Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: nihil

Your search found 4620 occurrences

More search results (batches of 100)
First 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 3749-3819:


3749. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

Habito superiori congressu cum Noiani Phastenique absentia nos torqueret, quod communia habere omnia consueveramus, statim atque illuxit postridie ex omnium mente litteris eos acersivi. Hi ut Amadum advenisse cognoverant, nihil potius atque id praestitere. Advolarunt igitur, non advenerunt in urbem: tanta fuit eorum festinatio exhibitisque Amado communibus officiis ut nos eo statim die in unum cogeret petiere. Is ut erat natura ad satis faciendum omnibus compositus, id eis non abnuit nosque, ut


3750. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

quo nostrum nemo desideraretur. Ubi nullus afuit, promissis salutationum gratulationumque officiis eos primum, qui afuerant, de prioris congressus actibus fecimus certiores; qui postquam quid a me propugnatum sit accepissent, mirati sunt vehementer, mox iurarunt nihil se libentius atque eam dissertationem lecturos. Statim puero, ut eam afferret, iussit Amadus intentisque et utraque, ut dici solet, aure verba excipientibus prolegit. Quod ubi factum est, nutavere et ipsi, Amadus autem eos confirmans: "Ne vos", inquit, "ista


3751. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

tua ratio versatur quod politica utilitatem tantum propriam respicere videatur. Ex hoc eam a virtute alienam, ex hoc a prudentia secretam, ex hoc Epicuri dogmati conformem esse argumentaris. Hoc itaque expugnato caetera sponte sua corruant est necesse; in quo ego sic confido nihil ut facilius a me praestari posse putem, quippe monstrare tibi in quo deceptus sis abunde et ad victoriam. Recte tu quidem prudentiam actiones (ne multum circumeam) et publicas et privatas moderari disserueras, sed in eo vehementer es deceptus quod politicam in


3752. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

qua quis privato conflat odium (quae actio vel secundum te politicae est), eadem, inquam, inventione hosti quoque conflari odium quo urbs in fide servetur, quod inter actiones publicas iure refertur. Meam itaque de politica opinionem accipe et, si potes, acquiesce: nihil ego eam esse quam quaedam praecepta puto, quae doceant qui in hac aut illa particulari circumstantia prudenter sit agendum. Itaque nihil nisi prudentiam quae doceatur esse. At cum infinita sit singularium differentia, idcirco studium hoc compleri nunquam potest; hactenus


3753. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

in fide servetur, quod inter actiones publicas iure refertur. Meam itaque de politica opinionem accipe et, si potes, acquiesce: nihil ego eam esse quam quaedam praecepta puto, quae doceant qui in hac aut illa particulari circumstantia prudenter sit agendum. Itaque nihil nisi prudentiam quae doceatur esse. At cum infinita sit singularium differentia, idcirco studium hoc compleri nunquam potest; hactenus vix superficialiter aliqui id tradidere; si enim perficeretur, nihil esset quam prudentia per praecepta practice tradita, quod propter


3754. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

in hac aut illa particulari circumstantia prudenter sit agendum. Itaque nihil nisi prudentiam quae doceatur esse. At cum infinita sit singularium differentia, idcirco studium hoc compleri nunquam potest; hactenus vix superficialiter aliqui id tradidere; si enim perficeretur, nihil esset quam prudentia per praecepta practice tradita, quod propter negotiorum multiplicem diversitatem in universum praestari non potest; in parte id aliqui tentavere. E quibus fuit Mazarinius qui partem eam, quae ad privata negotia


3755. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

sobrie acceptum velim; nempe dum offecturam aliorum improbitate sinceritatem scimus, consilium tegere atque aliud, fors etiam a mente alienum, dicere esse prudentis dico. Ut ut tamen omne hoc saeculum post fraudes abierit, suum nihilominus nunc quoque sinceritatem honor manet; nihil enim vel nunc apud quosdam, eosque potiores, illa antiquius est, ut taceam quod nunc quoque omnes amicitiam sinceritate licitentur. Neque velim vos ita arbitrari quasi simulare tantum aut repulsam verbis officiosis tegere actus sit politicae; immo


3756. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

enim Pontifici ullatenus subici; id eius, inquam, opinionis causa ab eo dici pariter scio. Apparuit iam quid politica foret; quod non tantum propriam utilitatem respiciat, apparuit; aliis quoque, quae Alonicus opposuerat satisfactum est; reliqui nisi vester assensus iam nihil est: quem si ista non extorsere, alias eripere sum paratus." Laudavimus omnes et pedibus, ut aiunt, manibusque in suam sententiam itum est. Ego autem quod vehementer in priori opinione essem confirmatus consideraturum me postea rationesque curiosius


3757. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

Quod potissimum in causa est cur sponte me nunc obtulerim, ad audiendum alias quam disserendum semper mage pronus. Ante omnia autem id nos minime debet praeterire, de suo potissimum sermo nobis futurus sit, ne incerta hinc inde vagetur oratio et de hoc orsi mox ad aliud nihil conexum incongrua levitate transeamus. Tres mortalium non in Croatia solum, sed per omnem, qua late patet, Christianum orbem sunt condiciones: ut omnis aut religiosus sit aut ecclesiasticus aut saecularis. Primi, quod relictis his negotiorum turbis vitam


