Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: nihil

Your search found 4620 occurrences

More search results (batches of 100)
First 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 3697-3701:


3697. Krčelić, Baltazar... . Additamenta ad Annuas, versio... [page 564 | Paragraph | SubSect | Section]

possit, et licet ob plurimorum injurias et ingratitudinem irasci saepe debuisset et animadvertere, studebat ipse tamen pro malis bona rependere et plus quam humana patientia tolerare, ut post mortem, quae hominum solvit lingvas de majoribus audacius loquendi et vel minimos naevos extollendi, nihil vitiosi in eo fuisse auditum sit, quam patientiam et mansvetudinem fuisse nimiam. Hac ipsius virtutes plane pro vitio habitae sunt. Et profecto, si aliquando severior exstitisset, tantas quas perferre debuit ingratitudines, non sustinuisset. Sed pati voluit et benefacere inimicis.


3698. Krčelić, Baltazar... . Additamenta ad Annuas, versio... [page 565 | Paragraph | SubSect | Section]

nuncio sententiam, quod episcopus, cum in apertis criminibus non defenderit, plane, ut suae securitati prospiciat, per vigilias consulere vitae suae debuit. Sed nec ita mansvetus erat Braniughius, ut nullam plane severitatem haberet. Profecto in delictis castigandis, dum opus fuerat, nihil neglexit. Condemnatos scandali alicujus clericos pro delicti exigentia carceribus etiam publicis maceratione, exilio mulctabat, prolataque sententia, quam diutissime suspendebat, fuit inexorabilis et firmus nec ullius precibus vel respectu a statuta recedebat, ut in tot causis visum est.


3699. Krčelić, Baltazar... . Additamenta ad Annuas, versio... [page 566 | Paragraph | SubSect | Section]

aliis saepenumero fecit. Sub hoc Posegae residentia patrum societatis (Jesu) in collegium erecta, sub hoc juris canonici studium ac dein theologiae speculativae in accademia Zagrabiensi institutum. Jurium ecclesiae talis totusque propugnator exstitit, ut plurima revindicarit, nihil autem ab ecclesia avelli passus sit, aut ejusdem privilegiis vel modicum praejudicari. Quod plurima auxerit praeter suprascriptas Sclavonicas decimas etiam minores, ad quas revindicandas non parum consumpsit. Praedia plurima tam in Abbatia (Topuszka) quam aliis episcopalibus bonis episcopatui


3700. Krčelić, Baltazar... . Additamenta ad Annuas, versio... [page 569 | Paragraph | SubSect | Section]

omnes et justitium ei sponte ab omnibus habitum. Laudatus ab omnibus, nec defectus post mortem alii auditi quam nimiae bonitatis, ac primo quidem, quod nobilitati ut locumtenens plus aequo indulserit, praecipue in congregationibus et publicis congressibus quod huic plurimum faverit. De reliquo nihil audire est. In exercendis et obeundis muniis episcopalibus erat diligentissimus. Altaria consecravit in diversis ecclesiis plurima, ecclesias plures, uti Bisztricensem beatae virginis, Samoboriensem Franciscanorum et Carolostadiensem, Pokupszkensem, Gorrensem sancti Spiritus, et


3701. Krčelić, Baltazar... . Additamenta ad Annuas, versio... [page 573 | Paragraph | SubSect | Section]

commandam sive capitaneatum habuit, in integrum cassata stipendia, illaque usque ad Marquerium nomine duntaxat generalatui Varasdinensi parebat. Ibi nec erecta vel unica compagnia fuerat tum Braniughii prudentia, ne pagos episcopales adjacentes molestarent, tum quod praeter locum ipsum nihil ad Petriniam pertineat. Contagium pestiferum saepius accidit, primum 1738. in partibus Montis Claudii, 1743. et 1744. Kostaniczae, ac tandem 1744. et 1745. in partibus Sisciensibus; qua occasione ara sanctorum Fabiani et Sebastiani in cathedrali erecta. Incendia notabiliora


Bibliographia locorum inventorum

Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Additamenta ad Annuas, versio electronica (, Zagreb), Verborum 17030, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbannadd].


More search results (batches of 100)
First 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.