Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: fuit

Your search found 5790 occurrences

More search results (batches of 100)
First 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 5010-5048:


5010. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

puncto, ubi orientalis Hungariae linea in meridiem deflectit nempe ad Semlinum, Danubius, postquam omnia Hungariae, Sclavoniae, Croatiae, Bosniae et Serviae flumina praevie recepisset, versus occidentem in Mare Nigrum procedit; hic centrum Hungarici cum Turcia commercii fuit. Hic omnis pro Hungaria per Danubium navigatio desinebat. Diu quippe viguit praeiudicata illa opinio: quasi seu propter latentes infra Orsovam ad sic dictam Portam ferream scopulos, seu propter frequentes Turcarum vexationes, seu denique propter longinquitatem itineris, rationibus


5011. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

vero Regium Hungaricas provincias cum Neapolitano, quod tum adhuc possidebat, Regno residuisque Mediterranei et Oceani portubus medio commercii connectat. Verum amissa subinde Neapoli cedenteque fatis eodem Imperatore, piae memoriae Regina Maria Theresia, principio eo permota fuit, ut Tergesti, quod obscuri adhuc oppidi formam eotum praeseferebat, Gubernium commerciale erigeret eidemque totum etiam Croaticum Litorale subiiceret; Gubernium hoc, in vicem eius, ut intentionem Imperatoris Caroli VIti obsecundando, Hungaricum per Carolostadium, Buccarim aut


5012. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

mare cum lucro distrahi poterant, per Canisam et Pettovium viam versus Tergestum iniverint, verum maxima etiam Italicarum et Levantinarum mercium, quibus Hungaria indigebat, pars, eadem Pestinum devecta indeque per Regnum omne distributa fuerit. Rem hanc perficere Gubernio Tergestino eo pronius fuit, quod eotum nec Colapis et Savus ita repurgati, ut iis adversus Carolostadium usque potuerit navigari, nec viae adhuc in Hungaria et Croatia ita instauratae fuerint, ut eorsum merces commode devehi potuissent. Verum viis quidem instaurandis comitatus eodem ferme tempore manum admoverunt. In


5013. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

denique, quod id nec aequitas nec ipsa status ratio admittat. Quare mox iussu eiusdem Imperatricis, repurgando Savo et Colapi, aptandis semitis attractoriis, regulando molarum situi et perficiendis, quae adhuc restabant, Carolostadium ducentibus viis, manus admota fuit. Necdum haec perfecta fuerunt, cum primum Temesvariensis cum Jánosháziensi compagnia viam Fluminensem tentare productaque Hungarica hoc canali ad mare promovere ceperunt; verum, seu propter transportum per praevia impedimenta sumptuosum effectum, seu propter improvidas


5014. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

etiam suam Mariam Theresiam Imperatricem pertraxit, ita Partes Maritimae Regno Croatiae postliminio reincorporatae et ex iis novus comitatus Szeverinensis efformatus. Ita Carolostadium e Militari Iurisdictione exemptum, Iurisdictioni Politicae restitutum et in Liberam Regiamque Civitatem evectum fuit. Ita Hungaricum a Tergestino distinctum Gubernium erectum; et cum Flumen ad ipsum ductus commercialis Hungarici ostium iaceat, illud Hungariae adiectum sedesque huius adeoque ipsius etiam commercii ibidem defixa. Ita denique huic commercii Hungarici directio delata fuit. Ne tamen parte ex una


5015. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

Regiamque Civitatem evectum fuit. Ita Hungaricum a Tergestino distinctum Gubernium erectum; et cum Flumen ad ipsum ductus commercialis Hungarici ostium iaceat, illud Hungariae adiectum sedesque huius adeoque ipsius etiam commercii ibidem defixa. Ita denique huic commercii Hungarici directio delata fuit. Ne tamen parte ex una primitivi Regni Croatiae limites convellantur, parte vero ex alia directio commercii Hungarici tanto facilius procedat, Gubernii quidem iurisdictio ad exiguum litori maris proximum districtum restricta, gubernator tamen neoerecti et ad Colapim usque protensi comitatus


