Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: nihil

Your search found 4620 occurrences

More search results (batches of 100)
First 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1797-1809:


1797. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

fudit plurimisque earum cęsis baltheo est potitus. (Gerionis boues X) Cum Gerione quoque tergemino senis manibus acriter pugnante in Hyberia conflixit; et uicto atque interempto boum eius greges, quemadmodum iussus fuerat, abegit prędamque omnem suo cęssit regi, nihil sibi reseruans, ut uirum fortem decet, pręter bellicę uirtutis decus atque gloriam. (Cerberus XI) Aiunt pręterea, si credere dignum est, eundem ad inferos descendisse canemque tricipitem, quem Cerberum uocant, raptum ad superos tulisse, umbris hominibusque


1798. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

mea interest heroum gesta concinere. Suos alii cantent amores et impudicis eloquiis paginas impleant, me magis delectat ducum regumque facta suspicere, quorum gloriam nulla tacebit posteritas, nulla delebit obliuio. Sed te nescio cui cogitationi intentum admodum uideo; ita suspensa fronte nihil adhuc respondes. THEOLOGVS: De his profecto, quę abs te hactenus dicta sunt, meditabar. Ea mihi quidem, ut concedam uera fuisse, mira prętermodum stupendaque uidentur, non tamen tam multi neque tam magni, ut tu censes, ęstimanda.


1799. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

illa profectus, postquam fluuium traiicere necesse esset, (Nessus) Nesso Centauro ferendam commisit. Nessus autem translatę puellę uim inferre uolens, Herculis sagitta confixus periit. Atque ita uir omnium strenuissimus coniugem suam ab iniuira Centauri nihil cunctatus erruit, illęsamque seruauit. (Neleus) Neleum, Pyliorum regem, regno fortunisque omnibus expulit, ita ut de duodecim fratribus, quos occidit, Neleus unus superesset. (Euritus) Euritus Oechalię rex


1800. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

tamen pręmia nullo fine claudentur, nullis unquam temporibus deficient. Vel si denarium hunc beatitudinem interpretari uolumus, tam illis datur qui in iuuenta quam qui in senectute ad Deum conuersi fuerint. Omnibus pariter dictum est: Poenitentiam agite, et appropinquabit regnum cęlorum. Nihil ergo parabolę huius sententia nostro officit argumento, quo dicimus eam magis commendandam esse uirtutem, cui ex arbitratu diuino plus proponitur pręmii. Nunquid secus ipse sentis? POETA: Nequaquam, immo nihil rationi magis congruum atque conueniens


1801. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

agite, et appropinquabit regnum cęlorum. Nihil ergo parabolę huius sententia nostro officit argumento, quo dicimus eam magis commendandam esse uirtutem, cui ex arbitratu diuino plus proponitur pręmii. Nunquid secus ipse sentis? POETA: Nequaquam, immo nihil rationi magis congruum atque conueniens esse reor. THEOLOGVS: Cęterum, cum te Christianum esse noueram, non dubito, quin scripturis diuinis nobis datis plus fidei pręstes quam illorum fatuitati, qui non unum Deum esse arbitrati sunt, sed


1802. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

fortitudinis ui non uincitur diabolus, sed fidei uirtute superatur. Hęc est enim uictoria, quę uincit mundum, fides nostra. Fatere igitur plus esse summi Dei iussis legibusque parendo fidem seruare quam Euristeo imperante leonem interfecisse. Disce tamen leonem, superbissimum animal, deiicere nihil aliud esse quam arrogantiam et mentis elationem humilitate prosternere. Scriptum est autem: Superbis Deus resistit, humilibus dat gratiam. Illli ergo, quibus dat gratiam, nonne pluris habendi sunt quam hi, quibus resistit. (Hydra) At Hercules, inquis,


1803. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

monstrorum domitoribus cęlum promittitur, sed uitiorum. Quid pręterea hic heros tuus? (Aper) Aprum Archadicum cuncta in agro uastantem comprehendere iussus captum Euristeo obtulit uiuum. Mirum id quidem rudi popello uidetur, sed sapientię disciplina instructi uiri nihil satis magnificum iudicant ex his, quę nobis cum bestiis sunt communia. Robur, pernicitas, agilitas, forma bonum corporis sunt, in quo a brutis uincimur. Animi uero bonum proprium hominis est. In hoc excellere pręclarum esse dicimus, id est, sapientia, scientia, iustitia, modestia