3758. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

suo prorsus repugnantibus ingerere se facilius possint. De ecclesiasticis etsi dicere ipse quoque nonnihil omnino possem, quod ut in aliis ita hoc quoque in genere non pauca mente seposui, tamen et ne argumenti magnitudine obruerer, et quod id Amado magis congruat, ego nihil afferam; ipse si velit adicere, ultro poterit. De tertio igitur hominum genere sermo mihi in praesens futurus est vestro hortatu nec minus, ut spero, benevolentia, ut illud pro posse persequar, quae illorum in actionibus suis regendis esse debeat politica, quis in


3759. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

negligentia, hoc quoque in genere patimur) – de his, inquam, omnibus non disseremus. At nec de iis quidem qui in patria educati et patrios mores amplexi populari aura abrepti sunt. Ducat illos trahatque in praeceps suus error, nobis negotii nihil facessant; ipsis prima litterarum elementa didicisse mox compotationibus aut servitiis etiam quandoque foedis, et ad honores et ad vitam optime (ut putant) agendam satis est, non ut nostris praeceptis egeant. Neque vero de iis quidquam dicturus sum qui seu nimio


3760. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

His omnibus nostris exosi gentilibus ad rempublicam tamen accedere, honores capere, vitam non inquietam ducere cupimus. Hercle maius fortasse istud homine opus fuerit et ut optetur satis. Nec tamen succumbendum est, et quod in totum non possumus in parte ut assequamur, nihil intentati relinquere debemus. Hoc ego consilio mature rem examinavi saepeque intra me ipsum revolvi ea quae modo vobis sum allaturus. Necdum illis negotiorum turbis nos ingessimus, necdum mala populares nostros de nobis opinio pervasit, res adhuc integra est;


3761. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

immo aperta sua vitia virtutibus praeferant alienis, id vero quis unquam approbarit? Cogor hic in laudes erumpere eius philosophi qui faciliorem de vitio ad vitium transitum quam ad virtutem dixit; nempe admodum vere, quod in iis, de quibus agimus, licet experiri: mutatis non nihil moribus ubi a prisca illa tenacitate descitum est, iam in omne novitatis genus erumpitur: quod tamen sua auctores invidia, quod adhuc sint exigui, constat. Ad alia nunc venio: quis ignorat Croatarum in litteras eruditosque homines odium? Exsecrandum morem! Cum


3762. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

cives, periimus, ni dii et nos meliora: at cunctis quis istud tribuat deus? Mentem quis omnium mutet? Sed erit aliquis fors favor quondam deum; nos cogitationis acerbitate orationem alio avocemus. Inter alia eiusdem gentis vitia non postremum id quoque locum obtinet quod nihil perinde atque aliorum consiliis, vel si patriae sint utilissima, adversari pulchrum ipsis magnumve videatur. Testantur comitia quae insano hoc adversandi studio ut plurimum fluctuant, praesertim si eius, qui princeps considet, lenitas audaciae furorique isti locum


3763. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

Cicero conversa rerum facie ipse quoque aliam vivendi rationem amplexus ita reipublicae consuluit ut, nisi ira numinum pridem Romanis rebus infensorum obstitisset, pristinum procul dubio reipublicae statum restituissent. Atque haec quidem ita iam tum evenere; nunc nihil dubii superest quin apertam illam vivendi rationem qui iniisset non apud nostrates tantum, ubi plurimum popularis invidia viget, sed ubique gentium seu regnantium odio seu aemulorum artibus dicto citius interiret. Qua de causa nos quoque eam vivendi normam, ut nobis


3764. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

est; illud si praestes, erit quidem aliqua civium erga te reverentia; at difficilis, morosi, superbi demum famam vix effugias et quod in populare odium facile concedat; postremum si teneas, habebis fortasse aliquam mortalium benevolentiam; at nulla tui observatio, consilia nihil ponderis obtinebunt. Itaque optimum quidem factu fuerit hinc aliquid, inde cetera retinere, ut cum reverentia benevolentiam quoque civium retineas; at in re multa difficultas, in modo vix ullum discrimen adhibeas. Illud tamen hic pro se quisque naviter advertere debet, ne


3765. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

necessitati acquiescendum est. Id autem praesertim in vestibus omni, qua fieri potest, ratione fugiendum est ne quid novitatis appareat; quod cur cavendum sit, ex iis quae supra diximus, cum de gentis moribus tractaremus, apparet. Aliud quod hoc in genere dici commode posset, nihil superest; aut enim mox, dum de familia nobis sermo futurus est, dicenda sunt, aut ad publica cuiusque actiones referuntur. Illud itaque, quod consequitur, de familia videamus. Quo in genere id primum cavere oportet ne peregrinam a servitiis turbam habeamus. Hoc enim