5016. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

Regni Croatiae limites convellantur, parte vero ex alia directio commercii Hungarici tanto facilius procedat, Gubernii quidem iurisdictio ad exiguum litori maris proximum districtum restricta, gubernator tamen neoerecti et ad Colapim usque protensi comitatus Severiensis supremus comes renunciatus fuit, nimirum ut eam, quam commercium quandoque exposcit, assistentiam, qua supremus comes tanto facilius eidem praestare possit. Separata licet hac ratione commercii Hungarici directione, magna nihilominus huius pars, per canalem Tergestinum postea etiam defluxit adeoque urbs haec eam in hodiedum


5017. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

XXII. Quando legislationes Europeae curas suas ad commercium primum extenderunt. Donec commercium ad solam Europam restrictum, inter diversas tantum eius provincias reciproce exercebatur, id mechanicae quaestorum industriae relictum fuit, legislatio per extensas nimium iuxta principium systematis feudalis nobilitatis praerogativas, privata vero cupiditas per excessivas exactiones variasque quaestorum vexationes, continua potius eidem impedimenta posuerunt; reperta a Venetis per isthmum


5018. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

requisitis melius provideri, et arma, machinae totusque usque adeo apparatus bellicus perfici possit; ab eo, quem flos commercii habebat, gradu, ipsum etiam externae securitatis gradum metiendum esse facile adverterunt. Ab eo tempore nullum legislationibus populorum horum momentosius obiectum fuit quam commercium. Huc aula, huc natio omnis sua continuo studia conferebant; in hoc praecellere, huius intuitu quo maiores sibi quisque favores procurare, artificiosis tractatibus, quandoque armis etiam apertoque bello contendebat. § XXIII. Quando id


5019. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

stabiliendi intra Regnum commercii, anticipandi hunc in finem capitalis oeconomiae, id est fundi publici, ducendorum denique canalium proiecta elaboret et in proxima Diaeta referat, merces nocivas arceat, utiles e converso mercatores protegat, eidem per art. 115, 116 et 122 universim commissum fuit; urgebatur impopulatio Regni per art. 103 ad alliciendos omnis generis mechanicos, idest opifices et manufacturistas, iisdem 15 annorum ab oneribus publicis exemptio concedebatur, et ne per agriculturam ab arte sua avocentur, possessorium fundorum oeconomicorum iis interdicebatur art. 117; e


5020. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

sola Hungaria cum Adnexis Partibus anno 1787. numeravit animas 7,116.789 populatio confiniorum Croaticorum, Sclavonicorum et Banaticorum, ad 883.211 capita facile assurgit, adeoque tota eius populatio in octo millionibus tuto assumi potest. Populatio haec, novissimo quidem bello tantisper accisa fuit; verum defectum hunc, partim copiosi Turcici immigrantes, partim naturales populationis progressus non multo post compensabunt. Subducatur iam calculus a ratione 4.499, quae continet, milliarium, et apparebit in Hungaria 1777. animas ad quadratum milliare obvenire, cum in Tyroli non nisi


5021. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

res haec se in Hungaria habeat? Hungaria 1787. habuit 57 regias civitates. Regia, episcopalia et privatorum oppida 605. Pagos 10.797. In conscriptione quidem anni huius, viri, tantum secundum diversas classificati conditiones, feminarum numerus sub unica generali sexus huius rubrica expressus fuit; cum tamen mulier plerumque viri conditionem sequatur, vel haec data ad ducendum politicum calculum sufficere debent. Iam vero iuxta hanc conscriptionem producentes alimenta vitae, rustici, inquilini, vinicolae, fossores et hortorum cultores erant 1,299.262.


