Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: fuit

Your search found 5790 occurrences

More search results (batches of 100)
First 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1398-1453:


1398. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | Section]

Adam post quinque dierum opera die sexto de limo terrę et spiraculo uitę ad similitudinem Dei factus ponitur in paradiso uoluptatis, bonis gratuitis donatur, nomina rebus imponit. Eua de costa eius dormientis fuit formata. Serpentis fallacia decepti legem Dei pręuaricati sunt. Maledicitur primum serpenti, deinde mulieri, postremo Adę. Eiecti de paradiso, ne de ligno uitę comedant, passionibus subditi mortique addicti. Cherub


1399. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

Lamech DCCLXXVII et genuit Noe. Noe Noe, uir iustus, genuit Sem, Cham, et Iapheth. Iussu Dei diluuium parantis fabricauit arcam, cuius longitudo CCC cubitorum fuit, XL latitudo. Illo ingresso arcam cum uxore et liberis et nuribus et omnis generis animantibus inundantes aquę operuerunt terram, reliqua animalia suffocata sunt. Noe cum his, qui in arca erant, superfuit et ab eo


1400. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

Sem Sem, Noe filius, genuit Arphaxat, hic Sale, hic Heber, hic Phalech, hic Rheu, hic Saruch, hic Nachor, hic Thare, hic Abram et Nachor et Aram. Aram genuit Loth. Vxor Abrahę fuit Sarai, uxor Nachor Melcha. Thare autem eduxit eos de Hur Caldeorum, et habitarunt in Aran. Thare uixit annos CCV. Abram Abram, Thare filius,


1401. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

uitem uidit cum trina uuas ferente propagine seque expressum inde in calice uinum regi obtulisse. Id Ioseph interprętatus post triduum liberandum dixit obsecrans, ut tunc meminisset sui apud regem. Pistori uero uisum fuit, quod tria canistra farinę in capite gestaret, quam aues aduolantes certatim consumpsere. Hoc Ioseph significare ait pistorem capite mulctandum et in patibulo suspensum ab auibus lacerandum. Pincerna liberatur, sed


1402. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

me est, quia non tradiderim eam filio meo Selę . Gemelli Illa igitur gemellos peperit: Phares, qui prior est natus, et Zaram, qui prior uisus est manum protulisse. A Juda ultra non fuit cognita. De illo pater prophetauit: Iuda, inquit, adorabunt te filii patris tui ... et reliqua, ut supra est dictum.


1403. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | Section]

populum pharao. Illi autem mutuatis uasis ac uestibus abierunt de Ramesse in Sochot, uirorum sexcenta ferme milia, pręter famulos ac mulieres. Habitauerant in Aegypto annos CCCCXXX. Noctu inde educti sunt. Ea nox ipsis obseruabilis fuit. Phase appellata, id est Transitus. Ex eo primogenita Deo sanctificata. Dominus populum Moyse duce per uiam deserti secus Mare rubrum circumduxit. Profecti de Sochot castrametati sunt in Ethan.


1404. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

se de illo, qui suffodit aram ipsius. Madian et Amalech castrametati sunt in ualle Iezrahel. Gedeon uero conuocatis filiis Abiezer et Manasse et Asser et Zabulon et Neptalim petiit a Domino uictorię futurę signum. Id fuit ros in uellere terra circa sitiente et rursus uellus siccum terra circa ex rore madente. Gedeoni in expeditionem eunti a Domino pręceptum est, ne multitudini confideret faceretque reuerti timidos. Ex his reuersa sunt


1405. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

eo quod Abimelechum passi essent dominari. THOLA THOLA, filius Phua, patrui ipsius Abimelechi, de tribu Isachar, post eum dux iudexque fuit annis tribus et uiginti. IAIR IAIR, Galadites, post Tholan annis XXII. Fuere illi triginta filii. TEPTE