3766. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

popularem non parum confert eos habere servos qui suum ubique dominum cum laude nominent. Vidi ego eum, qui id neglexerit, non tantum servorum turba, verum aliis etiam ob id ipsum invisum fuisse. Iam id omittere nequaquam possum quod ab Amado toties inculcatum accepi, nihil coram servis praeter dignitatem suam vel ioci causa esse faciendum, ne contemptus inde servilis ex more sequatur. Accedit quod nihil unquam eiusmodi, quoad fieri potest, servo comitti debeat quod ab eo in vulgus editum domino fraudi esse possit. Cogitanti hic mihi multa


3767. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

turba, verum aliis etiam ob id ipsum invisum fuisse. Iam id omittere nequaquam possum quod ab Amado toties inculcatum accepi, nihil coram servis praeter dignitatem suam vel ioci causa esse faciendum, ne contemptus inde servilis ex more sequatur. Accedit quod nihil unquam eiusmodi, quoad fieri potest, servo comitti debeat quod ab eo in vulgus editum domino fraudi esse possit. Cogitanti hic mihi multa in vita civili occurrere quae sine famulorum ministerio exsequi haudquaquam possint, rursusque reputanti quantum id servis audaciae,


3768. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

habet exigui momenti locum; gens enim ob saevitiam aeque atque lenitatem dominis suis infesta et ad eos fraudandos supra condicionem suam ingeniosa, ut nescias duriusne eos an lenius habere expediat. Atque id quidem experientia iam ostendit nihil eos aeque ac nimiam domini lenitatem extollere insolentesque et ad omne facinoris genus reddere prorsus pronos. Sed mihi natura minime acerbo omniumque, quoad fieri potest, mortalium benevolentiam cupienti durius quidquam hoc in genere constituere non libet, praesertim


3769. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

Iam maximam, quoad fieri potest, vitae consensionem ut suadeam, propositum non admittit, quippe id alioquin pernecessarium est et esse habetur solentque prudentes viri, ut facilius id assequantur, in levioribus quibusdam mulieri concedere, quae tamen suae in uxorem auctoritati nihil officiant. Id tantum monere me omnino oportet ut, quantum industria nostra valebit, excolere illam et ea, si fieri possit, politia imbuere non desistamus qua exteras feminas sublime nimium fulgere conspicimus. Sit aliquis vestitus splendor, sit in exteris excipiendis


3770. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

suus illi labor nec sua condicione indignus. Litteris se ut occuparet, optandum id quidem foret; at vereor ne amplius quidquam. Ubi enim eiusmodi feminam reperias quae id non respuat aut prava contra litteras opinione aut, quod frequentius est, desidia muliebri; ut taceam quod nihil uspiam sit quod popularem magis illi viroque suo infamiam possit procurare. Itaque in totum ne ego quidem id suaserim; in parte non est quod impediat, nempe ubi per nimium otium licet librorum aliquid ipsam revolvere, quod tum praesertim facile potest evenire si, ut sunt


3771. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

mulieri rei familiaris administrationem incumbere; at num dura illa et an omni tempore omnique feminae competat, in dubium revocatur. Hic ego, ut ut alii existiment, ita dicendum puto, primum ut, sicut aliis omnibus in rebus, ita in hoc quoque a libera femina vel etiam viro nihil praeter dignitatem fiat. Licet illi quid rerum ubique agatur inspicere et pro potestate corrigere mutareque; at proprias labore rustico manus inquinare neque condicioni congruit et a sanioribus omnibus reprehenditur. Ego autem ne id quidem laudaverim si universum rei


3772. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

Haec de familia; cuius quamquam nati etiam pars maior sint, de iis tamen in praesenti disserere supersedebo, quod me temporis orationisque limites excedere oporteret, si totam eos erudiendi educandique rationem sermone complecti vellem. Quod eo libentius praetermitto quod nihil fere hoc in genere sit quod singulare patriae nostrae dici possit. Platonem itaque Aristotelemque aut iuniores his Plutarchum et Quintilianum, vel e recentioribus Campanellam Maphaeumque Vegium inspicere satis sit ei qui recte prudenterque filios suos velit educare.


3773. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

per inertiam interire conspicias! Exemplum igitur nos in aliena terra edoctos oportet accipere ut maximam pro modulo suo utilitatem soli capiamus. Sed utinam vel haec, quae nobis sponte sua regio subministrat quodque nostris superest usibus, distrahere liceat! Nihil ambigo posse id omnino impetrari si studium in hoc gentis nostrae exarderet. Sed suas populus ipse miserias calamitatesque ignorat, quae autem utilia sunt, sueta gentis ignavia praetermittuntur. Atqui audere nec cassum ignavis querelis


3774. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

elatos illos spiritus et intempestivam praeseferre libertatem, quin congruos potius tempori condicionique mores assumimus, omniaque, quae pii in principem subditi sunt, officia ex asse exsequimur. Quo in genere id primum consuli potest, ut sua dictorum cuique ratio constet. Nihil agendum dicendumve est quod vulgatum principis invidiam mereatur. Quod expertus moneo, eo felix quod alieno exemplo id impune mihi licuerit didicisse. Vetus gentilium nostrorum simplicitas et priscus candor dudum iam exolevit, nunc non quid solum, sed et coram quibus