5022. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

eget, quae in toto Regno necdum existit. Isatidis culturam, ut inducat piae memoriae Imperatrix, omni, qui hanc susceperit, 50 terrarum iugera gratis et erga decennalem immunitatem in bonis cameralibus addixit. Nemo tamen vel hac liberalitate ad suscipiendum hoc opus in hodiernum diem permotus fuit. § XXXVII. Cultura serici. Bombyces, illud Hungarico climati exclusive homogeneum productum, quod nullo prorsus agriculturae detrimento coli, quod per pueros, aut decrepitos etiam viros et feminas perfici potest, cuius praesens


5023. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

comitatus; in hisque res sericea talem iam pedem fixit, ut plebs notabile inde vitae subsidium habeat. In aliis aut inspectatores rei sericeae non acceptati, aut horti neglecti, aut educatis licet iam copiosis moris, bombycum educatio aut intermissa aut plebs in ea non satis subinstructa fuit; ita, ut nonnisi pessimae qualitatis galettas produxerit aut denique in earum exsolutione minus rite processum fuit, ita ut ii etiam, qui manipulationi huic animum iam adiecerant, rustici, debuerint ab ea alienari atque ita unicum hoc, ut iam vidimus, exclusivum climatis Hungarici


5024. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

aliis aut inspectatores rei sericeae non acceptati, aut horti neglecti, aut educatis licet iam copiosis moris, bombycum educatio aut intermissa aut plebs in ea non satis subinstructa fuit; ita, ut nonnisi pessimae qualitatis galettas produxerit aut denique in earum exsolutione minus rite processum fuit, ita ut ii etiam, qui manipulationi huic animum iam adiecerant, rustici, debuerint ab ea alienari atque ita unicum hoc, ut iam vidimus, exclusivum climatis Hungarici productum, post 25 annorum conatus, vix adhuc 60 vel ad summum 80 millia merae extraneae pecuniae Regno infert, ubi


5025. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

Imperatrix proposuit praemia iis, qui surrogatum lignorum seu carbones fossiles, vulgo Stein-Kohlen seu torfam vulgo Torf-Erde repererint. Et reperti reipsa fuere pluribus in locis, verum usus eorum aut adoptatus non fuit, aut mox intercidit, ita ut tantum Pestini aliqui fabri eorum usum adhuc continuent. Et haec de iis, de quibus hactenus constat Regni vegetabilis productis. Quod Regnum animale adtinet. § XLI. Cultura cornutorum


5026. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

se provideant et ad eos rusticorum caballas gratis admittant. Instituti huius successus, cum a complicata complurium circumstantiarum combinatione dependeat, res haec in iis tantum comitatibus bonum effectum produxit, ubi cura eius, zeloso et versato in hac manipulatione individuo commissa fuit; in aliis laboris et expensarum iactura facta est. Iam nunc, ex equatio regio Mezö-Hegyesiensi admissarii in vere ad vicinos comitatus expediri iisque rusticorum caballae admitti solent; sed nec haec ratio optatum effectum producere fertur. § XLII.


5027. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

iuxta viam Carolinam collocavit, dabantur inde arietes privatis moderato pretio ad corrigendam sensim hac ratione ovium Hungaricarum speciem; et ut id tanto facilius obtineatur, Hispanicarum harum ovium pars aliqua primum ad Buda Eörs, mox etiam ad Holits depulsa fuit. Verum cum hoc quoque institutum certis regulis subiaceat, ac praesertim ne mares et femellae usque ad quartam a stipite generationem commisceantur, sicut aliis in rebus, ita hic quoque evenit, ut qui regulas illas rite observarunt, apud eos bonum, apud alios nullum effectum


5028. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

Inferiori et Interiori Moravia et Gallicia, in activo, cum Turcicis provinciis et litorali, in passivo semper versatur cum Silesia Bohemica saepe variat; si tamen diameter decennalis assumatur, et cum hac provincia Hungaria stat in passivo. Activum solo anno 1774. passivo minus fuit 236.724 florenorum, alias quotannis maius est activum, non tamen in eadem summa. Primis annis quandoque infra octingenta millia descendit, postea iam infra, iam supra duos milliones versabatur. Si decennalis posteriorum annorum calculus ducatur, activum intra duos et tres milliones subsistet,


