Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: fuit

Your search found 5790 occurrences

More search results (batches of 100)
First 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1980-1996:


1980. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 239 | Paragraph | SubSect | Section]

Quocirca, sapientissimos viros, qui saepe aut labentem rem publicam sua prudentia confirmarunt, aut iacentem erexerunt, magnopere historiarum studia coluisse, proditum est. quo quidem ipso ex genere quo quisque rerum ante se gestarum cupidior fuit, eo se virum fortiorem, eo meliorem patriae civem praestitit. Ex quo non minorem esse laudem, immo vero et longe maiorem eorum qui se ad scribendas historias contulerunt, quam qui maximis pro patria se periculis obiecerunt, ac vitam denique ipsam


1981. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 240 | Paragraph | SubSect | Section]

summam adhibuimus diligentiam; quantum tamen unius mensis studio potuimus consequi; (neque enim plus huic est negotio tributum temporis) ut is non omnino inelegans atque incomptus in ora hominum prodiret. in quo quidem interpretando meum consilium hoc fuit; exemplo videlicet eruditissimorum vel nostrae, vel superioris aetatis hominum; non ut verba vitandi laboris gratia, singula singulis reddens, annumerarem, sed ut sententias ipsas appenderem. quod quidem institutum in


1982. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 242 | Paragraph | Section]

explicarem; atque omnia complectens, quid ille cum aliis commune haberet, qua in re differret, ostenderem. Quod mihi facere instituenti, non virtutes tantum eius, sed, quae virtutibus plerumque annexa solent esse, vitia quoque persequi necesse fuit. non enim id praestare potest cuiusquam hominis natura, nihil ut neque verbo, neque re umquam peccet. illa vero optima est existimanda. quae in plurimis scopum attingit, in paucissimis aberrat. Ad hanc igitur rationem, ea quae dicuntur, quisque


1983. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 243 | Paragraph | Section]

illud quidem, et plausibile in vulgus crimen; eiusmodi tamen, quod in se nihil boni continere, ostendi facile possit. Non enim si ea qua Thucydides aliique viri polluerunt, ingenii vi ac praestantia deficimur; iccirco fit ut ea quoque, quae illis fuit, considerandi et iudicandi, facultate careamus. Nam neque de Apellis, aut Zeuxidis, aut Protogenis, aut aliorum pictorum, qui fama claruerunt, artibus iudicare non licet iis quos earum artium scientia cum his ipsis minime conferri potuisse constat:


1984. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 243 | Paragraph | Section]

paulo ante Peloponnesiaca tempora vixerunt, et ad usque Thucydidem aetate processerunt, Hellanicus Lesbius, et Damastes Sigieus, et Xenomedes Chius, et Xanthus Lydus, et alii complures; quorum et consilium in deligendo argumento non dissimillimum fuit, et facultas pene par. historias porro alii Graecas, alii barbaricas conscripsere; neque has ipsas mutuo inter se connectere, sed per nationes et urbes dividere, et separatim placuit emittere; scopo scilicet eodem sibi proposito, ut, quae apud


1985. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 246 | Paragraph | Section]

multae, et eiusmodi quae cognosci ac percipi non facile queant. non esse autem rectam, qua ille usus est, neque aptam historiae regulam, satis constat. neque enim de posterioribus historicis, qui sua scripta in aestates et hiemes distribueret, quisquam fuit: omnesque potius id consilium sequi maluerunt, ut ad perspicuas rerum intelligentias tritis itineribus narrationem perducerent. Sunt MG: Ordo eius et dispositio reprehenditur. Ordo


1986. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 249 | Paragraph | Section]

parte prae se ferant. quod quidem cernere est potissimum in concionibus, in colloquiis, atque aliis eiusmodi elaboratis orationibus. quae cum omnia diligenter curasset, historiam ipsam reliquisse videtur imperfectam; quemadmodum Cratippus, qui et eius fuit aequalis, et quae ipse omiserat, in unum coegit, scriptum reliquit: cum eas orationes ita dicat adhibitas esse, ut non modo rebus ipsis sint impedimento, verum etiam auditoribus permolestae: idque sententiam Thucydidem, nullas in ultima historiae


1987. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 250 | Paragraph | Section]

qua factum est ratione, ut eum potius quam alium locum occupaverit? Nam sive id factum est propterea, quod in magnis urbis calamitatibus, in quibus multi fortesque ex Atheniensibus viri pugnantes occubuerunt, usitatos luctus commemorare necesse fuit; sive quod eos qui cecidissent, propter magnas res feliciter gestas, ex quibus civitati ipsi et vires accesserunt, et gloria est parta, laudationibus prosequendos existimavit: haec profecto laudatio cuivis alii potius, quam huic loco convenire


1988. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 251 | Paragraph | Section]

ad suum usum vellet accommodare, (dicam enim quod sentio) videtur sibi necessario faciendum existimasse, ut dignam Pericle laudationem componeret. ac, quoniam is secundo illius belli anno vita functus est, nec ullis aliis urbis calamitatibus superstes fuit, iccirco videtur Thucydides in res tam minutas, quaeque vix tanti essent, ut in illis explicandis opera sumi debuisset, tantas, praeter illarum rerum dignitatem, laudes contulisse. Porro quam in aequali sit ratione usus in amplificando, facile quis


