Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: fuit

Your search found 5790 occurrences

More search results (batches of 100)
First 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 4460-4504:


4460. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

Noiani Phastenique absentia nos torqueret, quod communia habere omnia consueveramus, statim atque illuxit postridie ex omnium mente litteris eos acersivi. Hi ut Amadum advenisse cognoverant, nihil potius atque id praestitere. Advolarunt igitur, non advenerunt in urbem: tanta fuit eorum festinatio exhibitisque Amado communibus officiis ut nos eo statim die in unum cogeret petiere. Is ut erat natura ad satis faciendum omnibus compositus, id eis non abnuit nosque, ut praesto vesperi adessemus, humanissime postulavit. Fecimus id tanto libentius, quod


4461. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

subdolos nonnullorum mores fraudisque vitium, non politicam impugnare. Datur id quidem illi pridem infamiae ut fraudum dolique magistra feratur; at quam aeque, mox apparebit. Omnia sui natura, non eo quod aliorum illis adfert corruptio sunt aestimanda: visus quod fuit quibusdam exitio, non est in malis habendus; sanitatem quod quidam illa ad pessima quaeque abusi sunt, nemo contemnet; sapientiam ipsam quod praeposterus in quibusdam usus corrupit, quis refugiet? Sane sic politicam quoque quod ad fraudes dolosque quidam traduxerint, non


4462. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

superficialiter aliqui id tradidere; si enim perficeretur, nihil esset quam prudentia per praecepta practice tradita, quod propter negotiorum multiplicem diversitatem in universum praestari non potest; in parte id aliqui tentavere. E quibus fuit Mazarinius qui partem eam, quae ad privata negotia pertinet, nonnihil pertractavit, quorum pleraque alii postea corrupere, nempe naturae suae vitium in hoc sequentes. Noli itaque obiectare confusum esse quam quod maxime studium istud: fateor enim. Noli


4463. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

cuius margine iam versabamur, profunditatem, parte vero ex alia facilitatem illam reputavi qua commutatio haec absque ulla reipublicae perturbatione et per ipsum illum principem peracta est qui vesanis adulatorum consiliis in transversum actus eversi patrii systematis auctor fuit, videbar mihi certe videre id nullo humano consilio, sed insigni divinae providentiae favore evenisse. Itaque ego diuturno compressi doloris sensu adhuc rigidus, ad sentiendam inexpectatam felicitatem imparatus, futurorumque potius cura anxius, inter spei metusque


4464. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

fluctuabam cum festivi inclitae huius universitatis sensus tam mihi quam et excelso consilio locumtenentiali explicati me excitarunt, erexerunt, confirmarunt. Ab eo inde tempore iam meus etiam animus communi laetitiae patere coepit; sensus tamen hic tenuis tantum umbra fuit gaudii illius quod hodie persentisco dum me liberum in patria iam libera re ipsa constitui, dum meam singulique civis proprietatem, ut nunc res sunt, salvam esse, dum denique me in medio inclitae universitatis versari eoque potissimum fine versari


4465. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

Sed quid nos e reali potestatis legislativae exercitio adeo facile emovit? Huius enim vero causae partim in potestate executiva, partim in primis eius instrumentis, partim in nobis ipsis et, ne quid dissimulemus, partim in ipsa etiam constitutione nostra sita fuit. Nimirum ea est humani animi indoles ut, qui executivam, id est supremam, obtinet potestatem, limitibus potestatis legislativae se constringi illibenter patiatur; ut comitia differre, et nomine provisionalium ordinationum ipse leges ferre gestiat; denique ut potestatem


4466. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

cum ordo hic, citra aliquam quaesiti juris laesionem, privativa hac praerogativa exui haud potuerit, studia autem ipsa ad eam, sine qua nec floruerunt nec unquam florere poterunt, libertatem haud potuerint revocari. Verum vix ordo hic per varium causarum concursum suppressus fuit, cum Augusta firmum studia in suam asserendi libertatem animum manifestavit, dum, concredita Dioecesanis usque ad elaborationem systematis scholarum directione, deinceps Cathedras omnes in Academiis per concursum absque ullo status et conditionis discrimine dignioribus


