Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: uitio

Your search found 137 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2

Click here for a KWIC Report

Occurrences 118-130:


118. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 4 | Paragraph | Section]

dissensio imbecillem reddit atque hostili exponit iniuriae, quandoquidem et per se, ubi discordia immigrauit, regna collabuntur, ac ueluti ingentia in montibus robora, quae nulla uis uentorum conuellere potest, carie ipsa proprio uitio imis radicibus innata, nullo impellente ad terram concidunt. Quod profecto regno Hungariae pene euenire uidimus, dum singuli ferme principum regem, cui quisque studebat, creari contendunt. Sed iam inde narrationem auspicemur, unde eius perturbationis, de qua seruato temporum ordine primum


119. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 4 | Paragraph | SubSect | Section]

Moroulachos nostrates nuncupant, sese Coruinum, ut dictum est, appellauit, seu quia pater eius Ianus Chugniades, uir bello clarissimus, dum exercitum ducit uexillo usus est, in quo coruus annulum aureum rostro portans depictus erat, seu forsan consueto regum uitio assentatoribus facile crediderit se a Romanorum ciuium ueteribus colonis, qui Geticum agrum nunc quoque magna ex parte incolunt, progenitum esse, non immerito sane admiratus Romanę nobilitatis maiestatem, scriptorum quidem monimentis illam mea sententia haud supra ueri


120. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 5 | Paragraph | SubSect | Section]

fere desuetudine. Qui posteaquam rex creatus est, ante omnia ad diadema recuperandum, utpote quod Hungari inter sacra religione haud postremum habent, animum adiecit, eo magis quia illum, dum diademate careret, legitimum regem ferme haud arbitrabantur. Tanta inest ignorantiae uitio humanis mentibus superstitionis, rei ad impellendos uulgi animos efficacissimae, auctoritas, quum certum sit regna non insignibus imperii, sed populi consensu confirmari. Verum ne Hungaros omnino stultitiae accusem, hac


121. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 32 | Paragraph | SubSect | Section]

quaquam existimant, sed potius credunt reginam, si quid pecuniae dederit, in communem belli usum, quod tunc gerebatur, contulisse ― quod quidem et caeteros fere optimates ac praediorum possessores patrio more ac instituto fecisse satis constat ― nisi forte temporum uitio auaritiam religioni minime obstare Vuladislauus putauerit, mente seu sua ipsius cupiditate deprauata, seu documento a plerisque nostri seculi sacerdotibus sumpto, quos paupertatis, maximi religionis uinculi, oblitos non modo auro capi, sed etiam in


122. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 40 | Paragraph | SubSect | Section]

forte confisa seu Romanis legibus, quae ex nudo etiam consensu sponsalia constituunt, seu ne, dum per tenacitatem pecuniis parcit, excusationem Hungaricae fraudi uideretur dare, malens plane alieno dolo quam suo uitio a regno decidere. Crediderim Beatricem, alioquin singularis foeminam ingenii, diuina constitutione, cuius sane lege humana aguntur negotia, in fraudem Hungarorum incidisse, quo omni ex parte patris eius Ferdinandi domus corrueret. Ab hac autem familia regnum


123. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 80 | Paragraph | SubSect | Section]

ueluti in aedito quodam posita scopulo nequeunt occultari. Vnde non modo nihil a regibus proficisci debet, quod nomini eorum ullam notam sit iniecturum, sed quod ne suspitionem quidem criminis sit daturum, propterea quod siue hominum malignitate, siue naturae uitio id eueniat, multo minus conspicuum est, quod a principibus uiris recte, honeste, et cum uirtute agitur, quam quod ab his nequiter ac per impotentiam admittitur. Quocirca magnopere regi cauendum est, ne quid aut ipse per cupiditatem delinquat,


124. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 80 | Paragraph | SubSect | Section]

Libenter scilicet ea nunc praestando, quae, regno in ultimum discrimen ob intestinam discordiam deducto, a nobis neccessario promissa sunt. Eo enim tempore non tam dictu ampla ac speciosa quam salutaria quęrenda erant. Omnis animi elatio, quae iustitia uacat, in uitio est, nec fortes uiros decet aut commodis, aut inconsultae cupidini gloriae potius quam honestati seruire. Patiamur fidem utilitatis esse uictricem: hoc enim est magnorum officium animorum, hoc Christianorum, hoc denique hominum lege naturae uiuentium. Atqui nullam


125. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 163 | Paragraph | SubSect | Section]

Quamquam Christianae nobilitati Venetorum imperium ualde monstrosum esse uidetur, quippe qui praeterquam, quod militiam haud per se exerceant, sed mercenario et externo milite utantur, idem sunt et senatores et mercaturae dediti. Vnde Venetis nunquam fere contingit sua uirtute, sed hostium uitio rem bello bene gerere. Quod quum et ipsos, qua sunt prudentia, non fugeret, puderetque irriti ad Cephaleniam incoepti, missis legatis cum muneribus ad Ferrandum, Ioannis Arragonii filium, Hispaniorum regem, suppliciter petierunt, ut eius permissu liceret


126. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 172 | Paragraph | SubSect | Section]

aerarios appellant eosdemque militiae peritos putant, sed magna ex parte e lupanari atque meretricum contubernio euocatus, sicut inter lenones ferox est, ita inter hostes ignauus, nulliusque prorsus ad militiam usus, atque adeo gentis quoque uitio imbellis, ut ne foeminis quidem nostris sit conferendus. Nec sane praefectum se meliorem ille miles sortitus est: latet is in praetorio abditus, procul a proelio submotus, ne conspectus quidem hostilis patiens. Nimirum Venetus est ciuis, cuius proprium est merces alias


127. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 215 | Paragraph | SubSect | Section]

quispiam Constantinopolim se procul agente occuparet ― animum ad arma patri inferenda prauo quidem ac impio consilio, sed quod tandem, ut plerunque fit, fortuna haud auersata est, adiecit. Nam quemadmodum illi nemo Turcarum uitio daret, si de imperio cum aliquo fratrum certaret ― nempe apud Turcas quilibet ex regiis liberis eodem iure paternae fortunae successor habetur ― ita eius consilium, praeter quosdam affinitate sibi iunctos, pauci ciuium, qui aliquo numero erant, probarunt. Etenim illum eo


128. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 266 | Paragraph | Section]

omnium admiratione redditum. Nefas enim Turcae putant in fiscum uel iniuste illata inde unquam perinde ac Deo dicata efferre, aut in alium usum quam in rem principis, seu publicam uertere: tantum plane Turcis inest, ut alio loco diximus, siue publicae utilitatis studium, siue erga reges gentis uitio adulatio. Sunt enim fere omnes, qui praesertim in aula Turcarum regis degunt, aut serui aut libertine conditionis, quorum proprium est assentari, atque in gratiam dominorum omnia et loqui et facere. Dum haec Salomon agit, literę e Syria ad eum afferuntur Iamberdinum,


129. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 288 | Paragraph | SubSect | Section]

pecuniam pontificatus praemia esse putans in hunc modum pontifici respondisse fertur: non esse ei infamiam magnopere timendam, qui ita alios supergressus esset, ut omnia mortalia infra se posita cernat. Digna sane notho et trapezitae filio sententia, qui non ingenii solum, sed etiam nationis uitio parum admodum curans, quid de se homines sentiant, de religione lucrum sectari in animum induxerat, ne discederet ab eorum instituto, qui nimia pontificum indulgentia omnia uenalia Romae semper habuere. Quo scilicet tempore a


130. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 289 | Paragraph | SubSect | Section]

concertatione, ut uix manibus in comitio clausi temperarent, dum sibi quisque pontificatum ambit. Itaque magna pars eorum maluit suffragio suo externo adesse quam suae gentis competitorem in fastigio sibi negato conspicere. Tanta plane uis inuidiae est, qua naturae uitio animus humanus multo uehementius in ciuem quam in externum accenditur. Quamquam in hoc pontifice designando quidam cardinalium Carolo Augusto gratificari uoluerunt, quippe satis creditur Romanum imperatorem intentiore cura operam dedisse, ut Hadrianus Romanus pontifex


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].


More search results (batches of 100)
1 2

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.