1989. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 251 | Paragraph | Section]

commeare coeperint; qui si in civitates nondum muris septas, quaeque vicatim habitabantur, incidissent, eas diripiebant, hincque maiorem sibi victus partem petebant. quid autem hic de Atheniensium luxu, quo illorum maiores diffluebant, meminisse necesse fuit? quod nimirum illi capellos cincinnis intorquerent; quod aurea quaedam ornamenta, quae cicadarum speciem referrent, in capite gestarent: quod primi Lacedaemonii in publico, vestibus detractis, nudati in palaestra se oleo inunxerint: quod Aminocles


1990. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 252 | Paragraph | Section]

existimans; hac coiectura ductus, quod utraque pars rebus maxime florentibus, omni cum apparatu id gesserit: cum videret aliam quidem Graeciae partem statim alteri parti adhaerere, aliam id facere cogitare. Hic autem fuit Graecis maximus motus. neque vero illis solum, sed et barbaris, atque adeo plerisque mortalibus. Ac ea quidem quae ante haec gesta essent, quaeque his essent vetustiora, plane in apertum produci, propter vetustatem, nulla ratione potuerunt: sed,


1991. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 252 | Paragraph | Section]

accedere, ita a me commemorata sunt. Res vero in bello gestas, non quas a quocumque audivi, historia dignas existimavi; nec ut mihi libitum esset; sed eas quibus ipse interfui, quasque ex aliis quam potui diligentissime perquisivi. nec facillima fuit inventio: propterea quod qui singulis gerendis rebus affuerant, non eadem de eidem affirmabant; sed ut quisque aut in alterutram partem studio propensior erat, aut reminiscebatur. Et auditu quidem, ut quaeque pars fabularum expers in ipsis est, ita


1992. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 258 | Paragraph | Section]

conabantur aperire. sed mox, invectis in eos undique Syracusanis ac sociis, non iam pro angustiis exitus tantum, sed etiam intra portum, navale proelium gerebatur: quod quidem omnium, quae ante facta essent, atrocissimum fuit. Magnum enim erat utriusque partis nautarum studium ad naves in hostes impellendas, cum iuberentur: magna gubernatorum artis aemulatio, mutuaque contentio: eorum autem qui naves conscenderant, haec erat cura, ut, si navis in navem incurreret, ne ii


1993. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 259 | Paragraph | Section]

uno eodemque impetu, ea quae iam evenerant, et luctu et gemitu prosequentes, partim ad subveniendum navibus, partim ad reliquam murorum partem tuendam contendunt. alii, quorum maxima erat pars, iam qua sibi salutem parent, pro se ipsis circumspectant. Fuit autem eo tempore tantus pavor, ut maior numquam exstiterit. ac tale quiddam perpessi sunt, quale ipsi fecerant ad Pylum, ubi Lacedaemonii, amissa classe, perierunt. nam cum Lacedaemonii naves amisissent, homines etiam ipsos, qui in insulam


1994. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 264 | Paragraph | Section]

secunda vero, in usus rerum quae inventae sunt, consumitur. atque illa quidem prior, omnem a natura vim habet; haec, accipit ab arte. Harum in altera, quae scilicet plus habet a natura quam ab arte, quaeque minus eget disciplina, admirabilis sane fuit Thucydides. affert enim, ac velut ex uberrimo quodam fonte, ingentem ac prope infinitum sententiarum et enthymematum acervum secum trahit. quae quidem et ampla exquisitaque apud illum, et peregrina atque admirabilia sunt. Illa vero pars altera, quam


1995. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 266 | Paragraph | Section]

quae suaderentur, velle se prius communicare cum Atheniensibus; accepturosque conditionem, si illis persuaserint. interea iusserunt sibi fidem dari, in ipsorum regione nihil eos hostiliter acturos. atque ita, interposita fide, intra quot dies credibile fuit acceptum iri responsum, a regionis vastatione temperarunt. Aditis Atheniensibus legati Plataeenses, agitatoque cum eis consilio, reversi, haec civitati renuntiant: Neque in superiori tempore, viri Plataeenses, ex quo societatem inivimus, inquiunt


1996. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 271 | Paragraph | Section]

ὅπως ὑπομνήσω καὶ μέμψωμαι, εἴ τι μὴ ὀρθῶς ἢ ἐμοὶ χαλεπαίνετε ἢ ταῖς ξυμφοραῖς εἴκετε. Id est; Vestra quidem in me indignatione, cum caussas minime ignorarem, non fuit inexpectata. atque ea etiam gratia concionem convocavi, ut in memoriam revocem, ac reprehendam etiam, siqua in re immerito mihi succensetis, aut calamitatibus rebusque ceditis adversis . Haec quidem Thucydidi, de hoc viro scribenti, ab


Bibliographia locorum inventorum

Dudić, Andrija; Dionysius Halicarnassensis (1533-1589) [1560], De Thucydidis historia iudicium... A. Duditio interprete (), Verborum 18906, Ed. Petra Šoštarić [genre: prosa - epistula; prosa - versio] [word count] [dudicathucydid].


More search results (batches of 100)
First 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.