4467. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

1. Ut quam ob causam octavus iste consessus academicus indictus fuisset quidve in eo tractandum veniret initio statim unico veluti obtutu ab omnibus inteligeretur, Magnificus Dominus Superior Regius Studiorum Director clarissimos DD. professores sic allocutus fuit: 2. "Post instauratam materna Augustae clementia Regiam hanc Academiam verba ego consiliaque vobiscum, Reverendissime Domine Director, Reverendissimi et Clarissimi Domini professores extemplo contuli qua potissimum ratione meliori iuventutis institutioni interea


4468. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

Dominus Superior Regius Studiorum Director renuntiavit. 8. Tum peracta visitatione interrogati Domini professores de suo quisque quo utitur auctore atque quibusdam nimiam auctorum suorum brevitatem, utpote quae plerumque obscura esse soleat, causantibus datus fuit quaestioni locus: an non cum alias semper, tum nunc potissimum quando maior iuventutis scholasticae pars ob difficilem temporum negotiorumque complicationem libris caret, scriptis comprehendenda adnotationum declarationumque suppelex pro maiori litterarum incremento


4469. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

scholasticae pars ob difficilem temporum negotiorumque complicationem libris caret, scriptis comprehendenda adnotationum declarationumque suppelex pro maiori litterarum incremento introduci ac discipulis suppeditari posset? Cui quaestioni eo cum discrimine factum fuit satis ut iuventus quidem omni meliori modo ad describendas difficilioris perceptionis materiis additas adnotationes declarationesque per DD. professores disponi possit; hoc tamen ipsum ita instituatur ut, quamquam neque professores ad suppeditanda, neque discipuli ad


4470. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

haec relecta sunt in pleno omnium professorum consessu omnia eousque celebratorum Academicorum Consessuum protocolla fine eo ut an, quae in iisdem salutariter constituta fuere, in effectum etiam ire possint, aut reapse iam iverint, videretur. 13. Quibus relectis communis fuit de eo DD. professorum praesertim altiorum querella, nimirum haud suppetere sibi efficax aliquod remedium excitandi in discipulis: 1-mo diligentiam in frequentando, 2-do attentionem sub explicatione, 3-tio habendi moralem aliquam certitudinem de pietatis erga Deum


4471. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

in alio vitae genere degendae aetatis remedia quaesituri, nobiles autem tolerentur, praesertim illi qui patrimonialem habent vitae sufficientiam. Qua occasione duplex quoque exclusionis propter graviora delicta alioquin in Consessu semper Academico antea examinanda distincta fuit classis, generalis nempe et localis; prioris nomine illa veniret qua propter inveteratam malitiam ex una academia aut gymnasio exclusus omnibus hoc ipso academiis et gymnasiis districtus huius arceretur; alterius seu localis is esset effectus ut, cum certum sit malos in


4472. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Motivum. Cum populatio Regni, ut in Elaborato status actualis §-pho 23. ostensum est, jam utcunque provecta sit, attentionem Deputationis excitavit quaestio illa: an lata anno 1723, quo magna adhuc regni pars desolata fuit, in favorem inpopulationis lex, ultro in suo vigore relinqui debeat? Cum tamen in ultimis Comitiis legislatio eo mentem suam expresserit, ut omnia ad provehendas fabricas opportuna media proponantur: cum inter haec unum e praecipuis sit, ut multae a laboribus


4473. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1098 | Paragraph | SubSect | Section]

Zingari minus adhuc certum quam Judaei alimentationis statum habent et ideo furtis potissimum, praesertim equorum, subsistunt. Per politicas, quae ad illos exstirpandos sub Augusta Maria Theresia factae fuerant, dispositiones, numerus eorum vehementer diminutus fuit, verum has inter praecipua fuit, ut proles parentibus adimantur, id quod Deputatio lege publica canonisandum haud esse existimavit. Remisso sub Augusto Josepho II. dispositionum illarum rigore numerus eorum denuo increvit. Nisi lege publica aliquod remedium


4474. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1098 | Paragraph | SubSect | Section]

quam Judaei alimentationis statum habent et ideo furtis potissimum, praesertim equorum, subsistunt. Per politicas, quae ad illos exstirpandos sub Augusta Maria Theresia factae fuerant, dispositiones, numerus eorum vehementer diminutus fuit, verum has inter praecipua fuit, ut proles parentibus adimantur, id quod Deputatio lege publica canonisandum haud esse existimavit. Remisso sub Augusto Josepho II. dispositionum illarum rigore numerus eorum denuo increvit. Nisi lege publica aliquod remedium statuatur, illi Hungariam denuo