1406. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

sua egressum primo sibi occurrerit, id se immolaturum. Parta uictoria redeunti occurrit filia eius unigenita. Ea dimissa per duos menses in montibus errauit suam plangens uirginitatem. Rediens patris uotum impleuit. Exin mos fuit, ut filię Israhel annuatim conuenientes lugeant Ieptę filiam diebus quatuor. Post hęc Iepte filios Ephraim cum uiris Galad aduersum se uenientes fudit ac, nequis effugeret, uada Iordanis pręoccupauit. Capti Ephraimitę


1407. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

post Abessan iudicauit annis decem. ABDON ABDON, filius Hellel, Pharatonites, cui fuerunt XL filii et ex his XXX nepotes, iudicauit annis VIII. In Pharatone Ephraim fuit sepultus in monte Amalech. SANSON SANSON, Manuę filius, de tribu Dan, hos insecutus iudex et dux populi Israhel fuit, de quo ita traditur:


1408. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

VIII. In Pharatone Ephraim fuit sepultus in monte Amalech. SANSON SANSON, Manuę filius, de tribu Dan, hos insecutus iudex et dux populi Israhel fuit, de quo ita traditur: Cum ob idolatriam seruissent Palestinis XL annis, angelus apparuit uxori Manuę, quę sterilis erat, et ex ea nasciturum prędixit nazareum, qui populum uindicabit in libertatem. Hoc ipsa retulit


1409. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

Dauidem de tribu Iuda. Regnante adhuc Saule mortuus est Samuel et sepultus in Ramatha. SAVL SAVL, filius Cis, de tribu Beniamin, primus Hebreorum rex fuit. Cis, pater eius, perdiderat asinas. Misit Saulem cum puero illas quęsitum. Quęrendo igitur transierunt per montem Ephraim, per Salissa, per Salim, per Gemini, et non inuenerunt. Veniunt in agrum Suph. Diuertunt ad


1410. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

recessit a Saule, et uexabat eum spiritus nequam. Datus est illi Dauid puer, quo cytharam percutiente leuius habebat se. Et Dauid quidem factus est eius armiger. Qui cum Goliam gygantem ex prouocatione interemisset, causa fuit Saulis uictorię in Palestinos. Mulieres cecinerunt: Percussit Saul mille, et Dauid decemmilia. Ob hoc exarsit in eum Saul capitali odio. Domi receptum lancea impetiit, ille declinato ictu effugit. Deinde


1411. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

sono refocillabat. Fit deinde armiger eius. Goliam Palestinum ad certamen prouocantem interfecit. Reliqui in fugam conuersi regi Sauli cęssere uictoriam. Cum Ionatha, Saulis filio, amiciciam iniit. Dux magisterque militum fuit. Et quoniam magis eius uirtus in plebe laudabatur, incidit in regis inuidiam. Rex primo uoluit eum interimere, deinde per beniuolentię simulationem filiam suam Michol eidem despondit. Mittit ipsum


1412. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

rogatus percusserat, interfici iussit. Montibus Gelboę maledixit. Ascendit in Hebron, ungitur in regem. Iabitis, qui Saulem sepelierunt, benedixit. Dum autem Iesbosetus, Saulis filius, Abnero autore regnat Ierosolymis, quod fuit per bienium, interim Dauid regnabat in Hebron super Iudam. Illic nati sunt ei fillii. Tandem Iesbosetus cum Abnero dissidens Micolam Dauidi restituit. Abnero quoque suadente Israhel ipsum Dauidem regem recepit. Atque inde


1413. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

Areunę. Obtulit holocausta, et cessauit morbus. Cum per ętatem effoetis uiribus frigeret, Abisac Abisac, Sunamitis puella, cum ipso cubans eum calefaciebat; neque ab eo fuit uitiata. Adonias, Dauidis ex Agitha filius, appetiit regnum, cum ipse iurasset Salomonem post se regnaturum. Viuente igitur rege Salomon inungitur et in solio collocatur. Id uidentes qui cum Adonia erant, metu perculsi


