Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: nihil

Your search found 4620 occurrences

More search results (batches of 100)
First 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 3301-3305:


3301. Petrić, Frane. Zoroaster et eius CCCXX oracula... [Paragraph | Section]

Gemisti. Quem quidem pauxillum numerum, auximus nos non poenitenda additione, usque ad CCCXXIIII magno labore a nobis conquisita in Platonicorum philosophorum quae superfuerunt scriptis, Procli, Hermiae, Simplicii Damascii Synesii, Olympiodori, Nicephori Gregorae Synesii commentatoris, et non nihil etiam in Arnobio reperimus. Cum eorum singulorum aliquibus expositionibus, et argumentis Chaldaicae philosophiae. Quae omnia in unum collecta, et in ordines quosdam distributa, quae sparsa invenimus ad communem philosophiae sincerioris studiosorum, et latina fecimus, et in publicum libentes


3302. Petrić, Frane. Zoroaster et eius CCCXX oracula... [Paragraph | Section]

esset, falso Magum se se cognominavit. Cui mentito Mago, magi veri tres opponantur ii, qui ab Oriente, D. Iesum venerunt adorare. Et enim est sciendum, magiam, et goitiam, et pharmaciam longe, inter se esse diversas. Quod cum Plinius forte ignoraret, imperite Magiam derisit universam. Sed nihil est id in eo viro mirandum qui etiam Deum rerum authorem vel ignoravit penitus vel irrisit cognitum. Itaque ad hanc rem dignoscendam, authoribus, Plinio potioribus utamur. Inter quos summus Plato, Magiam Deorum cultum esse affirmat, cum scribit, mageian te didaskei


3303. Petrić, Frane. Zoroaster et eius CCCXX oracula... [Paragraph | Section]

magiae partem Plinius fuisse recenset Medicinam. Nos vero cum magnis, ac piis viris dicimus, Magiam in universum naturae totius cognitionem complecti. Non eam quidem, quae in usu hodie est apud Peripateticos, quae in sola Aristotelis verborum interpretatione versatur tota, nihil pensi habens si res aliter se habeant, quam ipsi in duce suo intelligant. Sed eam quae interspersas, interseminatasque mundo virtutes, quasi de latebris, ac tenebris in lucem evocans, non tam facit miranda, quam operanti naturae famulatur. Et eam quae universi partibus inest


3304. Petrić, Frane. Zoroaster et eius CCCXX oracula... [Paragraph | Section]

quasi artifex promit, et in usum de mundi recessibus, gremioque naturae profert. Hisce vere declaratis rebus, palam arbitramur esse factum Magiam integram, non esse aliud, quam Dei venerationem: et coelorum atque naturae virium cognitionem. Quam cur vel Plinius rideat, vel horreant alii, nihil video, praeter quam quod ridendus ipse sit, et deplorandus. Talis Magiae veluti simia quaedam, et infelix aemula, goetia apud nequam homines est nata, cultu, ac commertio daemonum referens Magiae Theologiam: praedictionibus, humanorum eventuum singularium, similis facta


3305. Petrić, Frane. Zoroaster et eius CCCXX oracula... [Paragraph | SubSect | Section]

in terra subest. 250 Septemvios trahens per gradus: quo sub. Horribilis necessitatis Thronus est. Ne tu augeas fatum. Anima hominum Deum coget quodam modo in se ipsam. Nihil mortale habens, tota a Deo est ebria facta. 255 Harmoniam resonat namque, sub qua est corpus mortale. Extendens, igneam mentem ad opus pietatis. Et Fluxile corpus servabis. Est et idolo portio in loco circumlucente.


Bibliographia locorum inventorum

Petrić, Frane (1529-1597) [1591], Zoroaster et eius CCCXX oracula Chaldaica Latine reddita, versio electronica (, Ferrara), Verborum 7671, Ed. Erna Banić-Pajnić [genre: prosa oratio - tractatus; prosa oratio - versio] [word count] [petricfzoroaster].


More search results (batches of 100)
First 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.