Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: nihil

Your search found 4620 occurrences

More search results (batches of 100)
First 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 3702-3748:


3702. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 7 | Paragraph | SubSect | Section]

a cassa parochialis subsidii emansit liber.) Cassa parochialis subsidii Posonii erecta, quamvis post episcoporum mortem, qui illius erectione anteriores fuerunt (quemadmodum et defunctus Zagrabiensis episcopus Georgius Braniug, quod anterior illa ad eam nihil pendebat ex suis redditibus) augeri soleret, tamen non se insinuante locumtenentiali consilio, neque etiam cancellaria quidquam admonente, et in hoc Zagrabiensi episcopo dissimulatum est; neque ulla illi impositio ad parochialem cassam imposita. Addenda ex


3703. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 16 | Paragraph | SubSect | Section]

Jesu, Vienna mandatum a Sua Majestate procuravit, ne commissio quidquam decideret, sed pure inquisitoria esset. 2do. Ut excessus et violentias non assumeret alias, quam a regimine Suae Majestatis anno nempe 1740. Utrumque Croatiae status feriit, et quoad primum paruerunt nihil omnino decidentes, quoad alterum vero, cum legibus promissa foret et aliorum excessuum satisfactio, ad omnem eventum et anteriora assumpserunt. Commissio ista propter militares, in replicis tardissimos, diu protracta est, et tandem in Augusto dissoluta facultate regia, et in Novembri


3704. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 17 | Paragraph | SubSect | Section]

sua et filio Antonio Zagrabiae suam excellentiam ad initium Julii visitarunt. Qui uti vir singulari doctrina, humanitate et aliis dotibus praeditus, ut ecclesiae et patriae prodesse possit, omnium vota communia erant. Ad hoc autem praestandum, necessaria videbatur in regno possessio, cum autem nihil reperiretur, quod emi et comparari posset, capitulum cathedralis ecclesiae Zagrabiensis medio duorum ex consistorio ablegatorum, videlicet reverendissimorum dominorum Josephi Chiolnich lectoris et Adami Chegetek archidiaconi cathedralis, apud suam excellentiam institit, ut eidem domino baroni


3705. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 18 | Paragraph | SubSect | Section]

aut necessarium esset, aut hactenus practicatum, sed causa voluntatis et consensus, ac datae prius ad episcopum petitionis venerabilis capituli Zagrabiensis magis contestandae, et demonstrandae ratihabitionis. Quare praesentia sua juribus et consvetudinibus episcopalibus nihil praejudicavit. (Comes Nadasdy statutus etiam, et cur per dominum Magdalenich contra praxim prius observatam.) Similiter dominus comes Leopoldus Nadasd in praediis sibi collatis in persona plenipotentiariorum suorum, domino Ladislao


3706. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 20 | Paragraph | SubSect | Section]

amice rebus. Sed non tantum dominos plenipotentiarios nullo responso dignati sunt, sed insuper vetitum sub amissione officii, ne ullus senatorum vel loqueretur cum episcopi plenipotentiariis. Quare judicialiter admoniti, an domum resignare vellent, reposuerunt, se ad illegitimum nihil debere respodere. Quo non intellecto responso exspectanda erat commissio, cui ad Kuttievo itum obviam. Et cum eadem concessum Posegam, dum confiscatio facta examinata fuisset, cives neglectum a fundis censum quaerebantur, litterasque binas Zagrabiensis episcopi Georgii Braniug producebant,


3707. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 20 | Paragraph | SubSect | Section]

et talismodi confiscatio illi non competeret. Episcopus autem Zagrabiensis, jam Posonii installatus | esset, ex regia collatione ad universa ad episcopatum pertinentia, domus autem illa episcopalis semper diceretur et a priori episcopo murata reddita, civitate nihil in contrarium habente. Imo existente olim Posegae capitulo, sancti Petri de Posega dicto et Zagrabiensi episcopo subjecto, domum episcopos ab olim Posegae habuisse videbatur credibilius. Hinc civitatis fiscum nihil in illa praetendere posse, sed regium potius. Quare et a camera domus Posegana


