Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: fuit

Your search found 5790 occurrences

More search results (batches of 100)
First 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1917-1925:


1917. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 4 | Paragraph | SubSect | Section]

eorum praesidio, cura, vigiliis, commoda, ornamenta, facultates, atque fortunae illorum, et consistunt et vigeant. Quo nomine, tibi, et prosapiae vestrae Gorcanae Illustrissime Comes, omnes huius inclyti Regni cives multum debent: domus vestra amplissima, regni huius semper vel praecipua columna fuit; cui huius regni totum aedificium incumberet, ac egregie ab ea sustentaretur. Non refero Illustrissime Comes merita maiorum tuorum in hoc regnum: non maxima bella ab eis confecta: non legationes Reipublicae salutares obitas: vicinorum impetus a regno repressos; haec enim rerum praeclare ab eis


1918. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 5 | Paragraph | SubSect | Section]

Praestare enim viri magni de rebus amplissimis et virtute insigni tacere; quam non pro dignitate carum dicere, semper senserunt atque monuerunt. Ut autem nunc ad Illustrissimam Magnificentiam vestram venirem, et meo scripto eam interpellarem, causa ea fuit. Cum nuper orationem Phillipi Callimachi, hominis eruditi sane, in qua ille ad praesidia paranda, pecuniamque conficiendam, atque contribuendam contra Turcarum vim et impetum, quo tum omnia sternerentur, huius regni clerum hortatus est, edidissem; et nostros eius ipsius, quod nobis cominus


1919. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 7 | Paragraph | SubSect | Section]

velle testabitur, atque te ut ducem sequetur. Quod cum ita sit Illustrissime Comes, totum studium tuum, curas omnes, et cogitationes tuas, ad Reipublicae omniumque nostrum salutem conferre debes. Ut quemadmodum maiorum tuorum huius regni salus et dignitas beneficiis, et conservata, et aucta semper fuit; tuo beneficio nunc conservetur, et in tuo patrocinio, vigiliisque acquiescat. Multa sunt, quae magnam spem salutis regno polliceantur: Habemus regem strenuum: et omnium eorum laborum, quos bellum secum trahit, contemptorem, ac victorem: est summa in eo prudentia: est rerum


1920. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 10 | Paragraph | SubSect | Section]

discordiae ordinum, quae Rempublicam universam convulnerant, atque consensum ordinum dissolvunt, tollendae, et flamma odiorum extinguenda. Hoc enim malo, in viscera nostra deseviente, nulla salus et publica et privata speranda: Discordia enim magnarum rerum publicarum dissolvendarum semper causa fuit. Quid Romana Republica aut sanctius legibus, aut robustius armis fuerit, quae ab occasu solis, ad ortum usque et arma circumtulit, et imperium promovit; cui nemo resistere auderet, omnes parerent, ac ultro etiam in sua iura concederent? quae tamen tam potens foris Respublica uno intestino


1921. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 19 | Paragraph | SubSect | Section]

EPISTOLA TRANQUILLI ANDRONICI DALMATAE Ad Illustrissium et Magnificum Dominum Andream Comitem a Gorca, Castellanum Posnaniensem, ac summum Maioris Poloniae Capitaneum. etc. Illustrissime et Magnifice Domine, mea quidem sententia semper fuit, eos compendiario itinere ad gloriam incedere; qui vel conscriptis fidelissimis praeceptis hortantur ad virtutem, vel adiecerunt animum ad tuenda et augenda communia commoda. Quod genus hominum antiquitas plane gratior et liberalior divinitati consecravit. nec alia via propius accedimus ad


1922. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 25 | Paragraph | Section]

amicitiam insinuaretur: malebat callidus Tyrannus cum gente bellicosa, triumphorum avida, clarissimisque cumulata victoriis pacem agere, quam periclitari fortunam, quam saepe fuerat expertus adversam. Sed postquam ab optimis studiis discessum est, omnisque ratio gubernandae Reipublicae commutata fuit, deinde ubi scelera libidinesque in optimates immigraverunt; versae sunt vices rerum, ac fortuna simul cum moribus (ut ille inquit) immutata est. Per occasionem aetatis imbecillae Regis nondum pubescentis et inexperti, sed alioqui innocentissimi; quidam, qui se dici optimates, et custodes,


1923. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 26 | Paragraph | Section]

Rex aegestate praemebatur, ut (quanquam provinciis integris, nullaque prorsus Regni diminutione atque iactura) tamen ad quotidianos sumptus emendicata pecunia uteretur; quum superiores Reges Hungariae magnitudine opum aliis exterarum nationum Regibus opulentis longe praestitissent. Fuit aliquando dies, quod satis constat, quo focus eius multis horis non concaluisset, sumptu ad emendum obsonium deficiente. Vacuus erat fiscus: thesauris implebantur domus privatorum: ac ex peculatu coemptis villis et sacerdotiis illustres per publicam calamitatem habebantur. videres satellitio


1924. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 31 | Paragraph | Section]

cunctis patriam communem. Praestantius sane cum multis ageretur, si non ispi viderentur sibi tantum sapere; sed externorum quoque bonas artes amplectentur, easque honore dignas existimarent. Nam constat imperium Romanum, quod sine dubio regnorum omnium, et imperiorum in terris praestantissimum fuit, nulla re alia sic adolevisse, in tantam evasisse magnitudinem, quam non fastidiendo genus ullum hominum, in quibus virtus eniteret. Hanc viam Principes Turcorum ingressi, rerumque civilium et bellicarum mandata cura nostris hominibus delectis ex iis, qui consecrati Machometicae impietati


1925. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 41 | Paragraph | Section]

consilii mei declarandam. In primis autem considerare debemus primam huius regni constitutionem, quanta aequitate fundatum, quam sanctissimis legibus communitum fit, nc propendens ad dominationem, nec habens quicquam affine impotentiae libidinique tyrannidis. Ac optima quidem ratione provisum fuit a vestris maioribus, quum ornassent regiam amplitudinem clarissimis insignibus, quibus digni veneratione plurimum inter proceres eminerent, authoritatem et dignitatem regiam egregie tuerentur; ut potestas deliberandi de Republica penes Senatum, qui legitur, ex optimatibus, reges,


Bibliographia locorum inventorum

Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1545], Ad optimates Polonos admonitio, versio electronica (, Cracovia; Polonia), Verborum 8436, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - oratio; prosa oratio - epistula] [word count] [andreisfpolonos].


More search results (batches of 100)
First 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.