3775. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

abstractos magis, erga neminem vero, quod aiunt, confidentes nos praestemus. Hunc ego unicum modum puto quo popularium benevolentiae reverentiam in parte aliqua iungere possimus; quod tamen, ut et alia omnia, secundum temporis condicionem est regulandum; nam in civilibus cum nihil (ut ait Aristoteles) certi sit, infinitae sunt rerum differentiae quas omnes concipere impossibile, in re autem prudentia diiudicare oportet. Iam quoad alia id generale sit ne patrii nos moris fastidiosos unquam demonstremus. Hinc coetus et convivia quaeque


3776. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

commercio abstineamus ne impudici libidinibusque dediti dicamur; quod iis praesertim cavendum est qui aut necdum nupti, aut ducendis uxoribus proximi sunt. Solet id etiam invidiam non raro parere si stricto et aperto amore aliqui se complectantur, ut adsint proinde ilico qui nihil antiquius habeant quam eiusmodi amicitiam perturbare. Itaque amicitia ipsa pro virili tegenda est et quos maxime diligimus, iis in extrinsecis his minimum deferre oportet; prudens enim amicus de eo non succensebit, aliorum autem machinationes sic facillime eludentur. Hic


3777. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

observandas: ne delationibus gaudeat; affabilis in omnes; amicitiam, si qua forte sibi cum aliquo intercedat, qua potest arte occultet; si favorem habeat superioris, eo moderatissime utatur nullaque prorsus cuiusdam quasi dominationis signa ostendat; si eo sit destitutus, nihil in eos, qui eum obtinent, dicere facereve praesumat. Sed id praecipuum est ut ea, quae taceri debent, tacere sciat; nihil enim est quod vitae eius tranquillitatem magis possit perturbare, quam si omnia, quae ab uno exceperit, alteri referre velit; haec enim est amplissima


3778. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

arte occultet; si favorem habeat superioris, eo moderatissime utatur nullaque prorsus cuiusdam quasi dominationis signa ostendat; si eo sit destitutus, nihil in eos, qui eum obtinent, dicere facereve praesumat. Sed id praecipuum est ut ea, quae taceri debent, tacere sciat; nihil enim est quod vitae eius tranquillitatem magis possit perturbare, quam si omnia, quae ab uno exceperit, alteri referre velit; haec enim est amplissima inimicitiarum materies quae, cum in omni vita, tum in collegiis potissimum, ubi eidem cum inimico (ut aiunt) foco est


3779. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

unquam ad dissolutos illos confidentiae iocos se immittat. Porro in alioquin supponitur ut in perspicienda cuiusque indole non parum laboret quo se secundum eam prudenter dirigere sciat. Haec in collegiis: unde ubi excesserit, id primum observare eum oportet ut, quasi nihil illi externi moris inhaessiset, eundem in loquendo modum, eandem in salutando humanitatem, quam ante tenuerat, ne tunc quidem omittat. Iam si parochiam tantum spectet, eam tractandis mulcendisque bonis artibus nobilibus facile consequetur; si vero ulterius prospiciat,


3780. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

totam negotiorum molem in humeros solius magistratus reclinare iam solenne habebatur; si inclita universitas eorum, quae, cum ante octennium magistratum capesserem, hanc in rem praefatus sum, meminisse, tum subsequi temporis usum tantisper recolere velit, agnoscet certe me nihil invidiosi, nihil dicere exaggerati. Iam vero palam est, quod solus magistratus, nisi statuum et ordinum praesidio fulciatur, usurpationibus potestatis executivae obsistere non possit. Ipsa denique constitutio nostra rimas habet, per quas potestas executiva ad usum


3781. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

molem in humeros solius magistratus reclinare iam solenne habebatur; si inclita universitas eorum, quae, cum ante octennium magistratum capesserem, hanc in rem praefatus sum, meminisse, tum subsequi temporis usum tantisper recolere velit, agnoscet certe me nihil invidiosi, nihil dicere exaggerati. Iam vero palam est, quod solus magistratus, nisi statuum et ordinum praesidio fulciatur, usurpationibus potestatis executivae obsistere non possit. Ipsa denique constitutio nostra rimas habet, per quas potestas executiva ad usum leges


3782. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

ejusmodi coloniae etiam e nativis, observatis, quae Articulo 35. 1791. praescribuntur, conditionibus deductae fuerint, pari gaudeant immunitate. Motivum. Articulus 103. 1723-tii de nativis colonis nihil statuit, quia in exigua, quam regnum adhuc eotum habuit, populatione casus hic vix evenire posse videbatur. Cum nunc ejusmodi casus facilius emergere possit, censebat Deputatio hujus etiam intuitu positivi aliquid constituendum esse. Adhaeserat quidem illa ad eam