3708. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 20 | Paragraph | SubSect | Section]

illa episcopalis semper diceretur et a priori episcopo murata reddita, civitate nihil in contrarium habente. Imo existente olim Posegae capitulo, sancti Petri de Posega dicto et Zagrabiensi episcopo subjecto, domum episcopos ab olim Posegae habuisse videbatur credibilius. Hinc civitatis fiscum nihil in illa praetendere posse, sed regium potius. Quare et a camera domus Posegana resignata plenipotentiariis episcopi, civitatique a commissione demandatum, ut claves ab eadem ad manus supremi inspectoris domini Josephi Dellimanich consignarent. Quod et fecerunt: cum protestatione:


3709. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 25 | Paragraph | SubSect | Section]

ut in immunitate perseverent, nec in his aulae circumstantiis effectuaturam istud ecclesiam. Quare litteris ad Suam Majestatem datis in homagiali devotione ad Suae Majestatis arbitrium subjecti sunt. (In deputatione disputatio.) Nihil de his, clam et secreto intra capitulum et episcopum actis, constabat regnicolis. Immo in deputatione reverendissimus dominus Wolffgangus Kukuljevich strenue et insigniter immunitatem illorum propugnabat ex suprascriptis rationibus, ac etiam praedialium mentis, qui aeque praedia illa sangvine


3710. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 28 | Paragraph | SubSect | Section]

ratione Dubiczae et dicandorum suorum hominum, et regno esse liberum, hunc vel alium deputandi, talemque libertatem, quod iisdem comes Adamus Bathyani Croatiae banus, parens bani praesentis, indulserit, non decere autem neque sperare status ut iilius parentis sui statuta abroget, et si hoc nihil spei relinqui statibus. Intellecto autem ex domino comite bano, canonicum Kukuljevich evocatum | esse, excusationem supeditarunt, bano liberum non esse, publicas regni constitutiones et articulos immutandi. Interim et dominus canonicus Kukuljevich


3711. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 33 | Paragraph | SubSect | Section]

(Initium discordiarum. in Croatia intuitu regulandorum confiniorum.) Secunda regni congregatio pro die 10. Septembris Zagrabiam per antedictum comitem locumtenentem et praesidem fuit indicia, ob nescio tamen quas causas ad 16. Septembris ita protracta, ut nihil fere ageretur, quamvis privatae conferentiae habitae fuissent. In hac ergo memoranda Croatiae congregatione. Postquam superiori anno lectis bani litteris illis, quibus e Belgio reduces laudabantur, acceptatumque fuisset supra dictum militare exercitium, atque ad illud condiscendum Venceslaus


3712. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 51 | Paragraph | SubSect | Section]

omnes, postea iisdem viis reversi sunt. Porro Petovii beneficio istud omnibus fuerat, quod pons in fluvio Drava liber fuerit a solutione etiam ordinarii census toto campamenti tempore. Petovienses autem cives in ingressu oblatis clavibus, ut fieri solet, | nihil pompae repraesentarunt. Verum supra portam, quae ad fluvium est, et per quam Sua Majestas intrare et exire debuit, folia arborum viridia apposuerunt cum inscriptione: in conspectu reginae Mariae Theresiae exultant cuncti civitatis incolae. Provisio Petovii fuit commoda rerum. Et ex vicinis


3713. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 51 | Paragraph | SubSect | Section]

repraesentarunt. Verum supra portam, quae ad fluvium est, et per quam Sua Majestas intrare et exire debuit, folia arborum viridia apposuerunt cum inscriptione: in conspectu reginae Mariae Theresiae exultant cuncti civitatis incolae. Provisio Petovii fuit commoda rerum. Et ex vicinis partibus nihil sine passu admissum, quem etiam difficulter dabant, praecipue quoad vinum, panem et carnes. Hortensia autem et alatilia uti et ferae induci poterant. Miles suum habebat ut in castris diurnum, Croatae etiam, nisi quod officialibus tentoria et schopos novos in salarii sortem numeraverint, ut


