Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: fuit

Your search found 5790 occurrences

More search results (batches of 100)
First 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 3681-3699:


3681. Crijević, Serafin... . Bibliotheca Ragusina, loci... [Paragraph | SubSect | Section]

ad posteritatis memoriam non ediderit, quae praesertim eximios e suis civibus incolisque viros complecterentur. Sola fere urbs nostra non modo caeteris usque adhuc nationibus ignota, sed parum sibi ipsi cognita, fere sine nomine, sine laude, quia sine laudatore fuit. Hinc res civium nostrorum per multa secula bene gestae ex hominum memoria exciderunt, quia nempe scriptores illis laudatoresque defuerunt. At vetus est et ad multos pertinet huiusmodi negligentia, unde poeta merito conquestus est:
Vixere


3682. Crijević, Serafin... . Bibliotheca Ragusina, loci... [Paragraph | SubSect | Section]

(Horatius, liber 4, ode 9) Quod si eos consulas scriptores, qui res Ragusinas litteris mandarunt, vix paucorum nomen reperies civium, qui litterarum laude illustres floruere, gesta omnino aetatemque eorum ignorabis. Haec itaque causa fuit, cur commentarios hosce seu Bibliothecam conficere et civium nostrorum, qui doctrina eximii scriptisque illustres fuere, imagines describere memoriaeque commendare decreverim. V. Porro si mihi par votis meis ingenium sortiri contigisset, ut illustrium civium nostrorum memoriam


3683. Crijević, Serafin... . Bibliotheca Ragusina, loci... [Paragraph | SubSect | Section]

nec longiorem illis vitam vel opto vel spero. Tum illis blattarum aut murium famem per me sedare licebit. Quaecunque tamen sors ea maneat, studium profecto meum minime improbandum est, qui, uti monui, illustrium civium meorum memoriam immortalem reddere conatus sim, quod quidem et mihi iucundum fuit atque utile, tot praeclara maiorum exempla contemplanti et aliis, qui legerint, aeque prodesse poterit. Itaque qualiscunque ea sit, tametsi rudis et inculta, Bibliothecam hanc meam civium meorum oculis subiicio, qui etsi authorem, ut par est, contemnant, tamen maiorum suorum


3684. Crijević, Serafin... . Bibliotheca Ragusina, loci... [Paragraph | SubSect | Section]

videtur, ut eius me pudeat; nemo profecto tam ineptus, ut suis scriptis aliquam saltem, vel minimam, legenti utilitatem afferre nequeat. Denique scire omnes velim me hic narratorem potissimum, deinde laudatorem agere, nec laudem ad indignos pertinere mihi unquam in animo fuit, ut eos laudarem, qui laude digni non videntur, propterea unicuique pro dignitate locum attribuo. Hinc et gentilis viri et Iudaei, immo et christiani, sed depravatae religionis erroribus imbuti nomen inserui, quod si laudatoris tantum partes agerem, hos


3685. Crijević, Serafin... . Bibliotheca Ragusina, loci... [Paragraph | SubSect | Section]

quos ob insignem doctrinam credibile tantum est litteris aliquid mandasse. XI. Caeterum nulla in scriptorum nomlnibus commendandis gradus, opinionis aut promeritorum ratio habita est, ut in suos ordines pro dignitate disponerentur; uti nec aetatis et temporis, quo quisque in vivis fuit, ordo servatus est, neque enim omnium certam novimus aetatem, sed alphabeti ordine servato cuique locum dedimus, quem litterarum ratio postulabat, quae optima id genus series disponendi ratio esse videtur. Sicut auteiri recentiores aliquot scriptores, quos vel ipsi novimus vel


3686. Crijević, Serafin... . Bibliotheca Ragusina, loci... [page 11 | Paragraph | SubSect | Section]

ac eloquentiae floribus sermonem suum distinguere. Vincentius Petrovich ad authorem Epigramma
Dignos laude viros lethaeis eripis undis,
Vita quibus fati lege caduca fuit.
Illis donasti tu, quod lex dura negarat,
Nominis aeterni per tua scripta decus.
Altera vita illis parta est, te Patre, sed in quam
Nil mors iuris habet, nil diuturna dies.
At si laudandos ornat qui laudibus,


3687. Crijević, Serafin... . Bibliotheca Ragusina, loci... [page 15 | Paragraph | Section]

et praeclarum ingenio minaretur, admirationi erat. Ad vigesimum fere aetatis annum Romae moratus est Cortesiorum hospes, uti ipse in epistola ad Paulum Cortesium testatur:
Nec reor immemorem, cuius mea Musa benigno
Hospitio toties largiter usa fuit. A Laurentio Alterio nobili item hospitio aliquando etiam aeger exceptus. V. Florebat per idem tempus Romae in Quirinali colle Academia, de qua ipse in elegia ad Blondum:


3688. Crijević, Serafin... . Bibliotheca Ragusina, loci... [page 16 | Paragraph | Section]

quo theologiae, philosophiae, iuris peritis insignia dantur, quibus habitis magistri seu doctoris locum nomenque obtinent. Verum praeclara illa maiorum consuetudo paulatim exoleverat et non modo multis intermissa seculis, sed iam fere oblivioni tradita, Benedicto XII, Romano pontifice, renovata fuit, cum anno MCCCXLI Ursus Anguillariae comes et Iordanus de filiis Ursi miles, Romani optimates et tunc Urbis senatores, Roberto, Siciliae rege, curante Franciscum Petrarcham, virum omni deinceps aetate celeberrimum et cum eloquentiae, tum poeticae laude eximium poetica corona ex lauro contexta


3689. Crijević, Serafin... . Bibliotheca Ragusina, loci... [page 16 | Paragraph | Section]

Urbis senatores, Roberto, Siciliae rege, curante Franciscum Petrarcham, virum omni deinceps aetate celeberrimum et cum eloquentiae, tum poeticae laude eximium poetica corona ex lauro contexta in Capitolio donarunt. At vero iterum mos ille antiquatus est, nec forte cuiquam post Petrarcham tributa fuit laurea, donec Blondus instaurandum et quasi postliminio revocandum maiorum morem, uti aequum et virtuti debitum statuit. Sic enim illum Cervinus alloquitur:
Nunc tibi quae placidas Academia cessit habenas,
Qua respirarunt dogmata prisca duce,
Vatibus ornandis ritus


3690. Crijević, Serafin... . Bibliotheca Ragusina, loci... [page 19 | Paragraph | Section]

quindecim annis natu maior illo fuerit et ille hoc Romae adhuc agente natus videatur. Iuvenis adhuc uxorem itidem iuvenem morte sublatam desideravit, quod ex iis ad regem Ladislaum carminibus constat:
Accumulat tantos coniunx miseranda dolores,
Quae mihi primaevi floris adempta fuit. Liber 1. Elegia ad regem Ladislaum. X. Porro ex uxoris morte tantum hausit dolorem, ut iacentem animum nulla omnino ratione confirmare posset; quare rebus humanis utcunque valere iussis, ecclesiasticae militiae nomen dedit,


3691. Crijević, Serafin... . Bibliotheca Ragusina, loci... [page 19 | Paragraph | Section]

Id autem morbi genus, non quod intemperate et incontinenter vixerit, sed sanguinis vitio a maioribus ad se transfuso, quasi haereditario iure hausisse testatur ad Marinum itidem amicum suum:
Cur non degener, o Marine, cur non
Exhaeres fuit Aelius paterni
Morbi, consimili tenore cuius
Vexatur? Neque enim Venus scyphique
Me laesere, sed insitam propagat
Pestem nobilitas avita... Cum vero morbi vis ingrueret, animum a studiis aliquantulum avocabat, nullum caeteroquin


3692. Crijević, Serafin... . Bibliotheca Ragusina, loci... [page 21 | Paragraph | Section]

ad veterum poetarum elegantiam atque nitorem scriptis, continet illudque manuscriptum in privatis bibliothecis Ragusii reperitur. Item in Vaticana bibliotheca Romae codex servatur, in quo varia eius opera. Ex eodem codice iussu Stephani Gradii, primarii eius bibliothecae custodis, exscripta fuit oratio, quam Cervinus habuit in funere Michaelis Zamagnii, Ragusinae reipublicae rectoris, cuius initium: Etsi mihi durum atque laboriosum videbatur rectoris nostri hodierna die defuncti in tanta temporis angustia laudationem suscipere...


3693. Crijević, Serafin... . Bibliotheca Ragusina, loci... [page 21 | Paragraph | Section]

de mense novembris 1682 de mandato illustrissimi et reverendissimi domini abbatis Stephani Gradii, primi eiusdem bibliothecae custodis. Ita est, ego Stephanus Gradius, primus bibliothecae Vaticanae custos, propria manu subscripsi et meo sigillo munivi hac die 28 novembris 1682. Haec oratio habita fuit ante annos prope ducentos, quo tempore author eius floruit, ut liquet ex aliis eius orationibus caeterisque scripturis, quae in libro, unde haec extracta fuit, continentur. Qua autem ex causa, quo tempore, quove authore codex ipse in Vaticana bibliotheca repositus fuerit, omnino ignoramus;


