Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: nihil

Your search found 4620 occurrences

More search results (batches of 100)
First 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 2272-2280:


2272. Đurđević, Bartul. Prognoma, sive Praesagium... [Paragraph | SubSect | Section]

adeo, vt rerum indagationi spacium temporis non defuerit, qua in re Platonem, Pythagoramque sum imitatus, quantum nostrae tenuitati licuit. Superest nunc, vt de prophetia quadam inter Mehemmetanos celebratissima mentionem faciam. Illa enim gens, vt ab initio a Christianis deriuata est, (nihil enim a principio nisi secta quaedam et haeresis fuit) ita multa adhuc habent non abludentia a rebus Christianis, adeo vt eos non semichristianos, vt Erasmus, sed simias Christianorum dicas: in maximis enim rebus a nobis diuersi, in minimis plane ijdem videntur. sic simulachrum quoddam leaenae


2273. Đurđević, Bartul. Prognoma, sive Praesagium... [Paragraph | SubSect | Section]

quoddam leaenae in fele conspicias, in rubeta crocodili, in simia hominis, quanquam indole, magnitudine, imo moribus factisque in immensum differant. Habent igitur nostrum in morem multa vaticinia, obambulantque vbique fatidici et fanatici prophetae: sed tamen nihil tam certum et exploratum habent, quam hoc genus prophetiae, qua numerosae istae de nostra gente victoriae, ac tandem ipsorum interitus describitur: id quia hactenus verum deprehendunt, ad alios quoque adhuc futuros casus verissimum fore existimant, adeo vt publice inploratum effundantur,


2274. Đurđević, Bartul. Prognoma, sive Praesagium... [Paragraph | SubSect | Section]

qui hactenus contra nos verus deprehenditur, etiam pro nobis verus reperiatur. Etiam extra Israel Balam verus propheta fuit, inter gentes multae sunt Sibyllae inuentae, quae vera canerent: quid vetat, quo minus extra Christianos aliquis sit, qui spiritu prophetico vtatur. verum, vt dixi, nihil asseuero, sed tantummodo quia tristia nostra (vt praenunciatum ibi fuit) euenere, ita laeta quoque euenire vellem. Quod si nostri mores corrigerentur, ac non potius in deterius omnia quotidie pessum irent, omnino sperarem in proximo esse illud tempus, in quo Christus


2275. Đurđević, Bartul. Prognoma, sive Praesagium... [Paragraph | SubSect | Section]

consentiunt. Imo ipse Carolus Ro. Imperator tanti te habet, eaque veneratione et charitate amplectitur, vt te suum vicarium locumque tenentem in Comitijs ordinum Imperij in Germania fecerit. Iam igitur cum et ego deuotionem animi mei erga tuam amplitudinem declarare vellem, nihil habebam nisi istud Turcicum vaticinium quod offerrem: quod tametsi nugatius et vanius est, quam vt tuae magnitudini inscribi debeat, tuae tamen humanitatis benignitate fretus, id ausus sum facere. Cum enim coelum post tot luminaria stellarum, etiam lucernarum tenuem illam lucem


2276. Đurđević, Bartul. Prognoma, sive Praesagium... [Paragraph | Sub2Sect | Section]

muniuit, vt ne pagum quidem abeo recuperare potuerimus. Oglu kezi olur) id est, filium et filiam habebit. hic per procreationem liberorum interpretantur propagationem Mehemetanae gentis, prout manifestum est omnibus illam esse in tantum propagatam et multiplicatam, vt nihil supra. itaque iam nihil aliud restat nisi interitus et diminutio eorum. On iki yldenssora) Id est, post duodecimum annum. Hristiamon id est, Christianus. Keleci) id est gladius. Csikar) id est,


2277. Đurđević, Bartul. Prognoma, sive Praesagium... [Paragraph | Sub2Sect | Section]

abeo recuperare potuerimus. Oglu kezi olur) id est, filium et filiam habebit. hic per procreationem liberorum interpretantur propagationem Mehemetanae gentis, prout manifestum est omnibus illam esse in tantum propagatam et multiplicatam, vt nihil supra. itaque iam nihil aliud restat nisi interitus et diminutio eorum. On iki yldenssora) Id est, post duodecimum annum. Hristiamon id est, Christianus. Keleci) id est gladius. Csikar) id est, insurget seu apparebit.


2278. Đurđević, Bartul. Prognoma, sive Praesagium... [Paragraph | Sub2Sect | Section]

cum sint tantae reliquiae nostrae religionis, spes est eos aliquando non difficulter ad Christi cultum reuocari posse. Quamobrem cum omnia suspecta habeant, inter dictum est Christianis (vt iam diximus) qui apud illos degunt omni vsu armorum, adeo vt praeter rustica instrumenta nihil ferreum eos habere liceat, quanquam ne sic quidem tuti sunt a Christianis seruitijs, quae nunc dominos dentali, nunc vomere, nunc ligone, aut stipite mactant. Quod si forinsecus arma Christianorum illata viderent, ilico quicquid est ibi in mancipiorum bellum consurgeret, quorum ibi tantus


2279. Đurđević, Bartul. Prognoma, sive Praesagium... [Paragraph | Sub2Sect | Section]

vnum emendarent, hoc est, quisque seipsum, ita vt plebei magistratus non minus ament quam timeant, Magistratus plebeis parentes se exhibeant, docti idiotis viam virtutum et veritatis commonstrent, idiotae suam imperitiam agnoscant, neque se rabinos iactent in illis artibus vbi nihil didicerunt: miles pro victoria militet, dux pro honore, Ecclesiastici luxum omittant: mercator vsuram: caupo lenocinium. Et in commune omissis erroribus et pertinacia defendendorum errorum, in vnitatem fidei et concordiam ecclesiae conspirarent principes, omissis principibus Christianis vires


2280. Đurđević, Bartul. Prognoma, sive Praesagium... [Paragraph | SubSect | Section]

nobis per tot haereses in tot partes dilaniatur? nam praeter nomen quid nobis Christianis, Christiani est? Rusticus hoc tempore et impurus et factiosus: oppidanus fallax et auarus: Magistratus sequuntur retributiones, diligunt munera, Nobilitas luxum et ignauiam: milespraeter stipendium et praedam nihil ex bello quaerit, securus quo sceptra cadant, non minus infestus in suos quam in hostes. Ecclesiastici praeter pompam Ecclesiasticam vix quicquam Ecclesiae habent, non sanctitatem, non pietatem, non eruditionem, omnesquaerunt quae sua sunt, non quae Christi. Quid ergo mirum, si talibus


Bibliographia locorum inventorum

Đurđević, Bartul (c. 1506 - c. 1566) [1545], Prognoma, sive Praesagium Mehemetanorum : primùm de Christianorum calamitatibus, deinde de suae gentis interitu, ex Persica lingua in Latinum sermonem conversum. (, Leuwen), Ed. Đurđević, Bartul [genre: prosa oratio - epistula; prosa oratio - libellus; poesis - epigramma] [word count] [djurdjevicbprognoma].


More search results (batches of 100)
First 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.