3714. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 51 | Paragraph | SubSect | Section]

licet neque promotio aliqua neque gratia singularis collata fuisset alicui. Croatae nostri existimabant tesseram vestitus sive mondurram militibus donandam iri, baronem Stephanum Patachich inter generales aggregandum, Petriniam ab ipsis. petitam regno tunc resolvendam, pluraque alia, at nihil horum accidit. (Conferentia Petovii, cujus acta desiderantur.) Post abitum Suarum Majestatum comes banus Petovii mansit et die 9. Julii conferentiam ibidem in suo apud minoritas hospitio habuit, cui interfuere protonotarius, comes


3715. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 53 | Paragraph | SubSect | Section]

responso censuit, quousque res maturius examinetur. Et recordatus Thomam olim Kovachevich canonicum et custodem Zagrabiensem de his scripsisse et processum retulisse, quae viri scripta apud canonicum Magdich hodie manerent, ut ab eodem exhibeantur censuit. Caeterum ad Labacensis episcopi litteras nihil adhuc responsum. Interim cum Metlicensis provinciae commandam ordo Teutonicus possideat, ego saltem inde proficisci opinor, quod res haec et lis antiquissima nunquam terminata | sit, nec terminanda speretur, quousque idem ordo commandam habuerit, ut bene res


3716. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 56 | Paragraph | SubSect | Section]

resuscitetur indirecte, et episcopus sub specie capellanorum jurisdictionem usurpet in partes omnes Sclavonicas, uti 23. Novembris dispensare non dubitavit cum quibusdam parochianis. Ideo Viennae fuit supplicatum, ut dicti capellani ab episcopo Zagrabiensi tanquam dioecesano dependerent. Sed nihil adhuc conclusum est, et quae futura determinatio, ignoramus. In quibus omnibus vigilandum est, et bene, episcopis. (Adamus Batthyan assessor banalis tabulae.) Die 2. Novembris obiit Stephanos Raffay, praebendarius et canonicus


3717. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 68 | Paragraph | SubSect | Section]

superiori anno misissent oratores, ipsi non solum auditi non fuerunt, sed comprehensi Zagrabiam remissi in vinculis hodiedum in iisdem manerent securiores de morte ac vita. Hinc cum per nuncios auditi non fuissent, debuisse eos hanc accipere viam, ut hac mediante audiantur. Caeterum nihil ipsos regii servitii negligere, vigilias accurate servare in | metis Turcicis et Glinae, immo si permitterentur, etiam Kostaniczae velle. 2do. Ob officialium excessus, quod videlicet pejus eosdem ac mancipia tractarent, gravissime


3718. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 69 | Paragraph | SubSect | Section]

Khiug, cum sese recepisset, astu Mikassinovichii (propterea vicecolonelli titulo in generalatu Varasdinensi decorati et hac occasione promulgati), cujus Theodorus sororius esset, ipsiusque consiliis regi crederetur, interceptus est. Evocavit clancularie sororium avunculus, fidem eidem spondens, nihil mali sibi futurum, interea Theodoro inscio Carlostadiensium agmen eidem insidiabatur, dumque ab avunculo recedere vellet, capitur et Costaniczam deducitur, vinculis carceribusque, una cum secretario suo popa Philippo Terbuhovich, mancipatur. Fit eidem processus, sed probabat ipse in eodem


3719. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 72 | Paragraph | SubSect | Section]

et canonicum Balthasarem Kercselich.) Dominum electum Zagrabiensem episcopum Franciscum Thauszy a me a pueris cultum et pro singulari patrono habitum fuisse, ipsumque omnem mihi affectum adminus simulative exhibuisse, hinc in anno 1748., dum mortuo Braniugio Viennam appulisset, nihil a me neglectum, quominus amico famularer. Cumque, ut Deo notum, de eodem ejusdemque dotibus a diversis ministris fuissem interrogatus, summa quaequae retuli, ac quavis infula dignissimum pronunciavi. Notumque pluribus reddidi, praecipue archiepiscopo actuali Colocensi Klobusiczkio, cujus eum