5029. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

districtum providere possint. § LX. Minutioribus Norimbergensibus dictis, uti et iis, quae galanterie nuncupantur universisque isque adeo, quae extra Germanicas provincias elaborantur, fabricatis, donec etiam libera adhuc fuit eorum inductio, nullus ferme quaestor Hungaricus a prima manu se providebat. Primarii e depositoriis Viennensibus, secundarii mercatores potissimum in nundinis Pestiensibus, a Germanis negotiatoribus erga respirium illas accipiebant atque id quoad illos articulos, quos adhuc invehere licet, in


5030. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

quod a Varasdino duabus tantum postis distat, constituunt; alii e secunda manu, nempe Viennensibus mercatoribus (qui et ipsi Tergesto eas acquirunt) sibi procurant. Caeterum quamquam Hungaria respectu utriusque Litoralis, antequam directio commercii Hungarici a directione Germanica separata fuit, semper in notabili passivo steterit, a quo tamen stat Gubernium Fluminense, res eo provecta est, ut ultimo decennio in diametro activum habuerit 10.079 florenorum. Haec de passivis. Quod activas rubricas adtinet. § LXIII. Praecipuum ex his efficit


5031. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

singulares sessiones; harum duplex est species: una earum, quae e loco ab olim deserto novitus efformantur, et aliae earum, quae e populosis desertae effectae nunc denuo reimpopulantur. An et qualis particulari etiam eiusmodi impopulationi favor tribuendus sit, hactenus quidem nulla lege definitum fuit. Cum tamen particulares etiam eiusmodi sessiones impopulari publici a proportione perinde intersit hocque in genere, eadem utriusque sessionum speciei ratio esse videatur, ea est demissa Deputationis huius opinio, ut his quoque sed triennalis tantum et a contributione et ab aliis quibusvis


5032. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

eo tamen ipso, qualiter id praestari possit, legislatio diu fluctuavit. Obscuris adhuc temporibus industriam populi nonnisi per gravia tributa promoveri posse credebatur. Verum docuit eventus, quod immoderata tributa omnem prorsus industriam suffocari possint, excitare non possint. Postea agnitum fuit, quod ea sit animi humani indoles, ut is nonnisi aut commoditatis aut utilitatis aut honoris studio ad maiorem industriam possit permoveri. Apud agricolas tamen, qui soli producta terrae elaborant, utilitatis rationem plurimum momenti habere. Huius spe


5033. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

ignaviam omnesque utiles industriae species sensim apprehendet. § XCVI. Periti novi eiusmodi instituti homines, qui populum instruant, adhibendi. In altero casu hactenus per excusos vernaculo idiomate libellos populum instruere moris fuit. Verum id exiguum vel ex eo effectum producere potuit, quod vix aliqua populi pars eiusmodi libellos legere sciat. Itaque in novis eiusmodi institutis posset quidem ea ratio iniri, ut parochi, pastores, ipsi domini terrestres, qui novam eiusmodi manipulationem ex ipsis his libellis facile


5034. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | Section]

quae Austriam et Styriam propius contingunt, seu vi exempli seu populi numero seu tolerabilioris tantisper distractionis facilitate agricultura ad commodum iam perfectionis gradum assurrexit, verum et ibi adhuc pascua et vervacta vigent: et tamen in hoc etiam imperfecto agriculturae statu tanta fuit adhuc 1787. consumentium ad producentes improportio, ut ad unum consumentem sex producentes obvenerint. Ut pro una civitate 400 pagi fuerant numerati. Denique ut debuerint extraordinariae plane illae videlicet quinquennalis sterilitatis erumpentisque sub eadem belli circumstantia concurrere,


5035. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

deservire censentur. Iam sub Regina Maria Theresia torfa et carbones bituminosi reperti sunt. Sed quia talibus in locis eruebantur, quae lignis alioquin abundabant, et unde in partes illas, quae iis egent, promotio sumptuosa nimis evasisset, usus eorum non est propagatus. Sub Iosepho IIdo detecta fuit in comitatu Barsiensi una (tres enim habentur) carbonum fossilium species, sed quae liquandis metallis apta non fuit, et tamen vix hi eruti sunt, cum iam directio montanistica eos ad metalla referri adeoque urburae subjicere praetendit. Cuius tamen contrarium sub 26-a, maii 1788. benigne


