini pax. Reg. s? VII Legimus et Salomonem in diebus pacis imperasse | et ipsum pacificum appellatum | atque idea electum qui Deo templum poneret | et in hoc opus Dauidi


1312. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Reg. s? VII Legimus et Salomonem in diebus pacis imperasse | et ipsum pacificum appellatum | atque idea electum qui Deo templum poneret | et in hoc opus Dauidi patri pręlatum, non quia melior, sed quia pacis fuit obseruator. Reg. secundo VII. Reg. q? XX Ezechias quoniam iactabundus gazam omnem legatis Babyloniorum ostendendo peccauerat, per prophetam audiuit | illam eidem genti prędam futuram. et humiliatus: Bonus inquit sermo Domini | sit


1313. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ostendendo peccauerat, per prophetam audiuit | illam eidem genti prędam futuram. et humiliatus: Bonus inquit sermo Domini | sit tantum pax et ueritas in diebus meis. Cum itaque non tam pro thesauro quam pro pace esset solicitus, calamitas dilata fuit ad posteros, ipse in pace, quam diuitiis prętulerat quieuit. Esa. 39 Iudas quoque Machabeus dux bello strenuus, illis quos uicerat pacem petentibus non negauit | quare uidetur nihil


1314. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

insidiis incautos aggredi parat. Blando uultu delinificis-que uerbis beniuolentiam ostendit, et in corde meditatur carnificinam. Saul Talis pax Saulis fuit erga Dauidem. cui se pacatum ideo respondebat, ut occasionem nancisceretur ipsum perimendi. quod certe perfecisset | nisi lanceę ictus ab eo, qui petebatur, fuisset euitatus. Ioab Talis pax et Ioabi in Amasam, collegam suum, fuit. erant enim ambo


1315. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Talis pax Saulis fuit erga Dauidem. cui se pacatum ideo respondebat, ut occasionem nancisceretur ipsum perimendi. quod certe perfecisset | nisi lanceę ictus ab eo, qui petebatur, fuisset euitatus. Ioab Talis pax et Ioabi in Amasam, collegam suum, fuit. erant enim ambo Dauidici exercitus duces. amice ac familiariter ipsum alloquendo pugione transfixit. Ismahel Hiere. XLI Talis pax et Ismahelis extitit, qui amicissimum se ostendens ad Godoliam cum decem uirorum


1316. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

amice ac familiariter ipsum alloquendo pugione transfixit. Ismahel Hiere. XLI Talis pax et Ismahelis extitit, qui amicissimum se ostendens ad Godoliam cum decem uirorum comitatu uenit | et cum iisdem conuiuio gratanter fuit exceptus | nulla tamen benignitate amici motus est ne perficeret, quod animo uersabat | inter epulas ipsum primo Godoliam, deinde illos qui in pręsidio erant concidit | oppidum-que occupauit. Eo loci postea octoginta uiros Hierosolymam ad sacrificandum pergentes, ut ad se in


1317. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

| et iam uino epulis-que graues inuadens repenti cęde sustulit. secundo IIII Andronicus Andronicus quoque, Antiochi regis pręfectus, Oniam sacerdotem, cum iurasset nihil se ei nociturum, de asylo euocatum trucidauit. nec tamen impune huic fuit. Ipsum enim rex capite plecti iussit, comperto quod ab Onię emulis pecunia corruptus id egisset. Nonne pax istorum omni fuit detestabilior bello? omni aperta simultate deterior?


1318. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

cum iurasset nihil se ei nociturum, de asylo euocatum trucidauit. nec tamen impune huic fuit. Ipsum enim rex capite plecti iussit, comperto quod ab Onię emulis pecunia corruptus id egisset. Nonne pax istorum omni fuit detestabilior bello? omni aperta simultate deterior? Iudas Superata est tamen (ut ad nostra ueniamus) Iudę Scariothi scelere: Dominum suum, qui est omnium Dominus, omnium


1319. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

quem tot miracula fecisse iam uiderat, quem iustum, quem pium, quem semper innocentem et in omnes beneficum nouerat, eum (proh nefas) ad necem prodidit | et in manibus querentium sanguinem eius dedit, triginta non amplius argenteorum precio allectus, quos a Iudeis accepit. Non fuit ergo ueritus tam prophano animo, tam mente impia ad talem Dominum accedere | et ei osculum pacis offerre, quem tam paruo iam uendiderat. Sed uide huiusce nefandi flagitii terribilem exitum. conscientia pulsatus ueniam desperauit. quam certe si petiisset impetrasset, et qui pro


1320. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Et non ueni inquit ministrari, sed ministrare. et cum dominus esset, seruum se fecit. Pręterea semetipsum abnegare | et aliorum subdi imperio, consummatę uirtutis est. quia et ipse obediens fuit Patri usque ad mortem crucis. Ad hęc non solum amicos sed etiam inimicos diligere, quia et ipse pro illis a quibus tormenta patiebatur orauit. Repudiatis etiam nuptiarum copulationibus perpetuam seruare castitatem, quoniam et ipse castus fuit, de casta matre genitus, de casto


1321. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

uirtutis est. quia et ipse obediens fuit Patri usque ad mortem crucis. Ad hęc non solum amicos sed etiam inimicos diligere, quia et ipse pro illis a quibus tormenta patiebatur orauit. Repudiatis etiam nuptiarum copulationibus perpetuam seruare castitatem, quoniam et ipse castus fuit, de casta matre genitus, de casto seruo baptizatus. Postremo pro amore Dei nullum laborem recusare, nulla refugere pericula, nullo supplicii necis-que genere terreri, omnia prius aduersa perpeti malle quam Dei mandatum preuaricari.


