Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: fuit

Your search found 5790 occurrences

More search results (batches of 100)
First 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1587-1596:


1587. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

Cuius uenustas admodum conscriptiones cum abs Te nuper acceperim, ne omnino ingratus uidear, Herculem, Ioue quondam natum, sed iterum proxima foetura apud nos ęditum, ad Te destinauimus. Quid frontem contrahis? Quid timidus pallescis? Non est, mihi crede, quod timeas. Olim ille multorum uictor fuit, nunc a nostris uictus est. Abs Te etiam uictum intelliges, cum ista, quę mittimus, perlegeris; uictum, inquam, non corporis robore, sed, quod multo magnificentius est, animi uirtute. Porro, ne putes me meas nugas tam expolitis Erasmi opusculis conferri uelle, ingenue fatebor: quoties ea


1588. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

capite duo alia repulularent, face admota urendo illam extinxit. (Aper III) In Archadia aprum Erymantheum, qui agri illius fructus deuastabat, cum afferre iuberetur, captum humerisque impositum ad Euristeum tulit. In quo deferendo ea difficultas fuit, ut nec supramodum stringendus esset, ne suffocaretur, nec ita laxandus, ut mordere posset. THEOLOGVS: O monstrosę robustitatis uirum! POETA: (Cerua IV) Audi reliqua, fortasse magis


1589. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

facinus istud non ignominię sibi, sed glorię foret. Pignionis, propinqui fluminis, ut Diodorus ait, aquas ad stabulum illud deriuauit et fluentis lymphę impetu purgatum totum reddidit quodque manibus efficere humile ac seruile erat, aquę ductu peregisse laudi fuit. (Taurus VII) Taurum, a Pasiphe, Minois coniuge, ob insignem formam adamatum, a Creta ad Peloponessum aduexit Euristeoque obtulit. Sed inter uehendum plurima immensi cuiusdam roboris animique inuicti ędidit argumenta, de quibus postea dicemus, si te iuuabit


1590. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

cuncta Cociti loca latratu replere solitum et tunc quidem magis quam unquam antea in rabiem uersum atque ringentem. Quis facere hoc auderet aut, si auderet, posset, nisi cui diuina inesset uirtus firmitasque animi humana maior? (Mala Hesperidum XII) Postremus labor fuit, ab Euristeo illi iniunctus, quando in Lybiam profectus adiit fulgentes auro Hesperidum hortos. Hę sorores tres erant Athlantis filię uel, ut alii aiunt, Hesperi, eius fratris. Nemini locum adire tutum erat, peruigili dracone et supra quam quisquam credere potest


1591. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

nihil cunctatus erruit, illęsamque seruauit. (Neleus) Neleum, Pyliorum regem, regno fortunisque omnibus expulit, ita ut de duodecim fratribus, quos occidit, Neleus unus superesset. (Euritus) Euritus Oechalię rex fuit. Oechalia Laconię prouincię pars est Thessalię proxima, ab Oechalio fluuio, qui eam pręterfluit, sic denominata. Is, cum Iolen filiam Herculi despondisset, a filiis dissuasus tradere noluit. Hoc Hercules indigne iracundeque ferens, ipsum et liberos eius


1592. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

et dignis prosequimur pręconiis. Porro, cum inter nos conueniat Dei iudicium hominum iudicio pręferri oportere et maiorem esse uirtutem, cui maior promittitur merces, et plus diuinis quam humanis scripturis fidei habendum, restat, ut Herculis tui, quem tantopere miraris quique heroum maximus fuit, gesta diligenter excutiamus. Ea singilatim explicando ostendam tibi nostri temporis homines, qui Christi religionem profitentur, Herculem ipsum, qui omnes superabat, superasse. POETA: Impossibile monstratu hoc mihi uidetur, quando quidem


1593. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

pręstitisse? An non plures expugnata urbe ciuibusque cęsis, foeminis atque pueris parcitum fuisse legimus, ut pote sexui ętatique imbecilli et infirmę? Attende igitur, quanto dignius laudabiliusque baltheo isto nostri utantur. Nouam nuptam baltheo Veneris, quem ceston appellant, cingi mos fuit. Ille igitur uictis Amazonibus baltheo spoliat Hippoliten, qui superatis inconcessę libidinis obscenitatibus meretricique amoris uinculo soluto honestis legitimisque nuptiis uxorem sibi copulat et procreandę proli cum pudicicię fide operam impendit. Atque hoc sane non


1594. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

modis. Aut enim suadendo aut blandiendo aut terrendo fallit. Cerberum ergo ligauit Hercules tuus, o poeta. Nostri, quod maius est, diabolum ipsum ligant et, qualiter ligandus sit, uita et moribus docent. (Mala aurea) Postremus labor Herculis tui Euristeo iubente fuit, si satis memini, mala aurea ab Hesperidum hortis ablata, peruigili dracone occiso, qui talium fructuum custos erat. Custodes autem fallere et aliena rapere apud nos crimen est, non uirtus. Iussit, inquies, Euristeus, cui parendum erat. Sed maximum nefas est homini obsequendo Deum


1595. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

permanent. Post hęc Nelei Pyliis imperantis regnum euertisse fertur et de duodecim fratribus ipsum solum uiuum reliquisse. (Neleus) Nihil, ut equidem reor, causę opponitur, quare Neleus his erumnis afficiendus foret. Nonne igitur iniquum simul et crudele facinus fuit innocenti regnum abstulisse et tot uiros nullius criminis conuictos cęde sustulisse? Sed audi, quam raro proposito Christi serui, quam pia obseruatione et Nelei regnum destruunt et fratres eius interimunt et ipsum Neleum uiuere solum uolunt. Varia supellex et multarum rerum copia Nelei


1596. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

necessario contentus in paupertate Deo seruit. Neleus itaque uiuus necessarium uitę sustentamentum est. Abiectis autem his, quę superuacanea erant, auaritię euersum est regnum, quę in illos dominatur, qui plura quam necesse est concupiscunt. Propterea quidem, quod in Hercule tuo scelus fuit, in Christiano uera est uirtus. (Euritus) Postremo loco dixisti, o poeta, quod Euritum, Oechalię regem, liberosque eius inuadens interfecerit et Iolen sibi sponsam, quam illi tradere nolebant, raptam abduxerit uehementerque amarit. Haud


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1519], Dialogvs de Hercule a Christicolis superato, versio electronica (), Verborum 8236, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [marulmardial].


More search results (batches of 100)
First 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.