5036. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

eruebantur, quae lignis alioquin abundabant, et unde in partes illas, quae iis egent, promotio sumptuosa nimis evasisset, usus eorum non est propagatus. Sub Iosepho IIdo detecta fuit in comitatu Barsiensi una (tres enim habentur) carbonum fossilium species, sed quae liquandis metallis apta non fuit, et tamen vix hi eruti sunt, cum iam directio montanistica eos ad metalla referri adeoque urburae subjicere praetendit. Cuius tamen contrarium sub 26-a, maii 1788. benigne declarare dignatus est idem Rex et Imperator. § CXV. Quae leges ad


5037. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | Section]

flores producit, contegitur. Qui primi mel apibus adimere tentarunt homines, id utique non aliter quam per earum enecationem obtinere valuerunt. Postquam in loco tali, ubi sylvestres apes iam praefuerunt populatio invaluit, dimissa apum examina domesticis alvearibus excipiendi modum facile fuit invenire; rationem tamen, qua mel iis absque alvearis destructione adimi possit, non ita pronum fuit reperire, longo itaque postea tempore conterebantur alvearia ad hoc, ut mel et cera possit obtineri. Postque aucta populatione parte ex una, maxima terrarum pars subarata, adeoque gramen, cuius


5038. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | Section]

quam per earum enecationem obtinere valuerunt. Postquam in loco tali, ubi sylvestres apes iam praefuerunt populatio invaluit, dimissa apum examina domesticis alvearibus excipiendi modum facile fuit invenire; rationem tamen, qua mel iis absque alvearis destructione adimi possit, non ita pronum fuit reperire, longo itaque postea tempore conterebantur alvearia ad hoc, ut mel et cera possit obtineri. Postque aucta populatione parte ex una, maxima terrarum pars subarata, adeoque gramen, cuius flores apibus alimentum praebent diminutum fuit; parte vero ex altera cerae consumptio de tempore in


5039. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | Section]

alvearis destructione adimi possit, non ita pronum fuit reperire, longo itaque postea tempore conterebantur alvearia ad hoc, ut mel et cera possit obtineri. Postque aucta populatione parte ex una, maxima terrarum pars subarata, adeoque gramen, cuius flores apibus alimentum praebent diminutum fuit; parte vero ex altera cerae consumptio de tempore in tempus magis accrevit, tunc primum eo conversa est cultiorum populorum industria, ut modum quaerant, quo interusurium absque capitalis amissione percipere, id est, mel et ceram absque alvearis destructione obtinere possint. Et vero non modo


5040. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

dirigens dicasterium impedimenta haec de tempore in tempus removere, verum defectu requisitae cooperationis, institutum hoc ita languide processit, ut nonnisi in Croatia et duobus Banaticis, Bacsiensi item Pestiensi comitatibus, aliquas radices defixerit. Et tamen iam anno 1785. eo res provecta fuit, ut puri serici 131 centenarii producti sint manipulatioque haec in aerario camerali, quod et galettas redimit et sericum vendit, 132.000 florenorum circulationem produxerit. Verum supervenit non multo post Turcicum bellum planeque illi comitatus Banatici nempe et interioris Sclavoniae,


5041. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

domus etiam dentur magis spatiosae; industria haec illis tanto magis videtur convenire. Ideo hae ad promovendam serici culturam per instantias suas magis adhuc adstringantur. Cum nullus melior propagandi instituti huius modus existere possit quam ille, qui hactenus receptus fuit, comitatus illi et civitates, quae nullum practicantem habent, se eodem providere debeant, neque tamen obvium quemquam, uti hactenus alicubi factum est assumere possint, verum aut talem a superiori inspectore Eszekiensi requirere eundemque competenti salario debeant providere, aut si ille


5042. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

culturam eius principio domestica consumptio excitavit, necessitas, quam producti huius abaldo Viennense habet, provexit. § CXXVI. Quid eamn provexit, quid iterum depressit. Donec eius distractio his limitibus continebatur, nullum adhuc fuit eius in exteris provinciis nomen. Hae sola Levantina et Americana utebantur. Postquam enato Americano bello tabaccae e regionibus illis inductio impedita evasit, eos, qui hac utebantur, populos, ut Hungaricam quaerant, necessitas ipsa coegit. Antea quia plures erant producentes quam ementes,