3720. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 75 | Paragraph | SubSect | Section]

congratulatorias unus retulit et quod vehementer dolebam, legendas offerebat omnibus cum mei prostitutione et risu. ac si nescio quaepiam vel postulassem. Immo hi ipsi aucupatores gratiae, ut a me extorquerent quaepiam, ab electo episcopo redeuntes plurima coram me evomebant, sed quod referent, nihil obtinebant. Quin dum rem similem ipse secretarius Paxi attentasset mecumque in horto obambulans meo colloqueretur, me confiteor lamentante, quod aeterna mei ab episcopo in vulgus sparsa esset derelictio et abominatio, quae honori episcopali plus quam meo derogaret, ex eodem didici |


3721. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 79 | Paragraph | SubSect | Section]

scripto contradictioni adjeci in pagina alia folii ejusdem etiam rationes, quae ad hoc me permoverunt. Videlicet 1. Metum regaliae formalis, quae quid sit docent autores et vix vel fingi ratio posset, qua actus iste a regalia posset excusari, cum de praeconizatione minus intronizatione electi nihil constaret. 2. Quia Tridentinum concilium omnesque canones jurisdictionem requirunt in delegante ad hoe ut eam possit delegare, carens enim jurisdictione quomodo alteri eam conferret. 3. Quia non videtur ratio, cur parochi a saecularibus praesentati deberent ab episcopo institui, si nunc solus


3722. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 89 | Paragraph | SubSect | Section]

35. aetatis annum superasset . A comite autem cancellario admonitus fuerat: Indecens esse, canonicos a sua cathedrali occasione natalitiorum festorum vagari. | Quare commendato domino consiliario Koller negotio suo, prouti et domino comiti bano, rediit nihil sciens, quis promovendus in assessorratum veniret, cum neque toto hoc Decembri quispiam fuerit resolutus. Et quamvis, Deum testor, nec promotionem hanc urserim, nec amplius quam primario scripserim, Galluffium descripsisse judicabar, ut ignorem hodiedum, eccur canonicus Reess bis


3723. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 105 | Paragraph | SubSect | Section]

episcopus. Domino baroni Stephano Patachich et domino assessori Joanni Jursich fide data promiserat, quod mihi eundem collaturus sit, proptereaque dominum Jursich Ivanichium secum acceperat. Voluitque ut instans forem, me nullatenus instare volente neque instante, eo quod Viennae conclusum nihil esset, prouti et ne facto meo a prioribus recessisse videar, quamvis me et banus Croatiae et cancellarius commendassent, svadendo per omnia episcopo, ut me promoveret, quod ille emendicatum dicebat. Ivanichii attamen archidiaconum Urbocz resolvit Georgium Reess, domum autem defuncti contulit


3724. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 127 | Paragraph | SubSect | Section]

relatione, elicienda omnino, quae commissioni praesentari possint. Ad haec elaboranda vicebanus, protonotarius ac Busan fuere destinati. Rogati praeterea omnes, ut quae in suis hanc in rem haberent, communicarent. Kercselich sua recepit scripta, ne videatur impleri illud: sic vos non vobis. Nihil tamen etiam postea actum est. Scio in loco quodam Belae IV. Hungariae regis exstare diploma, in quo sub Stephano bano et capitaneo Stiriae omnium castrorum ad hoc regnum spectantium limites ponuntur. Quod ego legi ipse. Sed sicuti ex odio episcopi in me videbatur res talis mihi non


3725. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 134 | Paragraph | SubSect | Section]

choro Schitaroczi cum Mikinovich, ad infulam Bisztricey, ad pastorale Goymerecz. Ex magnatibus solennitati huic interfuerunt comes Ludovicus Patachich cum filio suo Joanne, comes Christophorus Orsich cum sua conjuge et vidua comitissa Petro-Keglevichiana. Credebatur aliquid facturus ecclesiae, sed nihil plane. (Generalis Scherzer mortuus.) Sub initium Junii Vienna redux obiit in quodam pago Stiriae generalis Carolostadiensis Scherzer magno suorum dolore. Vir fuit multum affabilis, sed astutus admodum. Amicus ad oculum omnium, sed gravis