1322. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

deperibant , remedio fuere. Reg. tertio XVII. Iac. V. Reg. tertio XVII. Reg. quinto II. Elia deprecante ne plueret, suspensus fuit cęli humor | per annos tres cum dimidio. Quo rursum ut plueret orante | cęlum dedit pluuiam et terra fructum. Idem in Sarepta uiduę pauperculę nihil habenti, farinę olei-que copiam non largitione sed oratione contulit | filium-que eius mortuum ad uitam


1323. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

eorum qui sub Euangelio sunt | quam qui olim sub lege erant? Quis enim nescit | eum magis teneri | qui iam accepit beneficium | quam qui promissum adhuc expectant? Illud autem quod ab Israhelitis multo tempore fuit speratum, nobis in aduentu Christi est persolutum. Tanto igitur plus ingratitudinis committimus mandatis Domini non obtemperando, quanto plus accepimus gratię. Ex his quę dicta sunt, liquido apparet |


1324. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

non malorum est. Cum ergo ille qui cuncta fecit ualde bona, hominem quoque bonum fecerit, quis eum ex bono malum reddidit | nisi uoluntas mala de libero procedens arbitrio? Itaque idem ipse, qui ex Deo bonus erat, ex se factus est malus. Integrum illi fuit | naturam bonam, sicut a Deo acceperat, ita et conseruare, sed noluit | neque curauit. Voluntate igitur non natura mali efficimur, cum peccamus. Et quia peccando naturam ipsam lędimus, naturę quoque conditorem Deum simul offendimus.


1325. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

dissolutioris. Tanto itaque maius merebuntur supplicium, quanto in pręsentibus uiuendo deliciis uidentur sibi esse feliciores. Male quidem Lazaro pauperi erat, bene diuiti epuloni, sed cito et malum illius in bonum commutatum fuit ęternum | et huius bonum in ęternum malum. Debemus ergo etiam malum hoc quod bonis in uita accidere solet, non malum sed bonum iudicare. et bonum illud quod malis blanditur, non bonum sed malum potius arbitrari. Quam uere


1326. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ex homine pecudem effici | et eo qui proprius humanę atque angelicę mentis est, intellectu carere? Peccatum uitę spatia minuere dicitur. Sic enim de Her, Iudę filio, in Genesi legimus: Gen. 38 Her Fuit Her primogenitus Iudę filius nequam in conspectu Domini; et ideo ab eo occisus est . Sanctus quoque in psalmis Spiritus loquitur: ps. 54 Viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos . et in Prouerbiis ait Salomon:


1327. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

sed de operibus ex intentione animi profectis. Luc. 6 Alioquin falsa esset arboris parabola, si hoc significaret, quod pater bonus bonos gignat filios et malus malos. Achab enim, regum Israhel pessimus, optimi filii ac piissimi Iorami pater fuit. et e contrario Ezechias, rex Iuda iustus ac sanctus, Manassen genuit iniquum atque scelestum. Nemo itaque suum peccatum patris prauitate excuset. Pater non portabit iniquitatem filii | nec filius nequitiam patris. anima quę


1328. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Gula Sodomitas et Gomorreos prius in nefandos egit concubitus, deinde igne et sulphure de cęlo pluente extinxit. gulę uitio id illis accidisse Dominus testatur in Ezechiele dicens: XXI Hęc fuit iniquitas Sodomę: superbia, saturitas panis | et abundantia, et ocium ipsius et filiarum eius. Eodem sensu in Hieremia idem ait:


1329. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [page 503 | Paragraph | SubSect | Section]

animam perimet. Pecunię quoque crebra contrectatio animum ad auaritiam stimulat. Quamcunque enim rem tangere delectat, eius largius copiosius-que potiundę auiditas crescit. Prudens itaque constitutio Seraphici Francisci fuit, qua cauetur, ne monachi paupertatem professi nummos contingant, sed illam elemosinam, quę pecunia constat, secularium ministrorum manibus colligant. ęra igitur quę necessitas emendicare compellit, periculum tangere uetat.