5043. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

tabaccae culturae gnaras educi procuravit, sed incassum. Iam primum novum quotannis semen seu Levantinum seu Americanum procurare et sumptuosum et molestum fuisset; de eo autem, an procurata haec exotica semina, post unam aliamve seminaturam non degenerent, nullum decretorium experimentum captum fuit. Deinde subsistebat adhuc continuo illud Viennensis abaldo monopolium, quod illud, quod ipsi collibuit tabaccae pretium statuere potuit; statuit autem semper tale, quod maximo directionis lucro cessit. Frustra itaque fuit id a cultoribus exigere, ut illi industriam intendant, quin sperare


5044. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

aliamve seminaturam non degenerent, nullum decretorium experimentum captum fuit. Deinde subsistebat adhuc continuo illud Viennensis abaldo monopolium, quod illud, quod ipsi collibuit tabaccae pretium statuere potuit; statuit autem semper tale, quod maximo directionis lucro cessit. Frustra itaque fuit id a cultoribus exigere, ut illi industriam intendant, quin sperare possint, quod maius etiam ab eadem proportione producti sui pretium sint recepturi. Pauci tantum Quinque-Ecclesienses, Szegedinenses et Insulani in Muraköz, quibus positio sua faciliorem praebet versus Flumen eductionem,


5045. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

solet. Hanc se in Banatu producturum quidam Lieblein 1785. receperat, verum post quinquennalem laborem et sumptus, ne plantam quidem, minus semen produxit. Eodem tempore cultura plantae huius adiuncto administrationis Quinque-Ecclesiensis Kovachich commissa fuit. Hic obiectum hoc omni possibili diligentia tractavit; duxit accurata diaria, defectus, quos se uno anno commisisse observavit, sequenti correxit produxitque quinto tandem anno plantam, e qua caeruleus quidem, sed non ita perfectus, uti eum planta haec in calidioribus regionibus dat, color


5046. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

praemium non obtinuit. § CXXXIII. Cultura isatidis iam suscepta. Pro aliqua meliori caerulei coloris planta isatis, vulgo Waid, etiam deservit. Huius cultura iam minutim antea saepius tentata fuit, sed semper non multo post intercidit. Tandem pie defunctus Imperator illi, qui culturam plantae huius proprio periculo suscipere voluerit, usum 50 iugerum terrarum et decennalem ab oneribus publicis immunitatem addixit. Hoc stimulo excitatus certus Cronberg, eius


5047. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

ut ad hanc plebem potissimum excitent admittendaque proceriori admissario caballa immunis a contributione pronunciabatur. Anno 1774. iam norma, iuxta quam institutum hoc tractari debeat publicabatur constituebaturque praemium pro hinnulo a normali admissario producto, si primae classis fuit sex, si secundae quatuor, si tertiae classis duorum aureorum, verum variae iurisdictiones variam hanc benignam ordinationem effectuandi vicem iniverunt. Aliqui comitatus unum aut etiam plura publica equatia erexerunt, alii plures comparaverunt admissarios, hos per districtus comitatus


5048. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

urgebatur a parte commerciali, ut oves hae alio transponantur foenumque illud ad promovendam per eandem viam vecturisationem convertatur. Ne tamen pretiosa ovium haec species in alio forte loco degeneret, primum in Buda-Eörs periculum factum mediaque gregis Merkopaliensis pars eo depulsa fuit. Cum experientiam hanc bonus effectus secutus fuisset, iussit piae memoriae Imperator et Rex Iosephus IIdus, ut in Mercopail nonnisi 200 oves interteneantur; quod supernatavit per dominia cameralia fundi religionis et studiorum distribuantur, in iisdemque eadem, quae in Mercopail


Bibliographia locorum inventorum

Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1791], Descriptio physico-politicae situationis Regni Hungariae, editio electronica (), Verborum 26295, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skerlendesc].


More search results (batches of 100)
First 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.