Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: fuit

Your search found 5790 occurrences

More search results (batches of 100)
First 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 3153-3172:


3153. Gradić, Stjepan. De vita, ingenio, et studiis Junii... [page n22 | Paragraph | Section]

finium coercitae licuit, commerciorum frequentia, nautumque multitudine, ac proceritate, itemque rei maritimae scientia, naualibusque in praeliis virtute, ac felicitate; super omnia autem fide, et religione in exercendis commerciis, clara per gentes, pollensque, ac potens diutissime fuit. Vnde illi populo perpetuus legum suarum usus, et, post excisos omnium in Oriente Christianarum gentium status, plenum in se se, suaeque ditionis terras iudicium; et Religionis Catholicae non solum domi colendae, sed etiam


3154. Gradić, Stjepan. De vita, ingenio, et studiis Junii... [page n23 | Paragraph | Section]

frequentiae, qua ciuitatum omnium felicitas continetur, maxime aduersariam, proximis tandem hisce annis abrogari placuit, simulque a consilio nihilo vtiliore discedere, in quo trecentos amplius annos perseueratum est, de non adsciscendis plebeiis in ordinem senatorium familiis. Mirifica autem fuit etiamnum puero Palmotta indoles ad litteras, et bonos artes, et ad Poesim imprimis; solebatque narrare in prima adhuc aetate, solitas per quietem videri sibi matronas eximia specie, et mortalem excedente, quae citharis instructae, et in choreas effusae cantu circa se, ac saltationibus


3155. Gradić, Stjepan. De vita, ingenio, et studiis Junii... [page n23 | Paragraph | Section]

Diuinitus immittuntur, siue promiscuum naturae id opus, ob corporis, humorumque temperationem, qua ut animo experrecto, et sui potenti certas cogitationes, ita eo sopito, ac iacente conuenientes cogitationibus imagines quasi sensibus suggerere consueuit. Nec discrepans ab ingenio studium fuit, et ad ferendos disciplinae labores patientia: accessitque ad naturae bonitatem Michaelis Gradii auunculi diligentia, viri egregie docti, grauitatisque, et prudentia laude in Ciuitate praestantis, quem ille in parentis loco semper coluit, et


3156. Gradić, Stjepan. De vita, ingenio, et studiis Junii... [page n24 | Paragraph | Section]

assidue audiebat. Eodem auctore iuris prudentiam quoque nonnulla ex parte gustauit, maxime quae ad cognitionem patrii moris, forique, et iudiciorum valeret. Sed praecipue illo duce, et quasi monstratore usus est ferentis ad veram Poetices gloriam uiae. Et haec Palmottae quasi domestica institutio fuit; namque ad humanitatem, et caeteras ingenuas artes doctores ex professo habuit Camillum Gorium Senensem; et Ignatium Tudisium consanguineum suum Societatis Iesu Sacerdotes, viros non minus vitae sanctitate, quam litterarum laude praestantes, quorum in ludo, nobilium adolescentulorum frequentia


3157. Gradić, Stjepan. De vita, ingenio, et studiis Junii... [page n24 | Paragraph | Section]

quorum in ludo, nobilium adolescentulorum frequentia eximie in Ciuitate florente, latinis litteris est eruditus: celeriterque ad summum eloquentiae decus euasit, cuius illustria documenta quottidie ab illo prodibant, omnis generis, omnisque argumenti carminibus consignata, quibus nihil sublimius fuit, nihil elegantius, quodque ad veterum poetarum copiam, et maiestatem propius accederet. Sed cum Latinae poeseos laudem claris cerneret veteris, nostraeque memoriae scriptoribus occupatam, satisque intelligeret, nullam mediocribus poetis in re litteraria gratiam esse; liberiorem exercenda


3158. Gradić, Stjepan. De vita, ingenio, et studiis Junii... [page n25 | Paragraph | Section]

dixi, societatibus, ut primum sibi quaeque decus oblectati in scaena, ac theatro populi tulisse dicatur. Nouis porro, nec antea spectatis fabulis gaudent; nunquam tamen Poetarum copia, effusis in eam rem iuuentutis studiis, deficiente. Sed maxime omnium illustris in hoc genere Palmottae industria fuit, maximeque admirabilis, et prope diuina infundendis carminibus felicitas: cum plerumque non amplius spatii sibi ad fabulam componendam sumeret, quam quantum personis, quas in scaenam proferebat, ad suas cuique partes memoriae consignandas opus erat; atque his plerumque non ex scripto, sed


3159. Gradić, Stjepan. De vita, ingenio, et studiis Junii... [page n26 | Paragraph | Section]

stilum suum abstinuit: verum ad id carminis genus usurpandum omnino parcissime, et non nisi prouocatus animum induxit; honestiorem Musae suae operam futuram ratus, si in ciuibus ad virtutem accendendis potius, quam in deterrendis a vitiis occuparetur. Sed multo maximus carminum eius prouentus fuit in odis, et cantionibus, quas non modo a Ragusinis, sed etiam ceteris a Dalmatis, totaque illa vicinia ad hylariores quosque virorum foeminarumque conuentus adhiberi mos est, modisque pronunciari non exquisitis, et quibus magno aliquo artificio sit opus, sed rudibus, atque inconditis; ad quos