1414. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

et thuribula ex auro purissimo. Cardines ostiorum domus sancti sanctorum et ostiorum domus templi ex auro erant. Omne autem argentum et aurum, quod dedicauerat Dauid, reposuit Salomon in thesauris templi. Hoc autore translata fuit arca cum tabernaculo de Syon in Hierusalem. Sacerdotes et Leuitę arcam portabant. Salomon autem et reliqui pręcedendo oues bouesque immolabant. Postquam posita


1415. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

CCC. Ea posuit in domo Saltus Libani. Fecit thronum de ebore uestiuitque auro. Cuncta uasa potoria erant aurea, supellex domus Libani uniuersa ex auro purissimo. Erant ei currus CCCC, equitum XII milia. Illo regnante tanta fuit copia argenti Ierosolymis quanta et lapidum, tanta cedrorum quanta et sycomorum. Adducebantur ei equi de Aegypto et de Choa. Mulieres adamauit alienigenas fueruntque


1416. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

Peccauit Iuda impietate gentium, et quinto anno regni Roboam Sesac, rex Aegypti, thesauros Ierosolymarum despoliauit. Regnauit Roboam Ierosolymis annis XVII. Vnius et quadraginta annorum erat, quando regnare coepit. Mater eius fuit Naama Ammonitis. Sepultus est in ciuitate Dauid. Successit in regno Abia, eius filius, de quo dicemus, cum de aliis regibus Iuda tractare coeperimus. Nunc reges Israhel ordine seruato exponentur.


1417. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

ACHAB ACHAB, Amri filius, regnauit in Samaria super Israhel. Duxit uxorem Iezabel, filiam Ethbaal, regis Sydoniorum. Posuit aram Baal, plantauit lucum. Omnium pessimus fuit. Helias Thesbites prędixit ei siccitatem famemque futuram. Abdias dispensator agnoscens Heliam indicauit regi. At rex: Tune es, inquit, ille Helias, qui conturbas Israhel? Respondit: Non ego


1418. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

regnauit super Israhel. Phacee uero regnauit annis XX. OSEE OSEE, filius Hela, interfecto Phacee rege suscepit regnum Israhel. Impius in Deum fuit, et factus est tributarius Salmanasar, Assyriorum regis. Qui rebellare uolentem obsedit, captum atque uinctum misit in carcerem. Regno igitur potitus omnes transtulit in Assyrios. Peccauerat enim Israhel


1419. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

Vxores habuit XIIII, filios XXII, filias XVI. Regnauit annis III. Successit illi in regno Asa filius. ASA ASA, Abię filius, rex Iuda, iustus fuit. Abstulit effoeminatos, idola exclusit, matrem a sacris Priapi auertit, simulachra confregit. Intulit in templum argentum, aurum, uasa, quę pater Abia dedicauerat. Habebat secum scutatorum hastatorumque de Iuda trecenta


1420. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

eum et Iosaphat, filius eius, successit in regno. IOSAPHAT IOSAPHAT, Asę filius, rex Iuda, urbes muniuit, pręsidia disposuit. Dominus fuit cum eo, quia in uiis Dauidis ambulauit. Munera sibi ultro oblata a populo accepit; diuitiis pręstitit et gloria. Misit Leuitas et sacerdotes, ut peragrando urbes Iuda docerent populum leges Domini: Nemo eum bello


1421. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

ipsum uero uteri langore affectum emissis uitalibus periturum. Palestini igitur et Arabes afflixerunt Iudam, domum regis desolauerunt, liberos quoque et uxores diripuerunt. Vnus ex liberis, qui minimus natu fuerat, reliquus ei fuit, nomine Ioachaz. Ipse autem alui profluuio consumptus extabuit. Non fecit ei populus, sicut aliis consueuerat, exequias nec in sepulchro regum sepeliuit. Regnauit annis VIII. Successit in regno filius eius Ochozias.


