Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: nihil

Your search found 4620 occurrences

More search results (batches of 100)
First 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1264-1271:


1264. Marulić, Marko. Regum Delmatiae atque Croatiae... [Paragraph | Section]

Aduenientes autem in campo qui Cliuna appellatur regi occurrerunt. Ibi enim rex cum magno procerum suorum comitatu expectatos honorifice excepit; omnes quippe regni pręfectos ibidem iusserat congregari ut omnibus nota essent quę agebantur. Igitur per dies octo apostolici uiri nihil aliud egerunt nisi ut omnibus persuasum esset in Christum credere, fidem religionemque propagare, communi omnium saluti consulere et, quicquid deinde pontificali autoritate deffinitum fuisset, ratum habere; deinde cunctis audientibus scripturę per dies quattuor lectę et,


1265. Marulić, Marko. Regum Delmatiae atque Croatiae... [Paragraph | Section]

Hic quidem et corporis uiribus et animi audacia pręstabat, sed uita ac moribus patri auoque non satis similis habebatur. Parum enim religiose uixit nec iustitię seruiens nec legibus parens, quin immo prauis Rex 12 animi cupiditatibus deditus nihil sibi non licere existimabat quod collibuisset. Maxime illum uenatio delectabat, cui intentus, dum die quodam citato equo feram insequitur, forte in foueam non modicę altitudinis corruit atque inde totis artubus elisum exanimemque traxere; et talis quidem uitę eius finis


1266. Marulić, Marko. Regum Delmatiae atque Croatiae... [Paragraph | Section]

semper prospere pugnare possunt qui plus audacię quam uirium prę se ferunt. Interim Attila, Pannonię rex, rursum infestis armis fines eius ingressus oppidum quoddam ui cępit cumque bona diripuisset, ędes incendit, moenia dirruit et audita Gothorum cęde nihil cunctatus in regnum suum abiit. Sebeslauus uero nondum de fuga eius certior factus extemplo copias eo mouit, sed hoste quo cum congrederetur non inuento oppidum, quod solo ęquatum fuerat, instaurari iussit. Cumque quattuor et uiginti regnasset annos, duos de se liberos


1267. Marulić, Marko. Regum Delmatiae atque Croatiae... [Paragraph | Section]

XVII rex Tuerdislauus regnoque potitus est. Mox et ipso sine filiis defuncto regnum suscepit nepos eius Ostriuoius, XVIII, XVIIII reges cui anno tertio et uigesimo regni sui defuncto successit Tolimerus filius. Quo regnante nihil contigit turbulentum; ocium et pax erat, ab armis quies. Vndecim regnauit annos. Et in eius locum XX rex suffectus est Pribislauus filius, qui cum multa in eos quibus pręerat intoleranda commisisset, a Mysis, qui nunc Bosnenses


1268. Marulić, Marko. Regum Delmatiae atque Croatiae... [Paragraph | Section]

ingreditur, ipsum in agro forte uenantem reperit statimque tentoria eius inuadit. Seislauus cum nec equum inscendendi spacium habuisset, capitur nec quisquam ex cognatione eius reliquus fuit qui tunc in potestatem inimicorum non uenisset. Omnes enim una cum eo uenatum ierant nihil tale ueriti neque omnino quicquam suspicantes. Iussit mulier Seislauum in uincula coniici, naribus auribusque truncari et omnibus ostentui esse. Foedum sane spectaculum, sed tantis hominis flagitiis non indignum. Vesperi deinde in flumen Sauum cum uinculis deiectus


1269. Marulić, Marko. Regum Delmatiae atque Croatiae... [Paragraph | Section]

populique concilio alteram epistolam coram resignari coramque legi iubeas et una cum ipsis deliberes his de rebus quas nos Deo bene iuuante aggredi meditamur pro amore Christi ecclesięque sanctę utilitate; tum demum, quicquid communi omnium consilio decretum fuerit, ut nobis nihil moratus rescribas efficiasque certiores. Vale. Zuonimerus igitur nauiter, sicut rogabatur, accersitis omnibus regni sui pręfectis decurionibusque ciuitatum conuentuque habito ad Quinque ecclesias in campo qui Cossouus nuncupatur litteras


1270. Marulić, Marko. Regum Delmatiae atque Croatiae... [Paragraph | Section]

uerum etiam in regem suum insurgentes magno tumultu et uociferatione conquesti sunt illum esse huiusce rei autorem ut ipsi relictis coniugibus, liberis patrioque solo procul per alienas domos errent, aliena sequantur imperia, et aut interimantur aut aliis et non sibi uincant; nihil sibi expedire loca illa sancta si liberentur, neque nocere si non liberentur; atque ita infesta concio pessimis usa consiliis nequiuit inhiberi quin repente sanctissimum Zuonimerum regem inuadentes multis conficerent uulneribus atque interimerent. Eadem quippe illa perfidę


1271. Marulić, Marko. Regum Delmatiae atque Croatiae... [Paragraph | Section]

hęc regnum in partes secessisset anno a natiuitate Christi MLXXIX, Bosnenses dominum suum sortiti sunt, Naronenses suum, soli Croati alienum, ne quis eos frustra olim uel immerito a Zuonimero deuotos credat. Finis Hucusque historiam uernaculo gentis nostrę sermone compositam uidi et quam potui diligenter fideliterque in Latinum transposui, nihil de sententia dimittens, licet aliqua de uerbis quę superflua uidebantur mutilans, ne lectori oneri essent.


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1510], Regum Delmatiae atque Croatiae gesta, versio electronica (), Verborum 4606, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio – historia] [word count] [marulmarrdcg].


More search results (batches of 100)
First 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.