Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: nihil

Your search found 4620 occurrences

More search results (batches of 100)
First 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 3432-3437:


3432. Rattkay, Ivan. Relatio Tarahumarum Missionum... [Paragraph | Section]

admissus, odium in veram religionem invaluit: libertas vitae educationem bonam, perversa vita sanam doctrinam exulare iussit, et licet omnibus modis auxiliaribus armis ad perdita recuperanda sparsumque iam semel verbi Divini semen, ne penitus pereat, denuo excitandum adlaboretur, hucusque tamen nihil Deo ni 12 permittente factum est. Expectatur in dies miles arma iam coempta, equi ad pugnam instructi parati sunt, quibus ad ultionem Divinae lesae Maiestatis Regiaeque (ni pace gratiam conciliare vellent) in tam abominandum facinus saeviatur 13 ac rei eiusdem incolae pro


3433. Rattkay, Ivan. Relatio Tarahumarum Missionum... [Paragraph | Section]

coeperunt. Nec hic videre est pruna, cerasa, †merasa†, fraga aut pira ficusve uvas aut poma cotonia, ex quibus dulcia conficiuntur electuaria. Saepius quis ingeminans dicere poterit illud Vergilii: “non ego vos posthac viridi proiectus in herba, faecunda de fronde procul pendere videbo”. Nihil hic florum, qui conciliarent odorem nec ullam 59 varietatem hortensium rosarum videre est. Saepius aspiciet viduos sine frutice ramos, saepius et steriles cernet sine floribus hortos, sed flores, quos Regina patientia excolit ex spinis et tribulis afflictionum protuberantes


3434. Rattkay, Ivan. Relatio Tarahumarum Missionum... [Paragraph | Section]

sed flores, quos Regina patientia excolit ex spinis et tribulis afflictionum protuberantes fructusque amaritudine conditos colliget, quos cum Sancta Catharina Senensi capiti suo perniciosos appetitus mortificando imprimere aut cum Sancta Rosa palatum mortificando spiritualiter masticare poterit. Nihil hic condimentorum, quae vel ab Hollandis adferuntur pro ciborum varitate paranda aut, quae ex Ithalia in abundantia venalia mittuntur. Poenam sentire non modicam et plurimum mereri poterit, dum animadvertet se in terra tam inculta esse, ubi nec reginam florum †60 [1W] triumphare nec pomonam


3435. Rattkay, Ivan. Relatio Tarahumarum Missionum... [Paragraph | Section]

artifices, fabros lignarios, qui sciunt onerare mulas, negotia tractare, domare equos et alia praeterea, quae ad economicum officium sunt necessaria praestare. Prope est missio sanctae crucis Sacerachic dicta. Habet omnia necessaria. Prope Sancti Pauli in amoenissimo situ posita. Huic pariter nihil deest tam, quo ad sustentationem vitae, quam, quo ad Ecclesiae ornamenta. Alia huic vicina Beatae Virginis de Monserrate Nonoaba dicta pauperior productis 113 . Habet tamen per industriam patris necessaria. Alia Satebo dicta etiam pauper, cui tamen


3436. Rattkay, Ivan. Relatio Tarahumarum Missionum... [Paragraph | Section]

et, quantum est ex se, adlaborabit, ut ad has terras perveniat, ut paratam escam, flammam divini amoris accendat, zelo suo apostolico satisfaciat, ut plurimos gignant Sanctae Ecclesiae catholicae filios, ut maiorem Dei gloriam Societatisque honorem promoveant. Nihil hic deerit, in quo Sanctum Xaverium imitari non poterit, dumodo eadem gratia Deo cooperante id facere velit. Utinam advenirent hi Angeli veloces ad hanc gentem divulsam, dilaceratam. En verbum Dei explicandi et catechisandi hic campus uberrimus, quotidiana occasio hic perditas animas


3437. Rattkay, Ivan. Relatio Tarahumarum Missionum... [Paragraph | Section]

nunc oppressos sublevando, pussilanimes confortando et denique videbit se ab omnibus suis derelictum in nullo verum solatium habere ideoque corde sincero verum solumque amicum sibi diliget Jesum et hunc crucifixum. Quae difficilia putabat facilia inveniet, sui victor omnia vincet. Quia in hac vita nihil sperabit, omnia pro futura laborabit, durare contendet et se se rebus servare 131 secundis, non cedet malis, sed contra audentior ibit ad apostolicos labores, quotidiana animabunt. Videbit enim, qualiter avernalis ille hostis insidias struat, technas


Bibliographia locorum inventorum

Rattkay, Ivan (1647–1683) [1683], Relatio Tarahumarum Missionum eiusque Tarahumarae Nationis Terraeque Descriptio, editio electronica (), 9250 verborum, Ed. Ludwig Fladerer [genre: prosa oratio - relatio] [word count] [rattkayitarahum].


More search results (batches of 100)
First 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.