4475. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1098 | Paragraph | SubSect | Section]

§ 15. Si administratio publica seu pro inducenda novi alicujus producti cultura, seu pro perficienda, quae actu viget, producti alicujus manipulatione magistrum introducat, prouti id de cultura serici et apum factum fuit, Comitatus et Civitates idonea ad condiscendam ejusmodi artem Individua sumptibus Cassae domesticae submittere; haec, ubi artem sufficienter condidicerint, moderato stipendio providere; iis alia iterum Individua, quae hi edoceant adjungere; ac secus etiam omnem


4476. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1122 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

adeoque nec obligationi urburae subsint, sed qua ordinarium fossile ad liberam privatorum industriam referantur. Motivum. Optima tantum lithantracum species liquando metallo idonea est; de hac mota fuit in via politica, sub Augusta Maria Theresia, ut in supra attacto status actualis §-pho dictum est, quaestio: an non illi ad metalla referantur? Et tunc quidem affirmative decisa fuit: verum Augustus Josephus II. melius de re informatus contrariam et


4477. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1122 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

tantum lithantracum species liquando metallo idonea est; de hac mota fuit in via politica, sub Augusta Maria Theresia, ut in supra attacto status actualis §-pho dictum est, quaestio: an non illi ad metalla referantur? Et tunc quidem affirmative decisa fuit: verum Augustus Josephus II. melius de re informatus contrariam et naturae rei conformem sub 26. Maji 1788. edidit resolutionem : – nulli enim hactenus naturalistae incidit ut fossile hoc ad categoriam metallorum collocet; quare ne quaestio haec ultro


4478. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1146 | Paragraph | SubSect | Section]

quia necdum hactenus in legem abiverunt. Praecipuum autem videtur illud, ne hi coetus sibi ipsi relicti tam facile in excessus prolabi possint, sed habeant sibi praepositum commissarium qui eos et dirigat et observet. Ideo hic via etiam politica jam praescriptus fuit. § 50. Caehae nullas commembris suis taxas imponere aut mulctas exigere ausint; possint tamen e spontaneis oblatis cassam sibi conflare, sed ab hac unam clavim


4479. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1146 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Motivum. Politiam hanc inducere quod intersit, remonstrant omnium, in quibus fabricae efloruerunt, Regnorum exempla: hujus autem planum nonnisi auditis audiendis elaborari potest, id quod Deputationi praestare integrum non fuit. Exhibuit quidem Deputationi unus Fabricans ejusmodi projectum, verum illud mancum est et inadaequatum. Caeterum pronum est providere quod in elaboranda hac politia talia se objicient impedimenta, quae nonnisi lege publica removeri possint. Et ideo Deputatio


4480. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1146 | Paragraph | SubSect | Section]

1630. 15. 1635. 30 . Et tamen tricesimalis manipulatio, ut in Elaborato Status Actualis §-pho 54. et 59. ostensum est, bis jam a domesticis dicasteriis avulsa et ad extraneas jurisdictiones translata fuit, nempe sub Augusta Maria Theresia ad Consilium Commerciale Germanicum, sub Augusto vero Josepho II. ad Directionem Tricesimalem Viennensem: itaque ne id amplius eveniat, Deputatio legem hanc proponendam esse demisse existimavit.


4481. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1146 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Articulo 17 . Jam sub Augustae Domus Austriacae imperio recentior legislatio ipsas civitates, imo colonos plane archi-episcopi Strigoniensis, a tricesima exemerat 1557. Articulo 16. quod tamen postea, nempe 1647. Articulo 38. mutatum fuit. Relate ad 2-um seu a quibus mercibus tricesima dependi debeat; jam in veteri legislatione 1492. Articulo 27. minutae merces, quae valorem unius floreni non aequant, a portorio tricesimali eximebantur, id quod recentior etiam legislatio confirmavit, 1553.