1422. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

exequias nec in sepulchro regum sepeliuit. Regnauit annis VIII. Successit in regno filius eius Ochozias. OCHOZIAS OCHOZIAS, filius Ioram, rex Iuda, impius in Deum fuit et id quidem impulsu Athalię, suę matris, Achabi filię. Perrexit cum Ioram, filio Achab, rege Israhel, aduersum Azahel, Syrię regem, in Ramoth Galad. Ioram uulneratus rediit in Iezrahel. Ochozias inuisit eum. Ambo


1423. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

interfecerunt. Posuit Ioiada custodes in domo Domini. Ioas uero in regiam translatus super throno regum sedit, et lętatus est populus et ciuitas quieuit. Septem annorum erat Ioas, quando regnare coepit. Rectus fuit coram Domino, quandiu erudiuit eum Ioiada. Excelsa tamen non abstulit. Iussit, ut pecuniam pro pręcio animę uel sponte oblatam accipiant sacerdotes et ex ea sarta tecta templi reficiant. Hoc illi neglexere usque ad


1424. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

XL. Sepultus est in ciuitate Dauid, sed non in sepulchro regum. Successit filius eius Amasias. AMASIAS AMASIAS, Ioę, regis Iuda, filius, iustus fuit coram Domino. Interemit interfectores patris, filiis autem eorum pepercit, ne derogaret legi. Decemmilia Idumeorum strauit in Valle salinarum. Expugnauit Petram et appellauit eam Iezechel. Ioam, regem Israhel, ad certamen


1425. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

uitam illius annos XV pollicens insuper ipsum ciuitatemque eius liberaturum se de manu regis Assyriorum. Esaias posuit massam ficorum super ulcus eius et pristinę sanitati illum restituit. Promissi autem adimplendi signum fuit reductio umbrę per lineas, per quas iam descenderat decem gradibus in horologio Achaz. Merodach, Babyloniorum rex, misit ad eum legatos cum muneribus gratulatum, quod conualuisset. Ipse uero


1426. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

Sit tantum pax et ueritas in diebus meis! Regnauit annis XXIX. Successit ei Manasses filius. MANASSES MANASSES, Ezechię filius, rex Iuda, impiissimus in Deum fuit: ędificauit excelsa, errexit aras Baal, plantauit lucos, cęli sydera adorauit et coluit, filium traduxit per ignem, auguria obseruauit, idolum luci posuit in templo Domini. Propterea quidem Dominus minatus est inducturum


1427. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

autem annis LV. Eo defuncto regnauit filius eius Ammon. AMMON AMMON, Manassę filius, male operatus est, idola coluit et domi sedens a seruis fuit interfectus. At uero populus uicem eius dolens in coniuratos, qui em interfecerant, insurrexit et ad unum trucidauit. Ammon ipse annis duobus regnauit et loco eius Iosiam filium crearunt regem.


1428. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

ad unum trucidauit. Ammon ipse annis duobus regnauit et loco eius Iosiam filium crearunt regem. IOSIAS IOSIAS, filius Ammon, rex Iuda, patrię religionis studiosissimus fuit. Anno regni sui XVIII misit Saphan scribam ad Helchiam, sacerdotem magnum, iubens, ut pecunia a populo in templum illata daretur fabris per prępositos domus Domini ad instaurandum sarta tecta templi. Tunc repertus est


1429. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

ambulabunt post Dominum ac pręcepta eius custodient. Cunctis pacto huic acqueiscentibus omnes immunditias, omnes sustulit abominationes. Celsorum sacerdotes interfecit et reuersus Hierosolymam fecit Phase Domino, quale non fuit factum a diebus iudicum. Non fuit rex, qui huic esset pręferendus. Veruntamen non est auersus furor Domini contra Iudam propter impietates Manassę regis. Ascendit ergo pharao, rex Aegypti, aduersus Assyriorum regem.