3783. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

haec decederet in massa Contributionis, et per alios contribuentes supportari deberet. E converso quoad desertas secundi ordinis, ducto a contrario argumento, posset neo-colono triennalis etiam a Contributione immunitas concedi, quia ab hac deserta alioquin antea nihil solvebatur, adeoque publico satis beneficii accedere videtur, si in talem neo-colonum etiam post triennium aliqua et Contributionis et reliquorum publicorum onerum pars recidat. Verum non videtur ratio subesse, quare ille rusticus, qui possessam antea a


3784. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

suas inpopulare, solet ille neocolono aedificia erigere, semen Frumenti suppeditare, aliquando animalibus etiam illum providere; non esset proinde justum ut talis Dominus totidem annos immunitatis eidem concedere debeat, quot ille, qui praeter nudum fundum neo-colono nihil suppeditavit. Articulus II. De Judaeis et Zingaris, ad fixum alimentationis statum reducendis. § 4. Judaei in Regno


3785. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1098 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

potest; in hoc enim casu inventori de promerita sane per inventionem suam utilitate tantum decederet, quantum alii de eodem articulo producerent. De naturae productis sola inventoris familia tantum producere non potest, quantum usus publici requirit, nihil itaque decedit inventori, si idem productum per alios colatur. Et ideo quoad naturae producta remuneratio inventoris in pecunia, non vero in privilegio exclusivo, constituenda videtur; aliud est de


3786. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1146 | Paragraph | SubSect | Section]

artefacta opificum comitatus limitabant. Verum lex haec rationi posteriorum temporum adeo non conveniebat, ut in plerisque comitatibus jam obsoleverit. Nunc cum opificiorum promotio quaeritur, eam renovare prorsus non expedit. Cum tamen in toto caeharum instituto nihil sit, quod publicum magis flagellare possit, quam magistrorum de pretio artefactorum suorum condictum, malum autem hoc nec per praecedentium duorum §-rum dispositionem satis praecaveri possit, censebat Deputatio in casu ejusmodi limitationem in forma poenae


3787. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1146 | Paragraph | SubSect | Section]

sint, eo res spectasse videtur, ut Germanici tricesimales proventus per portoria Hungarica augeantur. Jam vero sicut limites, ita etiam proventus diversorum et ad invicem independentium Regnorum aut provinciarum confundere non expedit, cum per id Aerario Regio nihil accedat, in animis autem populi illius, cujus patrii proventus ab administratione domestica abstrahuntur, acerbam sensationem efficiat. Aerario enim Regio in concreto considerato perinde est, an Germanicos per Germanicam, Hungaricos vero proventus per propriam


3788. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1146 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

reliquae vero ejus variationes pro exceptionibus considerari solent. Quoad exceptiones ejusmodi in subsequentibus §§-is principia proponentur. Quoad generalem portorii pro indifferentibus articulis in singula ejus specie quottam, nihil obstat, quo minus eadem summa assumatur, quae in Germanico vectigali defixa fuerit. Ut autem clavis haec in praeambulo vectigalis exprimatur, ipsa promovendi commercii ratio exposcit. Nam et mercatores speculationes suas longe tutius dirigere possunt, si


3789. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1174 | Paragraph | SubSect | Section]

absorbeant; ostendimus denique quod omnes hae pecuniae non in exteras sed iterum in Germanicas Provincias refluant. Apparet itaque quod metus exhauriendarum, si favorabilius pro Hungaria vectigal constituatur, Germanicarum Provinciarum nihil realitatis habeat; quod aequum non sit, ut sub hoc praetextu Hungaricum commercium Germanicis Provinciis instar coloniarum ex integro subordinetur; denique quod ratio haec obstare non posset, quominus justissimus Princeps mox proponendis


3790. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1174 | Paragraph | SubSect | Section]

activum ad regulandum Hungaricum vectigal influxum habeant, ut in ipso vectigali Hungarico talia principia stabiliantur, quae Hungaricum commercium a Germanico dependens efficiant. Si dependentia haec in commercialibus induci posset, nihil amplius obstaret, quominus illa eodem jure et in politicis et in oeconomicis, et in judicialibus inducatur. Hungaria nunquam dependentiam commercii Germanici a suo affectavit, nunquam peculiares et Germanicis


3791. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1174 | Paragraph | SubSect | Section]

reciproci adoptarit? Legislatio unius licet independentis Regni impedire non potest, ne aliud perinde independens Regnum aut Provincia principia sibi tantum favorabilia, alteri vero nociva in suo vectigali stabiliat; verum in ejusmodi casu nihil primo illi Regno reliqui est, quam ut a contrario favorabilia tantum sibi, alteri vero noxia principia in proprio vectigali reciproce adoptet; ita exempli causa non potest impedire Hungarica legislatio, ne producta Hungariae


3792. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1174 | Paragraph | SubSect | Section]

dicasteriorum influxum emanarint, quodve contra jam praeexstantem Regni legem intercesserint. Dum enim Articulo 116. 1723. statuitur, ut Consilium prospiciat quo naturalia quoque in sortem mercium inducendarum a quaestoribus acceptentur, nihil utique aliud per id intelligi potest, quam ut merces tales, quae productorum Hungaricorum exportationem promovere possunt, non tantum non prohibeantur, sed potius inductio eorum per constituenda ipsis modica portoria facilitetur. Et hoc sensu acceptam hanc legem


