Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: fuit

Your search found 5790 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 408-424:


408. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

habitatoribus uacua erat, habens portum tutissimum, cum tota classe se contulit. Ex opposito est Aeolia, regio opulentissima, habens oppidum maritimum Castri appellatum, situm in agro Pergameno. Pergamus fuit olim ciuitas in tota Asia celebrata, in qua primum usus chartae ex pellibus caprinis inuentus est: quamobrem et pergamenae dictae sunt. Huius urbis reges maiori parti Asiae imperitarunt, quorum ultimus Attalus Philopater Romanum


409. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

reliquam inter naualem turbam pro condicione hominum diuidunt. Quibus expeditis, imperator nocturna nauigatione ad insulas Cariae adiacentes uenit, depopulaturus eam partem regionis quae olim Gnidiorum ager fuerat. Gnidus autem fuit ciuitas Cariae propter duos portus ac naualia clara et celebris. Cuius, dirutae et euersae, multa monumenta etiam nunc extant. Nam et theatri aedificium, et tectorum ac templorum quadrati lapidis


410. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

pecoris gratia saepe mutant- et culcitras dormiendi causa faciunt. Imperator imposita in naues omni praeda ad Delon insulam uenit. Haec olim ob insigne Apollinis templum et sacrorum cerimonias conuentibus uniuersae Graeciae celebrata fuit, nunc deserta ac inhabitata est. Extant tamen templi et amphitheatri uestigia albi marmoris, columnarum quoque ac signorum maximus numerus, colossus etiam cubitorum quindecim, cum hac inscriptione:


411. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

sunt. Quarta deinde die ad quendam locum Cariae, qui nunc Tabia dicitur, summo diluculo uenit. Ibi coeuntia ex utroque latere maria magnam partem Cariae peninsulam efficiunt. Ager Alicarnasseorum olim erat, quae ciuitas fuit regia principum Cariae, in qua Artemisia regina Mausolo uiro suo monumentum mirae magnitudinis ac opere insigne construxit, quod et ex uiri nomine Mausoleum appellauit, et postea inter septem mirabilia mundi connumeratum est; ex quo etiam


412. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

simul collocuti, Samum diuertunt, ibi deliberaturi quid potissimum agendum sit. Samos insula deserta est; olim ob fertilitatem celebratissima fuit, nunc feris tantum cuiusque generis referta, mellis quoque siluestris per siluas passim abundans, aquis etiam dulcissimis undique scatens. Hic equos caeterasque copias ad resumendas uires atque animi laxandi gratia exponunt. Milites ac turba omnis uenationi incumbit: per saltusque ac ferarum


413. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

quod etiam imperator in reliquis excursionibus semper seruauerat. Itaque quaestores iam ex consuetudine pecuniam omnem diuidunt. Deinde quarta die imperator in Clazomeniorum agro copias exposuit, ad locum qui nunc caput Stilari dicitur. Clazomenae oppidum fuit in fine sinus Smyrnaei positum, Anaxagora ciue suo, qui Archelai phisici et Euripidis poetae praeceptor fuit, clarum. Et quoniam omnes circum adhaerentium locorum incolae, exemplo Smyrneae cladis perterriti, ad montana et mediterranea loca se


414. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

in Clazomeniorum agro copias exposuit, ad locum qui nunc caput Stilari dicitur. Clazomenae oppidum fuit in fine sinus Smyrnaei positum, Anaxagora ciue suo, qui Archelai phisici et Euripidis poetae praeceptor fuit, clarum. Et quoniam omnes circum adhaerentium locorum incolae, exemplo Smyrneae cladis perterriti, ad montana et mediterranea loca se contulerant, pauci qui ad custodiam domorum remanserant a nostri intercipiuntur. Abducta est tamen camelorum ac reliqui pecoris non parua copia.


415. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

ad Ciliciae litora, Seleuciae proxima, uenit, ubi tunc Caramanus, obsidendae Seleuciae gratia, castra habebat, in portumque Sancti Theodori nunc appellatum cum sua classe se contulit. In hoc loco olim Veneris oppidum fuit, propter opportunitatem loci frequens piratarum habitatio; nunc etiam fanum Veneris extra oppidi ruinas in litore maris extat, mirae magnitudinis, quadrato lapide egregie aedificatum. Hic Cassambeg, minor ex Caramanis fratribus (Piramet


416. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

fauonii, quem intraturis non procul a muris oppidi transeundum est. Ex aduerso, a parte austri, trecentos passus ab oppido distans, insula Eleusia adiacet, quam totam occupat antiquum aedificium albo ac quadrato lapide magnifice constructum. Haec quondam regia Archesilai fuit. Oppidani multas bombardas et alia tormenta per eam partem muri quae portui opposita est disponunt, prohibere his posse rati, ne quis portum illis inuitis intrare possit. Imperator oppido adnauigans omnia prius circumspicit, deinde sublimis ac eminens in puppi cursum manu magistro ostendit,


417. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

deditionem oppidum cum omni instrumento bellico, quod in oppido erat, Caramano dedit, Hismaelem et comites ex pacto a nostris nauibus in Syriam deuehi iubet. Ipse deinde ad litora Seleuciae proxima se contulit. Seleucia urbs antiqua fuit, a Seleuco, uno ex successoribus Alexandri, aedificata, quinque milia passuum a mari recedens. Fuit autem ciuitas ampla, egregiis uicis ac aliis multis monumentis olim clara, quam praeterfluebat Calicadnus amnis, subiectos campos, qui lati sunt, irrigans.


418. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

comites ex pacto a nostris nauibus in Syriam deuehi iubet. Ipse deinde ad litora Seleuciae proxima se contulit. Seleucia urbs antiqua fuit, a Seleuco, uno ex successoribus Alexandri, aedificata, quinque milia passuum a mari recedens. Fuit autem ciuitas ampla, egregiis uicis ac aliis multis monumentis olim clara, quam praeterfluebat Calicadnus amnis, subiectos campos, qui lati sunt, irrigans. Extant adhuc multa uestigia aedificiorum, praecipue iuxta ripam fluminis. Hic uidimus, praeter ruinas templorum et


419. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

integra erat: columnis ac signis et omni statuario opere ornatissima, quam intuens ingemui, opus egregium, magnaeque impensae barbarorum incuria concidisse. Oppidum autem, quod nunc extat, arx tantum huius urbis fuit, situmque est in monte excelso ac undique decliuo, ualidissimo muro antiqui operis et fossa munitum. Huic praeerat Hesibegus, genere Graecus, ducentos Ianizaros sub se habens. Imperator magistrum classis ut situm oppidi ac munitiones exploret mittit,


420. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

suburbana, propter forum mercatorium late frequentibus tectis habitata, horti quoque ob irriguum solum egregie exculti, quae omnia igni ferroque deuastata sunt. Quibus peractis imperator inde soluens Fiscum uenit. Fiscum olim Lyciae oppidum fuit, Rhodiorum ciuitati e regione situm, cuius nunc uix uestigia extant. Ager tamen uicis habitatur, quos omnes nostri depraedati sunt. Imperator, ad maiora tendens, Hellesponti munitiones superare statuit, aliqua graui iactura hostem afficere cupiens. Quapropter


421. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

illuc uenturum esse, cum eo de statu totius belli acturum. Igitur imperator mutata uelificatione Ciliciam uersus nauigationem dirigit. Et cum equites pabulo equorum indigerent, imperator omnes copias in agro olim Myreneorum exposuit. Myra fuit ciuitas Lyciae, una ex sex ciuitatibus quae inter reliquas Lyciae urbes magnitudine et auctoritate praestabant; nunc euersae multa uestigia extant, praecipue monumenta mortuorum in uiuo saxo cauata, quae columnis et aliis signis ex eodem saxo incisis atque insculptis


422. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

fecerat. Hoc mirum: nam quicquid post mortem regis Senatus ad conseruationem regni fieri iussit, omnia imperator suo consilio praeoccupauerat. Etsi iam nihil quod ageret relictum erat, tamen ex Senatus decreto Cypri manere et successorem expectare ei necesse fuit. Interim uenit Iacobus Marcellus, nouus legatus, qui ab Senatu cum pecunia ad conducendos ex Peloponneso equites missus fuerat. Caeterum, auditis ab imperatore gestis, omisso negotio,


423. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

triremes multa nauigia bene armata, ut insulam tuerentur, mittunt. Dyrrachium quoque quattuor triremibus et equitum Epirotarum praesidio firmant. Haec ciuitas maxime tempore bellorum ciuilium celebrata fuit: nam Pompeius omnes apparatus belli contra Caesarem in eam contulerat. Nunc propter aeris malignitatem deserta ac paene inhabitata est; multa tamen monumenta egregiae urbis in ea adhuc manent, inter quae statua equestris aenea, ad portam quae continentem spectat,


424. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

religionis et uero amore patriae captus, semper propriae etiam saluti publicum commodum praetulit. Nec dignitates ei defuere quas, quo uehementius fugiebat, citius consequebatur. Nam et ante imperium censuram integerrime administrauit princepsque in Senatu rogandarum sententiarum saepius fuit, et legationibus ad Pontificem et imperatorem Romanum plerunque functus est. Imperium administrans absens frequenti Consilio procurator diui Marci creatus est, quae dignitas


Bibliographia locorum inventorum

Cipiko, Koriolan (1425-1493) [1477], Petri Mocenici imperatoris gestorum libri tres, versio electronica (), Verborum 16317, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio – historia] [word count] [cipikokpetri].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.