1430. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

eius custodient. Cunctis pacto huic acqueiscentibus omnes immunditias, omnes sustulit abominationes. Celsorum sacerdotes interfecit et reuersus Hierosolymam fecit Phase Domino, quale non fuit factum a diebus iudicum. Non fuit rex, qui huic esset pręferendus. Veruntamen non est auersus furor Domini contra Iudam propter impietates Manassę regis. Ascendit ergo pharao, rex Aegypti, aduersus Assyriorum regem. Iosias autem profectus ei obuiam inito


1431. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

imposuit centum talentorum argenti, unius auri. Loco illius regem creauit Heliachin, fratrem eius, quem mutato nomine appellauit Ioakim. Ioachaz autem regnauit mensibus III, donec fuit translatus. IOAKIM IOAKIM, Iosię filius, rex Iuda, ipse quoque fratris Ioachaz impietatem secutus Deum offenderat. Vriam prophetam interfecerat. Inde compulsus est


1432. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | Section]

Neemias ad opus perficiendum est reuersus. Oppressos foenore liberauit, bona iisdem ablata restituit. Murale ędificium, quod reliquum erat, die secunda et quinquagesima fuit consummatum. At uero inuidi illi terrebant Neemiam et eidem insidiabantur. Neemias pręterea censum egit populi ac sacerdotum, quosdam autem de sacerdotio eiecit, eo quod eorum nomina in censu non inuenisset.


1433. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | Section]

temporibus pergebat Hierosolymam et in templo Deum Israhel adorabat. Primitias decimasque fideliter persoluebat. De Anna uxore genuit filium Tobiam, quem Deum timere et a peccatis pro uiribus contineri docuit. Non fuit contaminatus in escis gentilium. Dedit illi Deus gratiam coram rege. Eos, qui secum capti fuerant, frequenter inuisens consolabatur et ad patientiam instruebat. Veniens in Rages X talenta argenti Gabello sub chyrographo dedit.


1434. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | Section]

Exultauit ciuitas, canticum cecinit Iudit Domino non ad se, sed ad illum referens uictorię laudem atque gloriam. Populus abiit Hierosolymis adoratum, holocausta obtulit in templo et cum his canopeum. Victorię donum trimestri gaudio fuit celebratum. Peracta celebritate ad sedes proprias reuersi sunt. Iudit magna apud omnes habita. A morte Manassę, uiri sui, in uiduitate sancta permansit. Vixit annos CV. Abram seruam manumissam reliquit. Luxit eam populus diebus VII.


1435. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | Section]

sunt. Iudit magna apud omnes habita. A morte Manassę, uiri sui, in uiduitate sancta permansit. Vixit annos CV. Abram seruam manumissam reliquit. Luxit eam populus diebus VII. Ipse uictorię dies apud Hebreas per annos plurimos celebris fuit. HESTER MARDOCHEUS MARDOCHEUS, filius Iair, de stirpe Saul et tribu Beniamin fuit. Hic Susis captiuus Hester, fratris sui


1436. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | Section]

dies apud Hebreas per annos plurimos celebris fuit. HESTER MARDOCHEUS MARDOCHEUS, filius Iair, de stirpe Saul et tribu Beniamin fuit. Hic Susis captiuus Hester, fratris sui Abihail filiam, parentibus orbatam sibi adoptauerat. Assuerus autem, Persarum rex, reginam Vasthi, quod dicto sibi audiens non fuisset, repudiarat. Ac proinde Egeo eunucho


1437. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

es, Domine, qui iniustos persecutores iuste punis et in te sperantes nunquam deseris. IOB IOB in terra Hus simplex et rectus ac timens Deum fuit. Erant ei VII filii, III filię, VII milia ouium, III milia camellorum, D iuga boum, D asinę, familia multa nimis. Magni habitus fuit inter orientalis. Filii eius quotidie mutua