3160. Gradić, Stjepan. De vita, ingenio, et studiis Junii... [page n27 | Paragraph | Section]

rusticatio a Ioanne Boccacio celebrata declarat, in qua et praecinentes choragos, et caeteram omnem turbam excepta a praecentoribus carmina cum suis modis, ac numeris iterantem, inque choreas, ac saltationes effusam obserues. In hoc autem genere carminis adeo fertilis Palmottae vena fuit, ut affluentem versuum copiam scriptorum celeritas aequare non posset, nec ille dubitaret ad choreas ipsas imparatus accedere, et qua canenda essent nulla adhibita meditatione expedire; contentus ad excogitandum eo spatio, quod ipsa cantionis explicandae ratio dabat, ut dum singuli versus


3161. Gradić, Stjepan. De vita, ingenio, et studiis Junii... [page n28 | Paragraph | Section]

et caetera penitioris philosophiae praecepta: quae quidem tempestiuo vrbanitatis sale condita incredibile dictu est, quantum ad hylaritatem intendendam momenti, ac ponderis habeant Quo tamen in argumento tam lubrico, et ad commouendas hominum offensiones procliui, tanta fuit lepidissimi Poetae dexteritas, ut quamuis in eo volutando orbe Musam suam assidue occupatam haberet, et incredibili sententiarum copia et varietate abundantem praestaret; nemo quisquam ab eo se laesum, aut violatum unquam doluerit. Id autem fiebat non magis ipsorum carminum innocentia, ac


3162. Gradić, Stjepan. De vita, ingenio, et studiis Junii... [page n28 | Paragraph | Section]

incredibili sententiarum copia et varietate abundantem praestaret; nemo quisquam ab eo se laesum, aut violatum unquam doluerit. Id autem fiebat non magis ipsorum carminum innocentia, ac iocandi simplicitate, quam opinione, quae de hominis ingenio, ac moribus, incedebat; nihil enim illo candidius fuit, nihil ingenuum, ac liberale magis. Itaque, quod Poetis rarissimo usu venit, integra omnium gratia, eodemque prosperae famae tenore ad finem usque vitae perseuerauit. Sed nulli ille virtutum suarum, quae plurimae, clarissimaeque fuere, magis indulsit, nullaque tam impense delectatus est, quam


3163. Gradić, Stjepan. De vita, ingenio, et studiis Junii... [page n28 | Paragraph | Section]

superos pietate, cuius ille assiduo et religioso cultu (si de mortali, ac homine nato ita loqui fas est) gratiam acceptis Diuinitus tot, et talibus naturae bonis retulisse videri potuit; nulla siquidem pars eius vitae a texendis vario carmine Dei, Virginisque Deiparae, ac Caelitum laudibus vacua fuit. Sed nihil actum sibi existimauit, nisi iustum aliquod opus extaret, quo se posteri hominem Christianum, et studiosum verae Religionis cultorem fuisse intelligerent: et cum diu, multumque apud se, et cum amicis deliberasset, quonam ad eam rem argumento potissimum vteretur; ipsum rerum caput


3164. Gradić, Stjepan. De vita, ingenio, et studiis Junii... [page n29 | Paragraph | Section]

perinde splendida secutura videbatur scriptorem ad alieni ingenii ductum in edendis suis operibus respicientem: quippe non suae priuatae laudis, sed Dei gloriae, et communis vtilitatis stimuli ad capessendos egregios labores pulcherrimum animum commouebant, nec tam cura fuit, quae hominum iudicia de operis auctore, quam de ipso opere erant futura. Itaque cum vetustiores Christiani Poetae non magni admodum spiritus viderentur, quippe in saeculo non nimis erudito versati, ad viciniores aetati nostrae animum adiecit, quorum in scriptis elegantiore stylo condita


3165. Gradić, Stjepan. De vita, ingenio, et studiis Junii... [page n29 | Paragraph | Section]

suscepit, quo modo Cicero in quibusdam de philosophia commentariis Platonem, contemptis religiosi interpretis legibus, sectatus est. Nec multum temporis, aut laboris in opere conficiendo consumpsit: cum tamen ad limae officium venturum est, plurimus in ea re, sibique displicens, ac plane morosus fuit; nullum enim finem faciebat recensendi, cum amicis conferendi, castigandi, mutandi; ne quid durum, aut insolens, aut exoletum, qualia fere sunt, quae primus ille ingenii feruor effundit, relinqueretur. Qua in re, super eximium ingenii decus, atque praestantiam, inusitatam quandam memoriae