3694. Crijević, Serafin... . Bibliotheca Ragusina, loci... [page 21 | Paragraph | Section]

Gradius, primus bibliothecae Vaticanae custos, propria manu subscripsi et meo sigillo munivi hac die 28 novembris 1682. Haec oratio habita fuit ante annos prope ducentos, quo tempore author eius floruit, ut liquet ex aliis eius orationibus caeterisque scripturis, quae in libro, unde haec extracta fuit, continentur. Qua autem ex causa, quo tempore, quove authore codex ipse in Vaticana bibliotheca repositus fuerit, omnino ignoramus; ex eo tamen, si probe res perpendatur, nonnihil laudis authori accedit, cuius scriptis ibi locus datus est, ubi nihil, nisi emendate et ad lucernam, ut aiunt,


3695. Crijević, Serafin... . Bibliotheca Ragusina, loci... [page 24 | Paragraph | Section]

Primum autem in amicorum numero habuit Iulium Pomponium Laetum Salernitanum, quem etiam prae caeteris dilexit, suum olim in Quirinali academia socium, etsi aetate longe maiorem; Laetus enim sub Pio secundo et Paulo item secundo, Romanis pontificibus, Romae maxime floruit praeceptorque fuit Alexandri Farnesii, qui in pontificatu maximo Paulus tertius dictus est. Hunc nempe virum multis editis operibus celeberrimum in primis coluit Cervinus, ad quem ita in epistola:
Ergo quis in vitium tam longa silentia


3696. Crijević, Serafin... . Bibliotheca Ragusina, loci... [page 70 | Paragraph | SubSect | Section]

accersisse memorat, haec habet: Constabant Venetae copiae mille ferme levis armaturae equitibus, in queis erant Epirotici et Graeci generis pileati peltatique circiter quingenti, Andrea Cibranio duce (2) . Nomen atque etiam aetas nostro Cibranio conveniunt, nam Odetus in Italia fuit circa XX eius seculi annum, verum utrum reipsa de eo loquatur Sabellicus, incertum adeoque rem in medio relinquo. Cum plura vero veterum poemata elegantissima prae manibus passim a nostris habeantur sine authoris


3697. Crijević, Serafin... . Bibliotheca Ragusina, loci... [page 213 | Paragraph | SubSect | Section]

loco, e Liliatorum, vulgo Gigliati, gente paulo ante patrum memoriam extincta. Ipse tamen Christophorus, teste Paschale de Primis in epistola, qua ei Euridicem suam nuncupat, in nobilium Romani imperii ordinem ob egregia fratris sui Ioannis promerita a Rodulpho imperatore fuit relatus. Puer liberalibus studiis operam navavit processitque, quo eum acre ingenium cum assidua exercitatione perpetuoque humanarum litterarum cultu coniunctum par erat, ut eveheret: nempe summam poeticae artis lineam attigisse caeterisque humanioris litteraturae peritissimus evasisse


3698. Crijević, Serafin... . Bibliotheca Ragusina, loci... [page 2_4 | Paragraph | SubSect | Section]

studium se exercet, praesertim acu pingendi, quam eximie profitebatur, commendabo, id illi cum multis commune; neque enim adeo difficile est et pulchras, et pudicas, et industrias mulieres, praesertim matronas, reperire. Quod singulare, quod proprium decus eius fuit et ad mulieres, ut ita dixerim, non pertinens, illud laudabo. Sed primum omnium nobilissimae poetriae genus referendum mihi est. II. Itaque Franciscus Zuzoreus, Blasii filius, Floriae pater, vir ex civium ordine, cum


3699. Crijević, Serafin... . Bibliotheca Ragusina, loci... [page 2_4 | Paragraph | SubSect | Section]

Elisabetha Petro Gentili Bonarello, Catharina Iulio Armentico; at Floria inter filias Secundo loco nata cum Bartholomaeo Pescionio Florentiae nobili genere orto matrimonium iniit, verum Ragusii, nam syngrapha, quam pactum matrimoniale vocant, Ragusii scripta fuit ibique in publicas tabulas relata XIV Kalendas Martias anni MDLXXVII. Cum viro Florentiam se contulit Floria, ubi Etruscam linguam brevissimo tempore egregie didicit, ut in Etruria nata videretur, caepitque ea lingua versus edere,


Bibliographia locorum inventorum

Crijević, Serafin Marija (1686-1759) [1740], Bibliotheca Ragusina, loci selecti, versio electronica (, Dubrovnik), Verborum 6633, Ed. Stjepan Krasić [genre: prosa oratio - historia litteraria; prosa oratio - lexicon; prosa oratio - prosopographia; prosa oratio - commentarius] [word count] [crijevicsbiblioth].


More search results (batches of 100)
First 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.