1330. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

postulemus ut possimus. Iudith Iudit quę Olophernem Assyriorum ducem sua concidit manu, ieiunando simul et orando uiduitatem seruauit | et inter inimicos tuta, immo etiam inimicorum uictrix fuit. Anna Anna in Euangelio Phanuelis filia, et ipsa amisso uiro perpetuam uouerat castitatem. qualiter autem eam conseruarit, euangelista declarat dicens; Luc. II Non discedebat de templo ieiuniis et


1331. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

periculo liberam reddidit. Anna Sit patiens et humilis ut Anna Helcanę coniunx | quę cum sterilitatis exprobrationem ęquo animo tulisset, mater esse meruit Samuelis, qui et iudex populi extitit et propheta. In hac itaque unica prole multo felicior fuit | quam illa in multis cuius procacitate incessebatur . Vasthi regina Sit in omnibus quę honeste fieri possunt, obediens uiro | uitet-que Vasthi reginę insolentiam | quę cum Assueri, Persarum regis, mariti sui imperium


1332. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

multorum saluti consulas, qui eius doctrina et institutis erudiuntur ac proficiunt. Reg. tertio 18 An Abdię Achabi regis dispensatori etiam cum capitis sui periculo non fuit graue | centum ex prophetis, quos Iezabel impiissima persequebatur, neci subtrahere, in speluncis abscondere, cum-que fames esset, suis impensis pascere | et tibi molestum erit, si uni sancto aut alteri necessaria obtuleris? quę non illis oblata, sed sibi computat ipse qui


1333. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

susciperetur. Ob hoc cum uirum senem haberet | et ipsa esset sterilis, orante Heliseo | meruit esse masculę prolis mater. et cum defunctum filium lugeret, uitę restitutum recipere atque consolari. Marta Imitemur Marthę solicitudinem, quę digna fuit hospitio suscipere Christum. Discipuli. Luc. 14 Imitemur postremo duos illos de Euangelio, qui Christum sub peregrini specie latentem | pertransire-que uolentem ad suum diuertere hospitium coegerunt.


1334. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Numeri 31 Alias uero idem Hebrei cum duce Phinee superassent Madianitas, Domino per Moysen iubente | predę totius quinquagesimam soluerunt sacerdoti ac Leuitis. et quia nemo ex eis desyderatus fuit illo pręlio, aurum Domino consecrarunt, cuius benignitate et a periculo seruati fuerant | et uictoria donati. Qui ergo in proximos misericordes extiterint, in hostem uictores erunt | et Deo protegente terrę maris-que discrimina tuti


1335. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Vę pastoribus Israhel, qui pascebant semetipsos. nonne greges a pastoribus pascuntur? Lac comedebatis et lanis operiebamini, et quod crassum erat occidebatis, gregem autem meum non pascebatis. Et quia magis pecunię quam animarum lucro inhiant, quod infirmum inquit fuit non consolidastis, et quod ęgrotum non sanastis, quod confractum non alligastis, et quod abiectum non reduxistis, et quod perierat non quęsistis. Talium auaritiam et per os Malachię prophetę arguit dicens:


1336. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

et locupletatus, et nullius egeo; et nescis, quia tu es miser et miserabilis, et pauper et cęcus et nudus. Quis enim finis luxurię diuitum nisi quem eodem libro legimus: 18 Quantum glorificauit se et in deliciis fuit, tantum date ei tormentum et luctum. Quanto melius cum isto actum fuisset | nescisse diuitias, inopem mendicum-que uixisse | et in miseriis potius quam in deliciis duxisse ętatem. sed quo diutius in deliciis impune


1337. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

coepit. Primus poenitentibus paradisi ianuam aperuit, quo primus deuicta morte cum corpore ascendit, ut sequentibus pararet locum | et post se per sua incedentes uestigia clementer susciperet | omnium-que bonorum, quę homini tribui decens fuit , faceret consortes. Tot tantis-que beneficiis dignam referre gratiam non est opis humanę. quibus etiam Propheta se imparem confitetur dicens: Ps. 115 Quid retribuam Domino pro


1338. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Interim si grati esse uolumus, nunquam patiamur excidi memoriam collatorum in nos beneficiorum. Ingratus est qui non reddit. audeo dicere non minus ingratus est qui non meminit. quoniam ne tunc quidem gratus fuit, cum acciperet. Quod enim libenti animo accipimus, id non facile obliuiscimur. Illa uero facillime obliterari solent, quę minimi ęstimantur. Qui ergo


1339. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

erga devm in testamento veteri. Caput II Abel Gen. 4 Igitur ut ab iis qui ante Diluuium fuere initium capiamus, gratus erga Deum fuit Abel, qui primogenita et pinguiora quęque gregis sui offerebat Domino. quod autem propterea a Domino dilectus fuerit, Scriptura testatur. ait enim: Respexit Deus ad sacrificia Abel, ad Cayn autem sacrificia non respexit. Maledixit quoque Cayno Dominus, quia ille ob


1340. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ait enim: Respexit Deus ad sacrificia Abel, ad Cayn autem sacrificia non respexit. Maledixit quoque Cayno Dominus, quia ille ob hoc ipsum fratri inuidens, quod sibi pręferretur, ad se euocatum interfecerat. Enos Gen. 5 Gratus fuit Enos. primus quippe cantica quędam hymnos-que composuit, quibus nomen Domini inuocaret. pro quo dedit ei Dominus, ut filios gigneret | et nongentos quinque uitę annos absque offensa impleret. Enoch Gen. 5 Gratus fuit Enoch.