3793. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1174 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

principium hoc jam ne in quaestionem quidem amplius ab adverso vocari potest. Cum tamen legislatio Hungarica impedire non possit, ne vigentia modo exoticarum mercium portoria in Germanicis Provinciis quoad aliquos articulos subinde diminuantur, quo Regno prospiciatur nihil legislationi reliquum est, quam id constituere, ut portoria haec quoad Hungariam semper conformentur iis, quae in Germanicis Provinciis vigebunt. Interea non ignorat Deputatio haec posse peculiarem aliquam vel pro Germanicis Provinciis, vel etiam pro


3794. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1174 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

cum Statibus Germanicarum Provinciarum tractatum relegaverint, quin tractatus ejusmodi unquam sit subsecutus; denique quod impositiones hae hodiedum durent, uti id ex ejusdem Elaborati §-pho 57. et 59. apparuit. Nihil itaque obstat quominus legislatio Hungarica idem constituat quoad Germanicas merces quod hae Provinciae respectu Hungaricarum induxerunt, nisi hae etiam malint imposita hactenus Hungaricis naturae productis onera remittere quam reciprocum in suis


3795. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1174 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

sit, quod plane a contrario Hungariae incolae vix alium praeter naturae producta publicorum onerum fundum habeant; in Germanicis vero Provinciis, ubi fabricae jam admodum effloruerunt, artefacta longe notabiliorem fundum efficiant. Nihil itaque obstat quin legislatio Hungarica hoc quamquam exiguum a proportione reciprocum constituere possit. § 75. Vinum Austriacum in Hungariam nonnisi per axem inducatur.


3796. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1174 | Paragraph | SubSect | Section]

ejusdem speciei artefacto portorii persolvere debuerint; apparuit etiam ex iisdem §§-phis quod id unice ad promovendas in Germanicis Provinciis fabricas fuerit constitutum. Scopum hunc illae jam effective attigerunt; fabricas enim suas ad magnum florem provexere; nihil itaque ipsis officiet, si Hungarica etiam legislatio hunc primum ad provehendas in Regno adminus ad vires propriae consumtionis fabricas passum fecerit; ostendimus enim in Elaborato Status Actualis §-pho 51. cum quantis difficultatibus novae fabricae


3797. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1174 | Paragraph | SubSect | Section]

e locis etiam illis, quae per lineam Tricesimalem praeclusa sunt, admittatur. Motivum. Piscatura maritima est seminarium necessariorum pro navigatione, sine qua omne commercium languet, nautarum; et ideo commerciales populi nihil eorum praetermittunt, quod ad illam animandam conferre potest. Libera captorum per domesticos piscatores piscium inductio hanc animare debet, quia per id piscatores faciliorem eorum distractionem, adeoque majorem industriae suae


3798. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1206 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

opus habet, per gravia portoria difficilior efficiatur, talium e contra exportatio, quibus Regnum redundat, per exilia portoria aut liberam plane eductionem promoveatur. Principia haec in Germanico vectigali ad amussim observata sunt: nihil itaque obstat, quominus in ordine ad illos articulos, qui eandem relate ad utriusque ordinis provincias subeunt considerationem, Germanica essitualia portoria adoptentur. Ita superfluum vinum et frumentum ad extra educi tam Hungariae


3799. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1206 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

vectigali Germanico fuerint constituta. Motiva. Quoad portorium transituale merces in duas classes dispesci solent, nempe in illas, quarum transvectio domestico commercio nihil officit, et his exiguum portorium constituere expedit, ideo, quia alioquin transportuales expensae in beneficium talis Provinciae cedunt, per quam hae transportantur; et in illas, quarum transportus in detrimentum domestici commercii vergit: tales


3800. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1206 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

transitualium ejusmodi mercium distractio domi procurari nec concurrentia foris evitari possit, adminus Aerarium Regium ex adaucto ejusmodi portorio majus capiat emolumentum. Omnia haec principia in Germanico vectigali rite observata sunt; nihil proinde obstat, quominus eadem transitualia portoria in Hungarico etiam vectigali adoptentur. Principia tamen haec de illo tantum transitu tenere videntur, quando merces ex una exotica regione in aliam per Hungariam transferuntur et vicissim; si enim de


3801. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1206 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Provincias vel vicissim pro consumtione transponuntur, rationibus Monarchiae magis conducere videtur, si nullum inter haec duo ejus membra portorium transituale constituatur. Interea nisi principium hoc in vectigali Germanico adoptetur, Hungaricae legislationi nihil reliquum est quam ut eadem transportualia portoria constituat mercibus, quae per Hungariam in Germanicas Provincias invehuntur, quae vectigal Germanicum ejusdem speciei articulis defixit, si per Germanicas Provincias Hungariae inferantur.