3726. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 145 | Paragraph | SubSect | Section]

indefessis laboribus. Fatendum enim, nos operis fuisse sine hoc magistro incapaces. Quare Varasdinum ad curandam valetudinem concessit, ubi diuturno morbo et ad extrema gravatus sub Octobris initium aulae indultu Posonium rediit, ibidem tota fere hyeme infirmus. Diurnum illi solutum est, praeterea nihil, quia cum domino Raffay non convenisset. Vir sane insignis et qui, cum timore admissus, cum amore rediit. Priora testantur, providum fuisse ac majorem patriae habuisse zelum, atque quatvor illas columnas, utpote qui cavenda demonstravit praejudicia et pericula aperuit, quamvis redargutus,


3727. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 156 | Paragraph | SubSect | Section]

ergo ad cancellarium Viennam recurrit, a quo subintellexit, eam esse Majestatis mentem, sed non esse necessum, ut resignet ipse, verum in ea, qua prius, maneat opinione. Itaque ad repetitas a Neuperg epistolas tandem rescribit Palkovich, se in ea opinione et spe esse, apostolicam principem nihil sibi tanquam innoxio, nihil religioni praejudicaturam aut praejudicare velle, neque sibi constare quidpiam de resignationis voluntate sive sedis apostolicae sive reginae. Haeserunt et relicti Capronczae sunt Piaristae. Tandem bono Stephani Domjanich, Preszeka vocato, titulo cambii Palkovichio


3728. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 156 | Paragraph | SubSect | Section]

Viennam recurrit, a quo subintellexit, eam esse Majestatis mentem, sed non esse necessum, ut resignet ipse, verum in ea, qua prius, maneat opinione. Itaque ad repetitas a Neuperg epistolas tandem rescribit Palkovich, se in ea opinione et spe esse, apostolicam principem nihil sibi tanquam innoxio, nihil religioni praejudicaturam aut praejudicare velle, neque sibi constare quidpiam de resignationis voluntate sive sedis apostolicae sive reginae. Haeserunt et relicti Capronczae sunt Piaristae. Tandem bono Stephani Domjanich, Preszeka vocato, titulo cambii Palkovichio resignato existente medio


3729. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 205 | Paragraph | SubSect | Section]

et expensis omnibus, si eum convinci contingeret. Dedit hoc ei episcopus. Tum de procedendi actum methodo. Volebat episcopus, ut capitulum actores essent. Sed disponere nulla ratione eos ad hoc potuit, immo episcopus per scripturam suam evincere capitulum debuit, quod ex hac tota actione capitulo nihil damni sit emersurum. Episcopo actoratum accipere durum videbatur ob forum, quia judex esse non potuisset. Ergo, cujus consilio, nescio, canonicus Malenich fiscus constituitur, et fiscali nomine ad evitandam talionis poenam et expensas actionem format, data praevie ad episcopum instantia, in


3730. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 205 | Paragraph | SubSect | Section]

legali methodo. Quem etiam ubi interrogassem, haberetne actionis paria, reposuit: non, sed istam, mihi nempe porrectam, semet schedam Zagrabia accepisse. Reposui: quomodo, si vestrae dominationis haec scriptura est, neque ab ullo mortalium subscripta, minus a judice vel notario? Confusus factus, nihil scivit, quod respondeat, at discessit illico. Utinam scartheca illa, Viennae a se scripta et mihi sine dato et subscriptione admanuata, mentitus non fuisset, semet adhuc Zagrabiae mihi existenti talem assignasse, fine enim alio, ut a se scriptam mihi det, concipere non possem. Eheu tanta