1341. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Gratus fuit Enos. primus quippe cantica quędam hymnos-que composuit, quibus nomen Domini inuocaret. pro quo dedit ei Dominus, ut filios gigneret | et nongentos quinque uitę annos absque offensa impleret. Enoch Gen. 5 Gratus fuit Enoch. neque enim diceretur ambulasse cum Deo, nisi ei semper obsequentissimus fuisset. Morum itaque sanctimonia meruit, ut uiuens ad beatiora quam est mortalium habitatio loca transportaretur. Noe


1342. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

neque enim diceretur ambulasse cum Deo, nisi ei semper obsequentissimus fuisset. Morum itaque sanctimonia meruit, ut uiuens ad beatiora quam est mortalium habitatio loca transportaretur. Noe Gen. 6 Gratus fuit Noe. nam et ipse cum Deo ambulasse dicitur | et perfectus iustus-que fuisse. Proinde dignus fuit, qui mundo per Diluuium pereunte solus cum filiis ac nuribus fieret superstes | et omnium quę aquis deleta fuere, reparator existeret. Abraham Gen. 11


1343. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Morum itaque sanctimonia meruit, ut uiuens ad beatiora quam est mortalium habitatio loca transportaretur. Noe Gen. 6 Gratus fuit Noe. nam et ipse cum Deo ambulasse dicitur | et perfectus iustus-que fuisse. Proinde dignus fuit, qui mundo per Diluuium pereunte solus cum filiis ac nuribus fieret superstes | et omnium quę aquis deleta fuere, reparator existeret. Abraham Gen. 11 Post Diluuium uero gratus fuit Abraham. Posuit


1344. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

| et perfectus iustus-que fuisse. Proinde dignus fuit, qui mundo per Diluuium pereunte solus cum filiis ac nuribus fieret superstes | et omnium quę aquis deleta fuere, reparator existeret. Abraham Gen. 11 Post Diluuium uero gratus fuit Abraham. Posuit enim altaria Domino, uictimas obtulit, decimas persoluit, Deo credidit, et reputatum est ei ad iustitiam. denique ut Domino obediret, filio non pepercit. Ob hoc quidem cum Deo colloquitur, pater multarum gentium


1345. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

denique ut Domino obediret, filio non pepercit. Ob hoc quidem cum Deo colloquitur, pater multarum gentium constituitur, in semine eius quod est Christus benedicendę omnes nationes Deo promittente nascuntur. Loth Gen. 19 Gratus fuit Loth. ut enim Deo placeret, domi peregrinos acceptauit. quare meruit fieri hospes angelorum | et superesse Sodomitis inter quos habitabat, igne et sulphure de cęlo pluente ob scelera consumptis. Isaac Gen. 35


1346. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Loth. ut enim Deo placeret, domi peregrinos acceptauit. quare meruit fieri hospes angelorum | et superesse Sodomitis inter quos habitabat, igne et sulphure de cęlo pluente ob scelera consumptis. Isaac Gen. 35 Gratus fuit Isaac. qui cum centum octoginta uixisset annos, in his omnibus Domino suo non peccauit. Perquam digne autem Deo gratia refertur, cum innocentia per omne uitę curriculum inoffensa seruatur.


1347. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

cum sementem fecisset, centuplum collegit, geminos genuit, in quibus benedicendis errare non est permissus. non enim cui uoluit, sed cui debuit benedixit, ut Abrahę patris genus in Christum dirigeretur. Iacob Gen. 28 Gratus fuit Iacob. in nullo illum Scriptura accusat, et Deo charissimus fuisse beneficia testantur. Ad eum primogenita fratris Esau transferuntur, dicente Domino: Iacob dilexi, Esau autem odio habui. Cum obdormisset, scalam uidit a terra


1348. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

hoc est, Deum uidens. et, vidi inquit Dominum facie ad faciem. In Aegyptum transmigrans multiplicatur. Liberis quę euentura erant moriens prophetauit. Ioseph Gen. 39 Gratus fuit Ioseph. In Aegypto dum seruus esset et iuuenis impudenter se ingerentis dominę libidini non consensit | maluit-que uitam suam periclitari | quam castitatem pollui, cum ab illa irata tentati adulterii insimularetur. Magnam deinde fratrum in se iniuriam cum ulcisci posset,


1349. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

in Aegyptum urgente fame profectos benigne suscepit largiter-que aluit. Erat enim secundus a rege, cuius uisa obscuritatibus inuoluta Spiritu Sancto reuelante plana fecerat. Moyses Exodi. 2 Gratus fuit Moyses. filias Raguelis sacerdotis uirgines a pastorum uiolentia tutatus est. Hinc a Domino dux electus pharaonem prodigiis terruit, populum Israhel eduxit de Aegypto, quando mare se aperiens aridum transeuntibus prębuit iter | et eorum


1350. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

| nemo tam ardenter ab eo ad idola desciscentes puniuit. Ipso saxum percutiente fluxerunt aquę. ipso orante Amalech superatus est. Iosue Numeri 14 Gratus fuit Iosue. diuinis enim credens promissionibus populum reges terrę quam ingressurus erat metuentem spe uictorię animauit. Proinde dignus fuit, qui in demortui Moysi locum sufficeretur | et uictis hostibus regionem a Domino promissam obtineret | eam-que per