4482. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1174 | Paragraph | SubSect | Section]

e Germanicis Provinciis artefacta adstringuntur. Verum per prohibitam exoticorum artefactorum inductionem, etiamsi haec Hungaria ab exotico longe leviori habere, aut vero illa in vicem productorum suorum accipere posset, idem scopus obtentus fuit, uti in Elaborato Status Actualis §-pho 59. apparuit; denique nulla lex Hungaris imponit, quod producta sua tantum ad Germanicas Provincias distrahere debeant; sed per prohibitam talium materialium, quibus Germanicae Provinciae egent, ad extra evectionem


4483. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1174 | Paragraph | SubSect | Section]

principia haec generaliter ad omnes, uti quoad colonias usu venit, articulos extendi non potuerint, neque oeconomiae commercium in Germanicas Provincias poterant adhuc derivare. Verum scopo huic alia iterum via in vectigali prospectum fuit; nimirum invectum et pro Germanicis tantum quaestoribus reservatum naturalisationis beneficium, eum, ut in provocato Elaborato §-pho 55. 57. et 59. ostendimus, produxit effectum, quod maxima pars commercii


4484. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1174 | Paragraph | SubSect | Section]

Germanicarum Provinciarum, qui tum adhuc formali Comitiorum jure gaudebant, suscipiendum, jam Carolus VI. 1715. Articulo 75. et Maria Theresia anno 1741. Articulo 27. polliciti fuerant; res tamen haec effectum nunquam sortita fuit. Nunc postquam in systemate legislationis Germanicarum Provinciarum commutatio facta est, tractatus ejusmodi haud secus suscipi posset, quam si sua Majestas pro parte Germanicarum Provinciarum, Status autem Regni pro parte Hungariae certa individua


4485. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1214 | Paragraph | SubSect | Section]

jam in Elaborato status actualis §-pho 66. ostendimus. Proinde ut defigenda portoria intentum promovendi commercii scopum re ipsa procurare possint, aequanimis mercium aestimatio institui debet. Norma aestimationem hanc peragendi jam quidem 1788. edita fuit; sed dum haec elaboraretur, Germani tantum quaestores audiebantur, quibus omnium in Hungaria currentium mercium pretia constare non poterant, aut si constabant, poterant hi cupidine proprii lucri sinistras suppeditare


4486. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1220 | Paragraph | SubSect | Section]

in effectum perducere interest, a contractualibus ejusmodi mercibus vetus tantum portorium exigatur. Motiva. Alterum, quod in frequentibus his portoriorum mutationibus mercatores adeoque ipsum etiam commercium afflixit, illud fuit: quod hactenus nimium breve, post quod nova ejusmodi ordinatio obligare debeat, tempus praefigi consueverit; si exigua tantum portorii mutatio intercedat, id quidem rationibus mercatorum parum officere potest. Verum minutae ejusmodi mutationes plerumque non ex


4487. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1240 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

idest reparandi alicujus pontis aut viae onere affectum. Proinde ubi nullus oneri ejusmodi locus est, ibi meritum telonii cessat, adeoque nec proventus telonii exigi potest. Per mutationes autem fluviorum evenit frequenter ut ubi olim ponte opus fuit, nunc is necessarius non sit; privilegia itaque ejusmodi, tamquam merito destituta, suapte evanescere debent. Caeterum privilegium telonii plerumque loco affixum est, adeoque si meritum telonii in loco privilegiali


4488. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1244 | Paragraph | SubSect | Section]

continuo vecturam habere possit. Donec itaque id ipsum in via Fluminensi constituatur, nunquam haec concurrentiam Tergestinae sustinebit, adeoque Hungaria tot transportuum jacturam eousque semper patietur. Alterum nec Pettovii uno ictu effectum fuit; sed prout commercii cursus per regulatam vecturisationem accrevit, ita id ipsum plures mercatores eo sensim allicuit. Si per regulandam in via Fluminensi rem vecturariam commercii cursus continuo increscat, eadem causa eundem effectum hic quoque producet,


4489. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1268 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

interest. Augustus Josephus II, ut navigationem per Mare Nigrum aperiat, pro singula exportandi hac via frumenti metreta duorum grossorum primam constituerat. Eductioni per Littorale nulla hactenus prima proposita fuit; indubie quia hanc sibi viam commercium suapte jam aperuerat. Erant tamen casus quo exportationem alicujus articuli hac quoque via per primas ejusmodi promovere expedivisset, et si Fundus Commercialis unquam invaluerit, id saepius praestare