3731. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 215 | Paragraph | SubSect | Section]

sum, esseque mendaces filios hominum adinveni. Zagrabiam ergo die 12. Novembris circa horam undecimam diei adveni, neque enim antea ob lutum aliasque incommoditates pertingere valui. A prandiis comparui non sine judicum tristitia, qui, adventu meo consternati, nihil minus quam hunc adventum praestolabantur. Jamque Malenich confecerat ex contumacia sententiam, ut, quia ego comparuissem et ipsi mecum exesse deberent, ignoraverint omnes, quid factu opus. Hinc Rees sub praetextu quorundam Malenichio dicendorum eundem avocat doceturque ab eodem, ut in


3732. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 222 | Paragraph | SubSect | Section]

praestare non obligarentur. Vocati officiales cum nil declarare vellent, populo clamante enormiter et dicente, ut hoc adminus dicant, quod deteriores mancipiis Turcarum sint, praestaretque miseros illos Turcas esse quam subditos, milleque talia in adstantia officialium, omnino tacentium ac nihil respondentium, comes Joannes Patachieh, qua operis conscriptionalis praeses, in populum invehi coepit palamque edicere, quod, si sui forent subditi, penderent quam plurimi, tum de respectu erga commissionem eos admonere coepit. Qua re placato clamore, conscriptores reliquos


3733. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 241 | Paragraph | SubSect | Section]

et cujusvis fere familiae notitiam habentis, praeterea in bono doctrinae et probitatis conceptu, regina Koohio favente plurimum, confirmata est. Hinc occusationes illae | commissionis Kanisiensis contra Petazzium, Kleffeldianae praeterea supra descriptae, non solum nihil obfuere Petazzio, sed is et dignitate crevit, quia generalis feldmarschalleitinant est resolutus, et salario, nam annui salarii octo accepit milia. Triumphavit insuper contra Kleffeld, et existimationem ministerii Viennensis obtiniut, Koller quoque consiliarius magnam ministrorum


3734. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 252 | Paragraph | SubSect | Section]

quod inaudiat, plus fidibus eum esse deditum, quam vigiliis etc., proinde, quod eundem eonsangvineali facultate repraehenderit. Ille autem putans, talia sibi a domino capitaneo Bana suggesta fuisse, licentiosius eidem scripserit et temerarius. Sed capitaneum Bana nihil sibi unquam eatenus locutum fuisse, jurato dicebat fatebaturque, ideo, cum illa Kulmeriana praecipitantia occasionem praebuerit, causa rei esset. Rogaret proinde suam excellentiam banalem pro danda sibi indulgentia et gratia, tanquam causae tragediae hujus et miseriarum domini Kulmer.


3735. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 262 | Paragraph | SubSect | Section]

assessores, lege ea, ut singillatim quivis suam super eo scripto det opinionem, et quid principi, quid patriae expedire arbitraretur. Generalis comes Draskovich, homo militaris, ex parte sui opus elaborandum mihi credidit, quod etiam perfeci diffusius. Ejus erat substantia, votis his regiis nihil esse salutarius, ab exemplo etiam aliarum provinciarum, quae ad conservandos subditos accurata dominiorum bonorumque singulorum ac omnium haberent protocolla, ut nulli abusui locus esse possit. Hic tamen rem hanc dificilem reddi: 1mo. Defectu legum, quae quidem


3736. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 326 | Paragraph | SubSect | Section]

sum exsecutus. Anno 1754. cum alium incassatorem capitulum non substituisset Petkovichio neque nova fuisset regnotenus auctio, adeoque nec intra subditos subdivisio, onus hoc penes me | remansit, et quidam pagorum judices deportaverant pecuniarum aliquid, quidam nihil. Interea eodem hoc anno 1754. ego ad conscriptionem regni ordinor, abiensque mense Julio admoneo capitulum, quis et deportatae ad me pecuniae curam habiturus sit et imposterum deportandae. Repositumque, ut decanus admoneret judices diligentiae in extorquendo et, si portaret quispiam,