1351. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

aquę. ipso orante Amalech superatus est. Iosue Numeri 14 Gratus fuit Iosue. diuinis enim credens promissionibus populum reges terrę quam ingressurus erat metuentem spe uictorię animauit. Proinde dignus fuit, qui in demortui Moysi locum sufficeretur | et uictis hostibus regionem a Domino promissam obtineret | eam-que per tribus diuideret. Ad hanc transeunti Iordanis refrenato aquarum cursu in sicco alueo uiam cessit. Hiericuntem


1352. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

uiuus excoriari, Thomas lanceis perfodi, Iacobus Maior decollari, Minor fuste fullonis interimi, Stephanus lapidibus obrui, Laurentius igne cremari, omnes denique per tormenta consumi. Hoc idem propositum fuit reliquorum sanctorum omnium, necem uidelicet a persecutoribus inferendam subire potius | quam a Christi fide deficere. Illos quibus hoc contigit, Apostolus ad Hebreos scribens pulchre percenset cum ait:


1353. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

nisi et magna essent beneficia, in quem commissum est. Non tam enim ex se | quam ex meritis eius qui offensus est, ingratitudinis culpa pensari debet. Itaque, quam grauiter peccauerint, poena indicat | quę quidem ad posteros omnes fuit propagata, propter corruptam radicem, de qua generantur. Cayn Gen. 4 Et quoniam nihil ab homine nequiter agitur, quod ingratitudini in Deum non sit ascribendum, ingratus fuit etiam Cayn Adę


1354. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ad posteros omnes fuit propagata, propter corruptam radicem, de qua generantur. Cayn Gen. 4 Et quoniam nihil ab homine nequiter agitur, quod ingratitudini in Deum non sit ascribendum, ingratus fuit etiam Cayn Adę filius, qui inuidię furore percitus interimit fratrem suum Abel. Ob hoc illum Dominus execratus est dicens: Maledictus eris super terram, quę aperuit os suum | et suscepit sanguinem fratris tui de manu tua. cum operatus fueris eam, non dabit tibi fructus


1355. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

generatione, ut prius annos multos aduersa sustineret maledictionis, deinde quod fratri intulerat, ipse ab aliis ferret. Peccatum Neque illa quidem parua fuit ingratitudo, illa malicia, quę Deum ad poenitentiam compulit, quod hominem fecisset. Gen. 6 Omnis caro inquit corruperat uiam suam; pręter illas octo animas quę in arca


1356. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ab indulgentissimo rerum largitore Deo pręstita fuerint bona. deinde quam ingrate ipsi ex aduerso se gessere, et simul quę postea passi sunt mala. Iudei Solis unius Dei ueritas fuit reuelata, solis leges de cęlo datę, monstratus cerimoniarum ritus, oracula futurorum indulta, Dei uoces palam locutę, ingentium miraculorum operatio concessa. Deo fauente timuit eos


1357. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Moyse orante (ut ante diximus) uictus est Amalech; buccinis clangentibus Hiericuntis moenia corruerunt; Iosue inimicos persequente lapidibus pluit de cęlo super fugientium ceruices, ac ne noctis interuentu elaberentur, sol et luna motum suum continuerunt. Nulla unquam fuit longior dies | quam ista in qua quinque regum Cananeorum prostratus est exercitus. Balaam pręterea prophetes asinę loquentis uoce prohibitus est eis maledicere, et pro maledicto induxit super illos benedictionem, benedictos a Deo esse non dubitans, pro quibus mutum animal uocem


1358. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

sibi deputat, quę seruis suis indigne infertur. Quando quidem sic ultus est eos, qui Moysen et Aaronem minaciter impetere ausi fuerant. Post hęc profecti de monte Hor per uiam quę ducit ad Mare rubrum pertesi itineris laborem rursum reclamant. sed neque hoc fuit illis impune. Ignitorum serpentum ictibus percussi moriebantur. Hinc tandem humiliatis ac ueniam poscentibus | Moyses Domino iubente serpentem ex ęre formatum suspendit in ligno, quem uulnerati aspiciendo conualescebant.


1359. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

quę sequuntur, Regum continet historia. Mala decem tribvvm. Caput VII Tempore regum Ob idolatriam, quę maxima in Deum ingratitudo est, diuisum fuit Iudeę regnum. decem tribus in Samariam secessere sub rege Hieroboam, duę reliquę sub Roboam Hierosolymis manserunt. In Samaria quidem perseuerauit impietatis crimen | Hierosolymitę magis fideles inuenti sunt. Vitulos ęneos adorabant Samaritę, quos pro diis colendos posuerat


1360. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

facti sunt. Tunc enim et regis domus direpta | et eius uxores liberi-que capti. Ipse autem Ioram, quia ab impietate non recesserat, alui profluuio consumptus est. Ob idem crimen Ioa regnante ingentes militum copias parua Syrorum manu prostratas amisere. ipse Ioas a seruis domi fuit interemptus. Rursum sub Amasia rege deos alienos adorabant, cum a Ioa Samaritarum rege superati sunt. pars Hierosolymitani muri diruta, thesauri ablati, ipse Amasias captus, nobilium liberi pro obsidibus abducti. Tunc etiam