3802. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1220 | Paragraph | SubSect | Section]

his favoribus seu quoad speciem articulorum, seu quoad quottam portorii mutationem deposcere; cum tamen Tergestum et littorale Hungaricum ita situentur, ut nulla localis differentia inter utrumque possit subversari, nihil obstat, quominus duo haec emporia iisdem vectigalis favoribus perfruantur. § 95. Pro ea littoralis Hungarici parte, quae adhuc militari jurisdictioni subjacet, idem vectigal, quod pro toto Regno


3803. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1220 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

usu tantum invaluerunt. Nemo piorum patriae civium est, qui non ardenter optaret, ut plebs onere hoc nunc statim sublevari possit. Verum cum indispensabilis haec status necessitas ante constabiliendum fundum publicum nulla alia ratione expleri possit, nihil reliqui videtur, quam ut certi oneri huic limites per legem defigantur. Hactenus enim illud arbitrarie, adeoque diversimode imponebatur. Proposita clavis pro domibus populosis sat moderata esse videbatur; si enim duos manuales mittat spatio duarum,


3804. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1298 | Paragraph | SubSect | Section]

aut canales ad eorum apices per cataractas elevare potest. Verum nisi utilitas publica profusis in hos labores sumtibus respondeat, opera ejusmodi ad artis tantum ostentationem referuntur. Quare ut eadem Deputatio sumtuum etiam schemata elaboret, prorsus necessum est. Nihil quidem ejusmodi schematibus incertius esse satis constat. Cum tamen Deputatio illa, parte ex una e viris localium pretiorum probe gnaris, parte vero ex alia ex hydraula laborum, quos opera ejusmodi requirunt, aprime perito constituta sit, sperare licet, quod


3805. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1298 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

speciali eatenus privilegio provisa sunt. Cum proinde politicae Hungariae circumstantiae sublationem nundinarum necdum admittant, interest ut adminus Legislatio eas quam maxime liberas efficiat, et quidem non annuas tantum, sed etiam hebdomadales. Publici enim nihil interest, an annuae vel hebdomadales nundinae magis floreant; interest autem vel maxime ut quo promptior sit mercium, et quod consequens est, pecuniae circulatio. Jam vero Legislatio, ut ad scopum hunc tendat, eandem


3806. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1332 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Quod autem dominalis jurisdictio ad coactiones illas se non extendat, facile apparebit, si ad genuina hujus principia reflectatur. Nimirum dominus fundi, quem rusticus colit, proprietatem tantum habet, et ideo hic de illo sine dominii consensu nihil disponere potest. De fructibus e converso colonus de lege plenam habet disponendi facultatem: hanc itaque dominus nullo modo restringere potest. Quod enim jus colono lex tribuit, hoc eum dominus, qui ipse legibus obedire debet, privare non potest.


3807. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1332 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

quare quoad hos tantum in specie, et non quoad alios etiam articulos idem Jus possit exercere. Quodsi vero generale hoc jus domino competeret, tunc posset singulus dominus terrestris statuere ut coloni sui nihil eorum, quibus ipsi egent, ab alio quam a se comparare, neque quidquam ex iis, quae dominus pro se comparare vult, alteri vendere ausint: posset singulus iis, quos a colonis suis consumi observaret, seu productis, seu artefactis se providere, coëmtos autem a


3808. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1332 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

favorum horum fructum capiet. Interest tamen ut iis, qui majores fabricas erigunt, aut commercium exportationis all ingrosso exercent, praeterea aliqui favores concedantur, verum praeter gratuitam concivilitatem nihil est amplius quod Legislatio domesticis ejusmodi quaestoribus aut fabricantibus concedere possit. Nobilitatis enim erga solam duorum actualium intimorum consiliariorum commendationem impetrandae alioquin capaces sunt.


3809. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1350 | Paragraph | SubSect | Section]

utroque casu ea iterum quaestio superari deberet: an talem fundum stabilire intersit, qui ad semel tantum dependatur, vel vero cujus depensio usque ad futuram legislationem perduret? In tanta negotii hujus complicatione Deputatio haec se nihil aliud praestare posse existimavit, quam ut demissum suum circa omnes has quaestiones sensum praeprimis aperiat, tum recensitis, quae sibi submissa sunt, aliorum projectis de illis quidem fundis, de quibus legislatio proprio arbitrio disponere potest, in


3810. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1350 | Paragraph | SubSect | Section]

Interea non est dubium, quin usus hic per legem, si principis assensus accedat, mutari possit. Verum inventi thesauri, praesertim notabilioris, casus post tot annorum pacem adeo raro occurrit, ut ex hoc objecto fundus publicus exiguum admodum capturus sit incerementum. Nihil tamen obstare Deputationi videtur quominus, exilis licet, hic fundus proponatur. § 151. Vice-Comes Arvensis eosdem, qui in Diaeta 1741. jam propositi fuere, fundos projectat.