1438. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

IOB in terra Hus simplex et rectus ac timens Deum fuit. Erant ei VII filii, III filię, VII milia ouium, III milia camellorum, D iuga boum, D asinę, familia multa nimis. Magni habitus fuit inter orientalis. Filii eius quotidie mutua inter se actitabant conuiuia. Ille summo mane surgens pro singulis holocausta offerebat. Sed dum a Domino laudatur, Sathanas inuidit: Nunquid, ait,


1439. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

uiuum. HELISEVS HELISEVS, filius Saphat, factus est Helię prophetę discipulus, cum ille arantem (sicut dictum est) comperisset. Quando autem Helias a Domino fuit sublatus, ipse uirtute magistri sui repletus clarere miraculis coepit. Reuertens Helię palio percussit Iordanem et ad secundum ictum diuisis aquis pertransiit. Dum


1440. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | Section]

In reliquis autem dicenda summatim perstringendo erimus breuiores. De uitę eius exitu aiunt: sub Manasse rege sectum fuisse in duas partes, cum ei ob scelera diuinam denunciasset uindictam. Sepultus fuit sub quercu Rogel iuxta torrentem aquarum, quem olim Ezechias rex terra iniecta obstruxerat. Nunc reliqua, sicut proposuimus, prosequamur. HIEREMIAS


1441. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

torrentem aquarum, quem olim Ezechias rex terra iniecta obstruxerat. Nunc reliqua, sicut proposuimus, prosequamur. HIEREMIAS HIEREMIAS, Helchię filius, fuit de sacerdotibus, qui fuerunt in Anathot, in terra Beniamin. Anathot erat uiculus tribus milibus ab Hierosolyma distans. Hic in matris utero sanctificatus dicitur; uirginitatem seruauit. Puer adhuc prophetare coepit.


1442. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

EZECHIEL EZECHIEL, Buzi filius, cum Ioachin, rege Iuda, qui et Sedechias dicitur, captiuus ductus est in Babylonem. Trigesimo ętatis suę anno, captiuitatis quinto, exorsus est ad concaptiuos prophetare. Fuit de sacerdotali genere, sicut et Hieremias. Vidit secus flumen Chobar uentum ab aquilone furentem, id est mala ab ea orbis parte super terram uentura. Sic enim et in Hieremia est scriptum: Ab aquilone pandetur malum


1443. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | Section]

ipse usque ad tempora Astiagis et Cyri, regum. XII PROPHETAE OSEE OSEE, filius Beri, syncronos Esaię fuit. Prophetauit temporibus Ozię, Ioathan, Achaz, Ezechię, regum Iuda, et Hieroboam, filii Iohę, regis Israhel. Ex his Achaz, regem Iuda, et Hieroboam, regem Israhel, arguit idolatrię sub figura uxoris fornicarię et


1444. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

Spiritum Sanctum super Dei seruos effundendum. Prophetauit iisdem regibus quibus Osee eademque tempore. AMOS AMOS, cum esset pastor, a Domino iussus est prophetare. Fuit de pastoribus Thecuę, quod oppidum sex milibus passuum distare dicitur a Bethlem. Fuit ille magis pręditus scientia quam politus sermone. Prophetauit iisdem temporibus quibus Iohel, Naum, Ionas, Osee, Esaias. Prędixit


1445. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

eademque tempore. AMOS AMOS, cum esset pastor, a Domino iussus est prophetare. Fuit de pastoribus Thecuę, quod oppidum sex milibus passuum distare dicitur a Bethlem. Fuit ille magis pręditus scientia quam politus sermone. Prophetauit iisdem temporibus quibus Iohel, Naum, Ionas, Osee, Esaias. Prędixit aduersa decem tribubus in Samaria. Illis quoque aduersa cecinit, qui crudeliter se