1361. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

(!) Sola quidem adhuc Machumetana heresis extat, et uiribus aucta | sęuit in Christianos, ut qui Christi sunt, calamitatum patientia probentur, donec et illa sua corruat impietate ac dissoluatur. Quemadmodum autem Iudeorum olim fuit in Deum ingratitudo ad idola conuerti, ita nunc nostrorum par flagitium erit | de Christo parum pie sentire. Iudas. (!) Quod si tam ingrati sint, qui solo errore


1362. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

prędictum fuerat : 62 Super muros tuos Hierusalem constitui custodes; tota die et tota nocte perpetuo non tacebunt . Sed etiam ipsi prophetę fuit olim a Domino iussum dicente: 58 Clama ne cesses | Quasi tuba exalta uocem tuam, et annuncia populo meo scelera eorum. Tanto enim diligentius instandum est doctrinę salutari, in quanto


1363. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Mat. 5 / Mat. 8 Sic Dominus noster montem ascendens docuit Discipulos, tanquam sublimioris disciplinę iam capaces. descendisse autem de monte dicitur, quando cum turba fuit loquendum. Hoc illud est quod in psalmo legimus: Ascendunt montes et descendunt campi in locum quem fundasti eis. Montes erant, quibus dictum est: Vobis datum est nosse mysterium regni Dei. Campi uero descendentes, ad quos dixit


1364. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

diuinę esse conuiuam, sed magnificentius ab ipso mensę domino dignum iudicari, ut sis conuiuarum inuitator et ad Sponsi nuptias conuocator multorum atque collector. Cui hoc fuerit concessum, dici de illo poterit quod de Ioanne Baptista fuit dictum: Luc. 1 Et tu puer propheta Altissimi uocaberis; pręibis enim ante faciem Domini parare uias eius, ad dandam scientiam salutis plebi eius in remissionem peccatorum eorum. Propheta


1365. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

| uel qualiter illustrari debeant, morum sanctitudine demonstrat. Gaudete igitur omnes euangelicę disciplinę doctores. de uobis ista memorantur, non de philosophis, non de oratoribus, non de poetis. Nulla in illis uerę lucis lux fuit, qui Christum ignorarunt. Vobis data est potestas, quam illi non habuerunt, curandi infirmos, eiciendi demonia, mortuos suscitandi. Infirmos enim curatis, quoties eos qui errant, in uiam ueritatis dirigitis. demonia expellitis, cum


1366. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

11 Si repletę fuerint nubes, imbrem super terram effundent. Sapientia enim repleti diuina, non cessatis pręceptis pluere doctrinarum. Vos estis cęlum late resonans tonitru fidelium eloquiorum. de quo in psalmo prędictum fuit: ps. 17 Intonuit de cęlo Dominus. et in alio psalmo: ps. 21 Annunciabunt cęli iustitiam eius. et rursum in alio: ps. 18 Cęli


1367. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Iosiam, Esdras populum, ita ut illo monente repudiarint uxores | filios-que abdicarint, quia contra dei Legem alienigenas acceperant | prolem-que cum his multam susceperant. Difficile fuit uxores dimittere, difficilius ex se genitos a se separare | utrunque tamen factum sacerdotis adhortationibus historia sacra testatur. tantum ergo prodest idoneum habere doctorem, qui uitia increpet et ad uirtutem accendat, ut ipso audito etiam ea quę incorrigibilia uidentur


1368. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

labore doctorum maius esse credatis, hoc labore fundata est Christi Ecclesia, hoc ędificata, hoc permanet et aduersum hereses inuicta | et aduersum uitia immobilis. Nisi enim scripsissent illi, quibus datum fuit nosse mysterium regni Dei, quis nunc quę uera sunt disceret? quis doceret? A prophetis, ab apostolis, a reliquis Ecclesię sanctę magistris didicimus, quę nunc docemus. Ipsorum profecto qui discipulus non fuerit, non poterit esse utilis pręceptor aliorum.


1369. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

de palmarum foliis texuit; Hilarion qui ligna concidit; Serapion qui cum suis discipulis messis tempore operam locabat, ut inde haberet quod ipsorum uictui annuo sufficeret; Archebius qui suis manibus cęllas construebat quas aliis donaret; Pacomius cui cum suis monachis propositum fuit manuum labore uictum quęrere; Dorotheus qui diuenditis quas texuerat sportulis | precium quod uictui superesset, pauperibus erogabat. Non prauis cupiditatibus resistere, non ad perfectionem uitę peruenire potuissent, si succisiua


1370. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ad quęque turpia facile se pertracturos, quasi piscem hamo sperarent, donec ad interitum usque deducerent. In hunc enim interitum corruit et Sodoma, de qua dicitur: Ezechielis 16 Hęc fuit iniquitas Sodomaę sororis tuę: superbia, saturitas panis | et abundantia | et ocium ipsius. Quod si non abundas, sed inopia premeris, et tamen ocio indulges | non es a periculo perditionis liber. quando quidem non solum


1371. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Solus non sinebat sibi a Domino lauari pedes. postquam autem se cum illo partem non habiturum nisi lauaretur intellexit, non solum inquit pedes, sed et manus et caput. Prima uox humilitatis fuit, secunda charitatis. A quo nolebat lauari | ab eo separari pertimuit. Mat. 16 Porro quoniam et humiliabatur plurimum | et uehementius quam cęteri diligebat, dedit ei Dominus claues