3811. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1350 | Paragraph | SubSect | Section]

Ut eductio domesticorum productorum distinctis impositis gravetur, id nationali commercio noxium fore Status Regni jam anno 1741, ut in provocato Elaborato, et loco ostendimus, agnoverunt, et ab hac propositione ultro recesserunt. Verum nihil obstare censet Deputatio, quominus e converso inductio quorumpiam luxus articulorum, veluti pretiosorum mobilium, curruum, ac praesertim vini extranei, cujus surrogato Regnum alioquin redundat, distinctis impositis gravetur, et conflanda


3812. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1350 | Paragraph | SubSect | Section]

regnicolarum classes ideo assectari possunt, quia in illis nonnisi cum notabilioribus summis periculum facere licet. Cum quoad has non eadem ratio subversetur, quominus harum aliqua species inducatur, et redundaturum ex illa emolumentum pro fundo publico convertatur, nihil obstare videtur. Nisus enim fortunam tentandi plerisque hominibus adeo naturalis est ut, si iis omnis hunc domi exercendi occasio impediatur, eam in exteris provinciis quaerant. Necdum vetiti fuere omnes privati fortuiti lusus, et tamen postrema, quae


3813. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1350 | Paragraph | SubSect | Section]

illis jus proprietatis potuit nancisci. Potest igitur Legislatio, quin vel in proprietatem alicujus involet, vel judicibus injuriam inferat, antiquatis prioribus ordinationibus, ut in posterum hae quoque fundo publico inferantur, decernere. Nihil etiam obstare videtur, quominus aliqua a proportione taxae, quae Regio Aerario debetur, quotta stabiliatur, quam donationem aut armales impetrans ad rationem fundi publici dependere debeat, e.c. 10, vel 20 pro 100. Imo quotta ejusmodi potiori adhuc jure exigi


3814. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1350 | Paragraph | SubSect | Section]

institutione eorum stipendia in mutuo Principis et Statuum tractatu ex illius temporis auctione salis constituta sint; cum nativorum Hungarorum viduae vix aliquando fructum cassae illius capiant; denique cum cassa hac jam alioquin exassignata Principis proventibus nihil decedat, si illa non in modernum, sed in alium potius finem convertatur, possent Status viduali illi beneficio renunciare, hoc vero facto, assensum Suae Majestatis sollicitare, ut hic quoque vulgo arhalis proventus dictus pro fundo publico


3815. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1350 | Paragraph | SubSect | Section]

talia statuta apud clerum et aliquas civitates jam subsistant, ut omnis testator, clericus quidem pro seminario, civis vero pro xenodochio aliquam pro arbitrio suo summam sub nullitate testamenti legare teneatur, nihil obstare videtur, quominus similis lex pro praelatis, magnatibus, et nobilibus relate ad fundum publicum feratur. Duae tamen cautelae in hunc casum adhibendae videntur; primum, ut pro casu etiam intestati certa, sed exigua quotta, v.gr.


3816. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1350 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

potuerint. Ad §-phum 4. Majores ejusmodi lotteriae pro conflando ad semel majori fundo institui solent. Cum enim in iis nonnisi cum majori summa ludi possit, si quotannis aperirentur, sufficientes lusores non invenirent. Nihil tamen obstat, quo minus illae per justa intervalla repetantur, adeoque hac via saepius Commerciali Cassae prospici poterit. Caeterum major lotteria stante etiam minori, seu sic dicta Genuensi institui potest, per consequens in


3817. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1350 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

suo taxam relaxet, impetrans quottam fundi publici tanto facilius praestare potest. Et cum hanc ingenuus animus non qua onus invito sibi impositum, sed qua spontaneum bono patriae suae factum oblatum considerare supponatur, nihil obstat, quo minus quotta haec in illum etiam casum, quo Princeps taxam suam remittat, stabiliatur. Caeterum perceptionis et transpositionis pecuniarum harum modus facile in eo constitui potest, ut ipsa taxatoratus regii officia taxas has separatim


3818. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1388 | Paragraph | SubSect | Section]

emolumenti redundare potest, quanto minus ac usuale sit, interusurium dependit; sicut e converso, qui cassae publicae erga minus, quam sit usuale, interusurium pecunias credit, in re ipsa totam illam summae partem, pro qua nihil ex usuali interusurio obtingit, cassae huic donat. Sed etsi purum in septem unius quartae proventuum decimis gratuitum oblatum assumamus, adhuc non expediret projectatum conflandi hujus oblati modum adoptare. Pro hac enim


3819. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1388 | Paragraph | SubSect | Section]

extrinseco quopiam casu circulantis pecuniae massa, schedae hae extra debitam cum illa proportionem collocentur, suum illae creditum semper retinebunt, adeoque ipsae ab uno redemtae schedae ab alio iterum acceptabuntur, et sic proventui, quem calculavimus, nihil decedet. Verum si massa circulantis pecuniae diminui contingat, aut malevolis de insecuritate Cassae Commercialis rumoribus eadem apud publicum in discreditum ponatur, tunc casus notabilis redemtionis reipsa emergere potest. In primo casu


Bibliographia locorum inventorum

Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1749], Operum omnium tomus I, versio electronica (), Verborum 68552, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [skrl1].


More search results (batches of 100)
First 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.