3737. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 330 | Paragraph | SubSect | Section]

fundamento ac vigore hujus recognitionis generalis, interpretatione Delinichiana firmatae, attractus de praemisso sum crimine. In ejus etiam robur ab episcopo Bosnensi Chiolnich qua in anno 1748. lectore canonicus Paxi talem extorsit attestationem, quod coram eodem praefati juvenes fassi fuissent, nihil quidem mali unquam actum fuisse, sed me sollicitasse, tantum eosdem. Testimonio huic Chiolnichiano binas ejusdem ad me scriptas anno 1748. opposui epistolas, quibus ille oppositum tunc scripsit rogavitque, ne clerum prostituam, quia calumnia eotum adhuc prodivisset, et tot aliorum canonicorum


3738. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 335 | Paragraph | SubSect | Section]

procuratore, comite videlicet Joanne Patachich tabulae banalis assessore, per banum comitatus illius declarato factoque in vicem Draskovichii administratore, est installatus introductusque. Porro Jursich, ob defectum tam amplae domus, in palatio episcopali accurrentibus opiparum dedit prandium, nihil eum juvante episcopo, dein die altera apud se et domi suae. Haec autem installatio ad speciem facta fuit, ut videlicet satisfactum aulae appareret, et supremi comites lamentari desinerent. De horum activitate nihil fuit dispositum; banus, ut eos contineret, hortabatur aquiescendum interea,


3739. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 335 | Paragraph | SubSect | Section]

tam amplae domus, in palatio episcopali accurrentibus opiparum dedit prandium, nihil eum juvante episcopo, dein die altera apud se et domi suae. Haec autem installatio ad speciem facta fuit, ut videlicet satisfactum aulae appareret, et supremi comites lamentari desinerent. De horum activitate nihil fuit dispositum; banus, ut eos contineret, hortabatur aquiescendum interea, certissimoque ad methodum Hungariae regulandos promittebat comitatus ipsis. Cum autem observaret, displicere quibusdam hanc comitatuum erectionem, ut dubios suspensosque teneret omnes, huic adversari contrariarique


3740. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 347 | Paragraph | SubSect | Section]

trimestre et curae continuae excusabant. Studia et conatus, ut banus ad castra exeat. Uti autem spes fuerat summa omneque fratris bani cancellarii hungarici studium, ut banus ad castra exiret et commando haberet exercitus, ita nihil mediorum ad hoc necessariorum relictum est, universaque, quae esse possent impedimento, removebantur. Ast frustranea fuere omnia. Consilium namque bellicum et ministerium, praecipue autem imperator, ratione nulla banum ad castra habere voluerunt. Hinc princeps Lottharingiae Carolus,


3741. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 369 | Paragraph | SubSect | Section]

positum notavimus, ob debilitatem sui et laborum impotentiam eatenusque crebriores supremi comitis increpationes resignaverat), canonico item Kukuljevich. Qui, combinatis omnibus, fusiori calamo injuriam a Jurinichio et Jesuitis familiae factam invenerunt judicaruntque. Episcopus, re sibi relata, nihil voluit statuere, dicens: semet jurasse, quod omni meo meorumque emolumento et lucro, etiamsi ad infernum sit iturus, resistere velit, et cum illi jam sint demortui, ex inferno non eliberabuntur. Quo ejus dicto audito, | hodiedum res omnes


3742. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 401 | Paragraph | SubSect | Section]

Zlatarich. Et incoato opere ac per aliquot possessiones incoato, vulgatur rumor, tumultuavisse plebem ipsosque conscriptores insolentius tractavisse. Hunc banus, nescio a quo informatus, confestim Viennam perscribit, ac mandato regio a conscriptione cessatum. Reduces conscriptores mirabantur, cum nihil similis accidisset, neque de attentato tumultu vel audivissent, quoadusque reversi non sunt. Comitatus ob honorem comitis bani, rumores vanos pro re certa ad aulam scribentis, falsitatem repraesentationis edocere neglexerunt, jussu contenti regio. Suspitio ingens fuit, rumorem


3743. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 414 | Paragraph | SubSect | Section]