1372. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Ad Cor. 1 15 Ego inquit sum minimus apostolorum qui non sum dignus uocari apostolus, quoniam persecutus sum Ecclesiam Dei. gratia autem Dei sum id quod sum, et gratia eius in me uacua non fuit | sed abundantius illis omnibus laboraui. Ac ne laboris laudem sibi tribuere uideretur subdit: Non ego autem, sed gratia Dei mecum. Alibi etiam omnium infimum se fatetur dicens: Ad Ephes. 3 Mihi enim omnium sanctorum


1373. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

quęrebatur, a magis adorabatur, et tamen ipse contemptibilis et despectus apparere uolebat. Adultus non habuit ubi caput reclinet suum. alienis impensis sustentatus est, alieno usus hospitio. Qui cęlum terram-que fecerat | et quę in eis sunt, hic die ac nocte in laboribus fuit | docendo, sanando, orando. miracula operabatur et latere uolebat. Super asinam sedens intrauit Hierosolymam, cuius sedes cęlum | et terra scabellum pedum erat. Lauit discipulorum suorum pedes, cui angeli seruiebant. Cum innocens


1374. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

tantę elationis causas infertur, quod tradendus alienigenis esset | spoliandus atque interficiendus. Gen. 11 Turris Babel Illorum quoque superbia Deo se conferentium fuit, qui primum ab oriente uenientes posuerant sibi sedem in terra Senaar. Turrim enim ędificarunt , cuius altitudinem ad cęlum usque educere decreuerant. Tam igitur stulta est superbia, ut etiam nulli mortalium possibilia pręsumat. Inter


1375. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Senacherib reg. primo 19 Senacherib Assyriorum rex (ut ante est dictum) Deum Israhel blasphemare ausus una nocte cęsis ab angelo exercitibus, fugere coactus est a moenibus Hierosolymę urbis quam obsederat, et cum Niniuen peruenisset, a filiis fuit interemptus . Balthasar Dani. 5 Balthasar Caldeorum rex, quia uasis sacris, quę de Hierosolymis translata fuerant, bibit in conuiuio | et idola uana colens laudes dixit diis, ante manu supra parietem


1376. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

supplicibus et ignoscit. Ezechias Esa. 39 Peccauit et Ezechias rex alioquin erga Deum pietate notissimus | eleuatum est cor eius, postquam graui obsidione Assyriorum fuit liberatus | additi-que sint uitę suę quindecim anni, dato ne id futurum dubitaret signo per decem horarum spacium retro ducti solis. Et tunc quidem iactabundus regis Babylonii legatis ostentauit omnem domus suę opulentiam. propterea per prophetam audiuit


1377. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Esa. 1 Erit inquit Esaias | fortitudo uestra ut fauilla stuppę, et opus uestrum quasi scintilla | et succendetur utrunque simul. Ozias parali. 2 26 Potentissimus olim fuit Ozias Iudeę rex | Geth oppidum destruxit, Iabniam et Azothum ędificauit, domuit Palestinos, Ammonitas pendere uectigal coegit. erat exercitus eius duorum milium et sexcentorum principum | et sub his


1378. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ut uidelicet poena delicto respondeat | et, quanto quis altius errigitur, tanto inferius labatur et corruat. Hinc est ille angeli in Apocalypsi clamor: 18 Quantum glorificauit se et in deliciis fuit, tantum date illi tormentum et luctum! Et cum hęc ita sint, nonne fidelissimo cuique ab arrogantia fastu atque superbia maxime abhorrendum sit | et enitendum, ut humilitatem mansuetudinem humanitatem-que sequatur? Id demum


1379. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

defecit. ob hoc Caldei capta urbe | ipso-que cum suis comprehenso | et ad regem perducto | liberos eius trucidarunt | et ipsi oculos erruerunt | atque catenis uinctum Babylonem una cum reliquis omnibus adduxerunt. tantę illi calamitati fuit Domini monitis non obedisse. Cęterum non minoris criminis reus est, qui non paret illis, qui a Deo destinantur uel constituuntur, ut instruant nos aliquid ac doceant, siue ut pręsint nobis atque imperent.


1380. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Domino placuit, ita factum est | sit nomen Domini benedictum. Tob. 2 Tobias Tobias inter omnes, qui de Samaria in Assyriam translati fuerant, pietate notus, casu cęcus efficitur | sed qui melius animo quam oculis cernebat, non fuit ideo tardior in proposito uirtutis, sed feruentior. Oculis captus gratias egit Deo | fideliter-que ei seruiens, ut antea fecerat, nihil commisit, quo ea calamitas ipsi grauis esse uideretur. Esaię 38 Ezechias Fleuisse uero et


1381. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

quam audisset: Dispone domui tuę, quia morte morieris tu, et non uiues. Lazarus Luc. 16 Pręterea quam paruo nocumento sint homini morbus et inopia, Lazari mendici hulceribus pleni exitus probauit. exiguo temporis momento miser fuit, si miser dici debet qui non peccat, sed mox a corpore secedens ab angelis translatus est ad ęternę felicitatis locum, omni prorsus liber molestia repletus-que lętitia ineffabilium bonorum. Quicquid ergo nobis ad beatitudinem