1804. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

Ecce igitur, qualiter iste heros tuus omnium maximus prę illis, qui in Christo credunt, non modo non commendandus appareat uerum etiam contemnendus. Illud autem, quod taurum, cuius amore Pasiphe capta fuerat, a Creta ad Peloponessum aduexerit obtuleritque Euristeo, si rem spectes, nihil est, quod magnopere laudes, sin rei mysterium inspicias, haud parum id quidem iuuabit ad uitę morumque institutionem. Tale autem commodum ut sequatur, ita interpretari nobis conueniet: taurum uidelicet corpus nostrum esse, Pasiphen animam, Herculem rationem, Euristeum Deum. Corpus suum


1805. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

sua desyderia porrigit atque destinat. Neque enim nescit ista, quę uidentur, fluxa esse et caduca, illa, quę non uidentur, perpetua et ęterna, ista nullius prorsus momenti, illa omnem humani ingenii taxationem excedentia, omni auro, omnibus regnis pluris habenda. Semotus ergo a terrenis, nihil nisi ęternum suspirat, nihil nisi infinitum desyderat. Sic ipse Antheum procul a terra sublatum deficere ac perire compellit. (Busyris) Busyridem, ais, Hercules, hospitum interfectorem, ipse interfecit, uno necato multos a necis discrimine liberans. At in hac


1806. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

destinat. Neque enim nescit ista, quę uidentur, fluxa esse et caduca, illa, quę non uidentur, perpetua et ęterna, ista nullius prorsus momenti, illa omnem humani ingenii taxationem excedentia, omni auro, omnibus regnis pluris habenda. Semotus ergo a terrenis, nihil nisi ęternum suspirat, nihil nisi infinitum desyderat. Sic ipse Antheum procul a terra sublatum deficere ac perire compellit. (Busyris) Busyridem, ais, Hercules, hospitum interfectorem, ipse interfecit, uno necato multos a necis discrimine liberans. At in hac quoque uictoria a nostris


1807. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

infamia. Porro, hereticos confudisse omnibus prorsus prodesse est. Ita enim et errantes conuertuntur et conuersi in fide perpetuo permanent. Post hęc Nelei Pyliis imperantis regnum euertisse fertur et de duodecim fratribus ipsum solum uiuum reliquisse. (Neleus) Nihil, ut equidem reor, causę opponitur, quare Neleus his erumnis afficiendus foret. Nonne igitur iniquum simul et crudele facinus fuit innocenti regnum abstulisse et tot uiros nullius criminis conuictos cęde sustulisse? Sed audi, quam raro proposito Christi serui, quam pia obseruatione et


1808. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

eius inuadens interfecerit et Iolen sibi sponsam, quam illi tradere nolebant, raptam abduxerit uehementerque amarit. Haud iniquum censemus eam, quę pacta sponsaque erat, dum negatur, per uim eripuisse, sed tamen propterea cędibus in illos, quos inuasit, grassari et urbem in ciuium, qui nihil peccauerant, detrimentum atque erumnam solo ęquare impium immaneque fuisse dicimus. Ne tamen ignores, quam laudabili imitatione ista quoque presequatur Deo deditus Christianus, Euritum corpus suum esse intelligit, filios Euriti ipsos corporis sensus, Iolen uero animam esse


1809. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

me oratione tua, o theologe, ita ut, si optio mihi detur, multo malim me esse Christianum quam esse Herculem. THEOLOGVS: Neque id immerito quidem. Nam uides fortia eius facta et cuncta, quę de illo prisci uates fabulantur, longe inferiora esse et pene nihil prę illis, quę a religionis nostrę cultoribus factitari audis. POETA: Certe illi, ut iam uideo, ignorantes uerę uirtutis uiam, aiunt Herculem uita defunctum, sicut supra est dictum, in deos fuisse relatum. Sed quomodo deus est, in quo minime uera


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1519], Dialogvs de Hercule a Christicolis superato, versio electronica (), Verborum 8236, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [marulmardial].


More search results (batches of 100)
First 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.