4490. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1268 | Paragraph | SubSect | Section]

opera reviderit, Consilium, apud quod omnia haec concentrabuntur, majorem atque nunc de capacitate singuli individui notitiam habebit, adeoque in casibus promotionum eo tutiores depromere poterit opiniones. Si generale aliquod planum elaborandum fuit, hactenus promiscue tantum ad Departamentum Hydraulicum relegabatur. Ut tamen et res ipsa magis enucleetur, et Consilium de ipsorum etiam adjunctorum capacitate existimare possit, interest, ut illud semper per adjunctum aliquem elaboretur, per


4491. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1268 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Rhoenanas naves construi curaverat, et 100 aureorum proemium illi, qui similem exstruxerit, decreverat; quin haec ullum privatum ad suscipiendum hoc opus permoverint. Verum nulla eotum de tentaturo opus hoc privato idoneis etiam nautis providendo dispositio facta fuit, id autem solum omnem suscipiendi periculi hujus animum cuique privato adimere potuit. Deinde multa adhuc eotum commercium Hungaricum impediebant, quae postea primum sublata sunt: et ideo nec commercii, nec navigationis spiritus


4492. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1268 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

cuique privato adimere potuit. Deinde multa adhuc eotum commercium Hungaricum impediebant, quae postea primum sublata sunt: et ideo nec commercii, nec navigationis spiritus adhuc ita, ut nunc post auctam notabiliter intra intermedios 30 annos populationem excitatus fuit. Potest itaque fundate sperari id nunc successurum esse, quod tunc praecox fortasse adhuc fuit institutum. Forte ad feliciorem ejus successum id ipsum conferet, quod lege publica stabiliatur. Negari certe non potest complures utilissimos conatus hactenus in


4493. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1268 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

postea primum sublata sunt: et ideo nec commercii, nec navigationis spiritus adhuc ita, ut nunc post auctam notabiliter intra intermedios 30 annos populationem excitatus fuit. Potest itaque fundate sperari id nunc successurum esse, quod tunc praecox fortasse adhuc fuit institutum. Forte ad feliciorem ejus successum id ipsum conferet, quod lege publica stabiliatur. Negari certe non potest complures utilissimos conatus hactenus in irritum cecidisse seu quia praemature suscepti fuerunt, seu quia aliqua necessaria ad rerum


4494. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1298 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

in eo etiam casu deferri debeat, si malit fundum cum suo et publici detrimento porro etiam infructuosum manere. Sub Augusta Maria Theresia, licet nulla adhuc lex obligatoria eatenus exstiterit, hujus rei exemplum in paludibus Sárviziensibus editum fuit, et tunc proprietarii in obversum libere disponendi facultatis ad suppeditandos sumtus cogebantur. Cui tamen inconvenientiae per legem hanc obviatur. § 132. Si e compluribus stagni alicujus,


4495. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1298 | Paragraph | SubSect | Section]

consueta in ejusmodi casibus styli formalitate confirmetur, id quod de restrictione numeri mercatorum et facultate jus quaestus vendendi vix aliqua civitas remonstrabit. Sed etsi id nefors remonstraret, statutum hoc in ipsa sui origine invigorosum fuit, quia praejudicium tertii involvebat; singulus enim nativus civis per nativitatem, adjecticius autem per assumtam concivilitatem omnium civilium beneficiorum, inter quae jus quaestus etiam reputatur, particeps


4496. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1298 | Paragraph | SubSect | Section]

individua restringere. Confirmatio autem semper relativa est ad confirmatum, adeoque si id, quod confirmatur, invigorosum est, ipsa etiam confirmatio vim suam amittit. Proinde pro amittenda, quam emtores pro jure quaestus deposuerunt, summa non fuit necessaria lex anterior, quae venditionem juris hujus interdicat, sufficit principium, quod singulus civis omnium civilium beneficiorum particeps sit, per ipsam civitatum constitutionem stabilitum fuisse. Jam per id irritabatur omnis cujuscunque


4497. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1332 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

necessitatem, et tamen hujus pretium non solet limitari. E converso e communi populo plures vino, quam bubula utuntur, et tamen haec cadit, illud non cadit sub limitationem. Tota itaque res ad usum recidere videtur. Sed ne hic quidem hactenus uniformis fuit; alii enim comitatus plura, alii pauciora objecta ad limitationem revocabant. Ita e victualibus alicubi plane vitulina limitabatur, qua certe rustici, adeoque major populi pars, non utuntur. Ex opificiis alicubi maxime vulgaria