1382. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Christo pati mauult mala quam reddere. Martyr es, si bonum reddis pro malo. sin uero malum malo rependis, Christi aduersarius es, qui iubet et inimicos diligere. Hic nempe gloriosissimus fuit martyrum triumphus: pati iniuriam | et pro iniuria referre beneficium, uitam impendere | et animas lucrari Christo. Videbant impii quam illi constantes essent in proposito, quam parati ad omnia extrema subeunda prius | quam ut Christum desererent | et


1383. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

His quidem et huiusmodi uerbis illos uel locutos | uel loqui potuisse quis dubitat? nisi qui Euangelio non credit, et peruersę mentis aure non admittit ueritatem. Ipsorum enim omne studium fuit | Domini sui uestigia obseruare | cum morum integritate | tum patientia persecutionum. Prębuit ille se nobis in exemplum, et qui resistere poterat uiolentię hominum atque omnes simul uno uerbo oris sui interficere, maluit iniurias


1384. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Nobę impie perimi imperauit, quia illi pii erga Dauidem extiterant. Athalia Athalia Iorami regis uxor defuncto Ochozia nepote regiam cędibus impleuit, neminem regii sanguinis relinquens uiuum, pręter unum Ioam, qui furtim subtractus fuit neci. Manahen Manahen Samarię rex Thersa oppido capto, ne quem in eo uirilis sexus uiuum relinqueret, mulieres etiam pręgnantes scidisse fertur. Herodes Herodes non minus in filios crudelis


1385. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Manahen Manahen Samarię rex Thersa oppido capto, ne quem in eo uirilis sexus uiuum relinqueret, mulieres etiam pręgnantes scidisse fertur. Herodes Herodes non minus in filios crudelis quam in hostes fuit, ut Iosephi historia testatur. et ut in Euangelio discimus, indigne ferens Christum puerum a magis adoratum, omnes Bethlemi infantulos qui bimatum non excesserant, interimi iussit, ipsum simul perdere uolens, quem qui ex illis esset ignorabat.


1386. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Asa quoque Hierosolymę rex, quoniam ascito sibi Syrorum exercitu ab inuasione Baasę Samarię regis se defenderat, coargutus ab Anani propheta, quod fiduciam habuerit in rege Syrię et non in Domino, iussit illum mitti in neruum, et Dei nuncium in uincula coniicere non fuit ueritus. Sed male illi cessit ista audacia: plurimi de populo perierunt, ipse anno deinde tertio pedum dolore consumptus est. Hier. 36 Ioachim Sed neque Ioachimo


1387. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Sed male illi cessit ista audacia: plurimi de populo perierunt, ipse anno deinde tertio pedum dolore consumptus est. Hier. 36 Ioachim Sed neque Ioachimo Iudeę regi fuit impune | Hieremię uolumen per manum Baruch scriptum, in quo mala super regno suo uentura prędicebantur, manibus discerpsisse tradidisse-que igni | ipsos-que uoluminis autores comprehendi iussisse. quęsitos ad necem (ut Scriptura ait) Dominus abscondit ac de rege pro culpa


1388. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Leui. 4 Reticulum iecoris offert Domino, qui toleratione superat iracundiam. In iecore enim in ipso humore fellis irę receptaculum esse creditur. Et quoniam hoc sacrificium in Lege pro peccato offerri iussum fuit, puto quod is qui in omnibus patiens fuerit, et pręteritorum criminum facile ueniam consequetur | et in futurum innocentiam custodiet | seruata autem innocentia inter beatos computabitur. Super omnia uero proderit | mente


1389. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

spei plenus, charitate feruidus, et ad bona tandem perueniat sempiterna | benedicat-que ei Dominus ex Syon, qui fecit cęlum | et terram. Apostoli. Hic quippe benedicendi mos apostolorum proprius fuit, ut eorum scripta testantur. Omnes fere Pauli epistolę sic finiuntur, ut eis ad quos directę sunt, gratiam precentur et pacem, non huius mundi pacem uel gratiam, sed Dei Patris et Domini nostri Iesu Christi et Spiritus Sancti.


1390. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Numeri 12 Maria quoniam Moysen probro taxauerat, lepra perfunditur | et extra castra propellitur. Numeri 14 Illis etiam qui de populo ipsum contumaciter offenderant, denegatum fuit Terram ingredi promissionis. Ex quo apparet detractores ab Ecclesię communione alienandos | et promissam fidelibus paradisi regionem non ingressuros, nisi ad poenitentiam conuersi sese correxerint. De isto hominum genere psalmista


1391. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

lingua mea iniquitatem | nec in labiis meis stulticia personabit. Beatus es, si tibi ad Dominum conuerso cum Hieremia gloriari licebit dicente: Hie. 17. Quod egressum est de labiis meis, rectum in conspectu tuo fuit. In fine operis peroratio. Caput XXXIII Ad finem tandem operis Deo auxiliante peruentum est.


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].


More search results (batches of 100)
First 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.