1446. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

modo exactos esse, de quibus olim prędictum erat, ut a iugo seruitutis Babylonicę soluerentur. Simul hortatur eos, ut coeptum opus tempore Cyri et usque ad secundum annum Darii regis, qui a Cyro quartus fuit, intermissum perficere curent; neque enim aliam ob rem spe messis toties deceptos fuisse famemque passos quam ob desidiam domus Dei construendę et in eo diuinę opis diffidentiam. Eosdem autem spe futuri boni ad subeundum


1447. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

interrogare Legem. Et quoniam ex ipsorum responsionibus patuit pollutos uixisse, incusat obstinationem earum et criminatur, cum ait: Percussi uos uento urente et arugine et grandine omnia opera manuum uestrarum, et non fuit in uobis, qui reuerteretur ad me, dicit Dominus. Vaticinatur postremo de gentilium ad Christum futura conuersione, de potestate demonum reprimenda et Saluatoris regno in Deum assumendo, ut, qui in humilitate


1448. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | Section]

Iudeorum. EX LIBRIS MACHABEORVM MATHATIAS MATHATIAS sacerdos, Ioannis, filii Symeonis, sacerdotis, filius fuit. Huic fuere quinque filii: Ioannes, Symon, Iudas, Eleazarus et Ionathas. Consedit in monte Modin. Quo cum uenissent Antiochi regis legati (sub illo enim erat tunc Iudea), compellere populum coeperunt, ut idola adorarent.


1449. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | Section]

Deum offendere. Itaque mille ferme ex Sabbatum eis tunc traduntur cecidisse. Maxima quidem dolori ea calamitas Mathatię fuit. Tunc seniorum consulta decretum est fas esse etiam sabbatis certare hoste lacessente. Post hęc Mathatias collecta uirorum manu oppręssit Legis pręuaricatores, quorum nonnulli fugientes ipsis idolorum cultoribus sese


1450. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

multitudine inimicorum obrutus periit. Cęteri fuga dilapsi sunt. Corpus precio redemptum sepelierunt in oppido Modin Symon et Ionathas fratres. Atque talis finis Iudę Machabei, fortissimi uiri ac bello strenui ducis, fuit. IONATHAS IONATHAS, Mathatię filius, in demortui Iudę locum omnium suffragiis subfectus, ut Bachidis, Antiochenorum pręfecti, uitaret insidias, recessit


1451. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

trucidant, res diripiunt, regem periculo liberant, urbem incendunt. Qui internicioni superfuere, a Demetrio necem eorum miserante impetrant ueniam. Sed tamen rerum potitus erga illos, quorum uirtute seruatus fuerat, ingratus fuit. Ipsis absque stipendio dimissis Ionatham quoque uexare coepit. Interim Triphon Antiochiam ingressus Antiochum puerum in solio regni collocat. Antiochus per nuncios commendat se Ionathę et Symoni, eius fratri, quos


1452. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

tempore Hierosolymis erat. Cum autem Symon, de tribu Beniamin, templi prępositus, Apollonium, Tharseę filium, Celesyrię ducem, adiens ad spoliandum Hierosolymitanum ęrarium concitasset idque ille regi retulisset, datum fuit negocium Heliodoro. Qui Hierosolymam ueniens cum exposuisset, cuius rei gratia ab rege missus fuerit, Onias intercessit nefas esse dicens ea per uim intercipi, quę ad sustentationem uiduarum pupillorumque reposita


1453. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

perimit. Crimen defertur ad regem ipsoque iubente Andronicus ibidem, ubi Oniam occiderat, necatur. Menelaus uero accusatus, ne capite mulctaretur, pecunia se redemit. Atque hic finis Onię, Deo gratissimi sacerdotis, fuit. ELEAZARVS ELEAZARVS, scribarum princeps, cum uidisset Antiochi Epiphanis iussu Iudeos ad gentilium ritum compelli, sabbata non custodiri ac pene


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1517], De Veteris instrumenti uiris illustribus, versio electronica (), Verborum 29840, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - vita] [word count] [marulmarvirill].


More search results (batches of 100)
First 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.