3166. Gradić, Stjepan. De vita, ingenio, et studiis Junii... [page n29 | Paragraph | Section]

historiam exequentem: cum interdum verba omnia, omnesque sententias, tum quae primo in mentem venissent, tum quae deinde accedente limae mora, et labore semel, iterum, ac tertio, et deinceps placuissent, memoriter, et expedite pronunciaret: qui mos illi perpetuus in aliis etiam ingenii foetibus fuit, ad quos adeo edendos nullo scripturae adiumento opus habuit. quo factum est, ut mortem eius multo maximae partis illius carminum amissio sit consecuta. Magnae autem illi curae fuit in hoc praecipue Poemate sermonis ratio, ut purum illum, et cum a


3167. Gradić, Stjepan. De vita, ingenio, et studiis Junii... [page n30 | Paragraph | Section]

pronunciaret: qui mos illi perpetuus in aliis etiam ingenii foetibus fuit, ad quos adeo edendos nullo scripturae adiumento opus habuit. quo factum est, ut mortem eius multo maximae partis illius carminum amissio sit consecuta. Magnae autem illi curae fuit in hoc praecipue Poemate sermonis ratio, ut purum illum, et cum a caeteris, tum maxime a vitio peregrinitatis emaculatum praestaret. Cum autem animaduerteret linguam Slauam ob amplitudinem terrarum, et gentium, quas amplectitur, varietatem in plures veluti dialectos dispertitam; genus


3168. Gradić, Stjepan. De vita, ingenio, et studiis Junii... [page n31 | Paragraph | Section]

relegatis, quoties cum Musis, et Apolline res est, non alia quam Hetrusca lingua loquantur. Inter haec maxime studia, curasque, et occupationes vitam Iunius Palmotta ad quinquagesimum annum perduxit, qui fuit humanae salutis M.DC.LVII. prospero, nec vllis aduersis casibus interpellato tenore vitae, nisi quod fratrem Ioannem nomine, natu minorem, cum quo concordissime vixerat, eximia oris, et totius corporis specie, et congruente forma dignitati, ingenio, ac moribus admodum adolescentem amisit,


3169. Gradić, Stjepan. De vita, ingenio, et studiis Junii... [page n31 | Paragraph | Section]

eximia oris, et totius corporis specie, et congruente forma dignitati, ingenio, ac moribus admodum adolescentem amisit, duasque item sorores viris primariis collocatas immaturo itidem fine defunctas. Quod si corporis quoque eius habitum non ignorari a posteris operae pretium est; statura fuit paulo humiliore, facie candida, sed admodum gracili, ac caeteris oris lineamentis eiusmodi, ut in eius ortu naturam fingendo maxime excolendoque animo intentam fuisse facile intelligas. Et ille quidem quanquam medio in spatio integrae adhuc aetatis, et si stomachi imbecillitatem


3170. Gradić, Stjepan. De vita, ingenio, et studiis Junii... [page n31 | Paragraph | Section]

consumptus; quandoquidem integram domum, florentem Rempublicam, incolumes amicos, et plenam desiderii Ciuitatem excedenti relinquere datum est, neque malorum, quae proximis hisce annis infelix turba perpessi sumus, aut partem, aut quod viro sapienti non multo leuius est, spectatorem esse necesse fuit. Praeclare itaque tecum actum est Vates clarissime, et omnino
Felix morte tua, nec in hunc seruate dolorem. Non vidisti subuersam repentino motu terrae Patriam tuam, et ex vrbe quondam florentissima, pulcherimaque deforme bustum populi sui


3171. Gradić, Stjepan. De vita, ingenio, et studiis Junii... [page n32 | Paragraph | Section]

oculis commissa, et iactata fluctibus, atque ob maris insolentiam magna sui parte mulctata, et in longinquum littus eiecta, foedum acceptae tantae calamitatis documentum uiserentur. Ab his, atque talibus subtrahi oculos tuos, vel decenni vitae iactura, qua tantam praeuertisti cladem, optabile fuit: ad quae si tuam senectam diuturnior lucis usura traxisset, nae tibi longe Musarum tuarum cantus, venaeque copia, ac lyrae, citharaeque suauitas erant futura, inter moestos, et attonitos, et consilii inopes ciues, et omnia circumspicientes inutilem spiritum ducenti. Qui nunc


3172. Gradić, Stjepan. De vita, ingenio, et studiis Junii... [page n32 | Paragraph | Section]

nae tibi longe Musarum tuarum cantus, venaeque copia, ac lyrae, citharaeque suauitas erant futura, inter moestos, et attonitos, et consilii inopes ciues, et omnia circumspicientes inutilem spiritum ducenti. Qui nunc naturae necessitate feliciter obita, et quod in te caduci, ac terreni fuit, exuto atque deposito, nobilissima tui parte vitasti Libitinam, incolumisque, et superstes es, multo plenius, et vberius, quam caeterum mortalium vulgus; erisque porro quoad quidquam honoris litteris, et gratiae bonis artibus, pretiique supererit, in posterorum animis, in memoria temporum,


Bibliographia locorum inventorum

Gradić, Stjepan (1613. — 1683.) [1670], De vita, ingenio, et studiis Junii Palmottae, versio electronica (), 3196 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - vita] [word count] [gradicspalmottaevita].


More search results (batches of 100)
First 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.