4498. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1332 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

pro educillis, animalia pro macellis, necessaria materialia pro suis fabricis comparare ad necessitatem propriam referatur, jus hoc quoad hos etiam articulos frequenter exercebatur. Imo quia nulla contraventoribus legis illius poena statuta fuit, ipsa immediati quaestus objecta, veluti tabaca, gallae quercinae, cineres clavellati, et similia saepe praeemebantur. Qui vinum pro educillis, animalia pro macellis, materialia pro fabricis suis comparat, utique ideo


4499. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1332 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

pretium per animatam mercatorum concurrentiam diminuere studet. Donec in Germanicis haereditariis Provinciis Legislatio promotionem exportationis pro principali oeconomicarum curarum suarum scopo sibi non praefixit, lentum fuit populationis incrementum, industria languens, exiguus fabricarum progressus, commercium adeo passivum ut quoad subsidia pecuniaria ab aliis magis pecuniosis potentiis dependentes fuerint. Ut primum Legislatio


4500. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1350 | Paragraph | SubSect | Section]

fortunam tentandi plerisque hominibus adeo naturalis est ut, si iis omnis hunc domi exercendi occasio impediatur, eam in exteris provinciis quaerant. Necdum vetiti fuere omnes privati fortuiti lusus, et tamen postrema, quae ante paucos annos Viennae aperta fuit, magna ejusmodi lotteria ultra centum mille e Regno extraxit. Cum nunc omnes alii privati fortuiti lusus recenti lege vetiti sunt, ipsius publici interesse videtur ut haec adminus passionem hanc domi exercendi occasio melius habenti


4501. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1350 | Paragraph | SubSect | Section]

aliquo in hunc praecise finem convertendo fundo opus sit, utve ejus conflandi projectum elaboret, Consilio Locumtenentiali commisit. Verum lex haec, uti in provocato Elaborato, et §-pho jam ostendimus, nunquam in effectum perducta fuit, et in ipsis, quibus objectum hoc fervidius resumtum est, 1741. comitiis provisio omnis in creato de novo pro eventuali cassa extraneorum beneficiatorum taxae fundo substitit. Interea excitato in vicinis Germanicis Provinciis commercio industria haec


4502. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1350 | Paragraph | SubSect | Section]

Fundi Commercialis necessitates ad stipendia Departamenti Hydraulici et conservationem ejusmodi pontium, eventuales vero ad stipendia exmittendorum pro inducendo novo aliquo et utili instituto magistrorum, ad suscipiendum per intervalla aliquem laborem hydraulicum, uti fuit praeclusio unius Danubii rami ad Posonium et repurgatio rami Oroszváriensis et Érsek-Ujváriensis, denique ad decretam unica vice primam hactenus reducebantur. Continuisset se Deputatio etiam haec intra hos limites, nisi eidem Legislatio completum


4503. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1350 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Fundus hic basim Commercialis Cassae constituet, infert enim annue 180 000 florenorum. Ad §-phum 2. Articulus 29. 1741. in ipso, quem Augusta Aula cum Porta Ottomanica habet, commercii tractatu fundatur. Verum dispositio ejus fuit nimium generalis, et ideo facile eludebatur. Per propositas cautelas aut noxius hic quaestus simpliciter cessabit, aut saltem facilitato praevaricationes detegendi modo fiscalitates ejusmodi notabiliorem, quam hactenus fundum pro Commerciali Cassa producent.


4504. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1388 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

potestati executivae relinquantur, expediens videbatur. Ad §-phum 3. De cassa quidem indigenatus, et beneficiatorum extraneorum, hactenus nonnisi de Diaeta ad Diaetam rationes Statibus reddebantur; verum summa haec adeo exigua fuit, ut nullo seu incommodo, seu periculo rationes in tantum tempus differri potuerint. Si propositi per Deputationem fundi stabiliantur, et notabile insuper Statuum oblatum accedat, utraque haec cassa adeo momentosa evadet, ut earum securitati nonnisi per annuas


Bibliographia locorum inventorum

Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1749], Operum omnium tomus I, versio electronica (), Verborum 68552, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [skrl1].


More search results (batches of 100)
First 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.