Gradacensis, pro suis locutus, ex respectu nobilitatis et cum episcopo conjunctionis ad carceres non merit missus, quamvis pueris lurconibus publice compellatus. Bexinenses ad septem prope milia promiserant, Varasdinenses cum Urboczatu prope duo, Paulini gratuito titulo ob votum paupertatis nihil, ex censu autem a Varasdinensi tricesima exsolvendo milia plura, Jesuitae et quidem Poseganus rector gratuitos fl. mille, Zagrabiensis in desperatis debitis Carnioliae, admanuatis illico obligatoriis, quo etiam Varasdinensem inclusit, tria milia. Oblatamque pecuniam intra dies 30


3744. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 436 | Paragraph | SubSect | Section]

datum capitulo fuisse, non autem coram capitulo conditum. Verum pro taxa suspirantibus avaris canonicis, terruerant Ressium, capitularem fidedignitatem suo facto periclitari, conceptusque ac habitus dominus Nicolaus Skerlecz pro notorio publicoque capi tuli hoste, defensionibus meis in capitulo nihil ei suffragari valentibus, praecipue dum credebatur, in fl. rh. mille receptione testamenti privatorum avaritiam defraudasse. Ressius in me uno sperabat, quia unus eum pro veritate tuebar. Interim vexam illam 200 fl. redemit ad saturandam quorumdam avaritiam, inductus ad haec a


3745. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 485 | Paragraph | SubSect | Section]

cum domino generali Beck remissus. Commissiо superius insinuata ad limites generalatus operabatur magnis impensis. Episcopus Zagrabiensis saepe admonitus, si quid haberet, ut exhibeat; verum is, ne censuram in aula habeat, cum, ut dicebat, vivere possit et aulae intentionibus nolit refragari, nihil se habere rescripsit; quam ejus epistolam inactare, sive in protocollum inferre militares effecerunt. Ipse ideo pro summo statista est habitus et anno sequente 1765. Stephaneo ordini intra commendatores adnumeratus


3746. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 516 | Paragraph | SubSect | Section]

anno hoc fuit sterilis et nulla, authumnalis uberior et desideratum a tot annis frigus circa 23 Decembris incoavit. Decimo quarto. Fuit ab aula anno hoc submissus quidam mineralista, qui montes Medved, Okich, caeterosque plane ad mare visitavit, mineras detecturus; fumos fecit praetereaque nihil. Die 29. Decembris media duodecima ante meridiem obiit Zagrabiae Antonius Millos Zagrabiensis canonicus anno aetatis suae 59., canonicatus 10. Archidiaconatum Chasmensem contulit episcopus Michaeli Margetich, canonicatum Balthasari Bedekovich parocho Ugrensi contra capituli voluntatem


3747. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 520 | Paragraph | SubSect | Section]

concio, sed quia a delirante dicta, sexui nil nocuit, ad vexandas servivit foeminas. Dominica passionis ex textu: quis ex vobis arguet me de peccato , denuo clamavit contra foeminas et mores illarum tam in vestitu quam vivendi licentia. Festo annunciationis b. virginis Mariae nihil debacchatus est, sed de incarnationis mysterio sermocinabatur. Dominica 2da post pasca, incidente in diem 6-tam Aprilis, concionis ordo fuit Balthasaris Petkovich. Accesserat hunc, ut cambiare possit sermonem, at isto semet declarante, quod Blasium Dumbovich requisivisset, ad hunc accessit,


3748. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 521 | Paragraph | SubSect | Section]

populi voce et ejus factis dixit alios adulatores, veritatis osores et plebem, cui nulla fides, nulla cura nisi aeris, ventri etc.; hos docuit iterum gravibus sententiis. In causam horum inquirendam descendit constituitque Jesuitarum doctrinam, qui essent flumen verborum praetereaque nihil, cum probabilismo suo, animarum indignitate, honoribus et aere, potentiorum adulatores et praecipitatores ad infernum, vereque esse, vel apocalipsis bestiam vel diabotum, qui circumit, quaerens quem devoret. Rogabat eos, ne decipiant populum, sed vel sequantur, dicant doceantque in scholis


Bibliographia locorum inventorum

Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].


More search results (batches of 100)
First 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.