Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: interim

Your search found 570 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 162-181:


162. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 7 | Paragraph | SubSect | Section]

regum sedem, ad sepeliendum defferri iubent. Budam mox petunt, Matthiaeque filio atque uxore in regias aedes deductis communi principum consilio comitia regi creando uniuersae nobilitati indicunt, uti Hungarorum mos est, cum rex absque liberis iusto susceptis matrimonio decedit, atque interim curam ad iusta regi facienda conuertunt. Matthiae in Alba Regali magnifice parentatur. Admonet me in mortuum Matthiam Hungarorum pietas, quem scilicet uiuentem magis timuerunt ciues quam dilexere (omnia enim


163. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 15 | Paragraph | SubSect | Section]

consilium regibus aperitur. Mater Albertho dedita erat, pater uero in Vuladislauum maiorem natu filium inclinabat. Itaque dum in utranque partem studiis regum accensis aliquot dies consultando absumuntur, et Vuladislauo interim tempus datum est ad gratiam Hungarorum ineundam, et Alberthi in Hungariam profectio prima praetermissa occasione sera fuit, animis Hungarorum iam fauore Vuladislaui praeoccupatis. Regni competitorum legationes uariae; Bohemorum pro


164. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 15 | Paragraph | SubSect | Section]

et Alberthi in Hungariam profectio prima praetermissa occasione sera fuit, animis Hungarorum iam fauore Vuladislaui praeoccupatis. Regni competitorum legationes uariae; Bohemorum pro Vuladislauo oratio. Legationes interim a competitoribus regni occurrunt. Hi autem regnum petiere: Vuladislauus, Boemorum rex, ad quem sane regnum delatum est; Maximilianus, Friderici imperatoris filius; Albertus, Vuladislaui minor natu frater; Ianus Coruinus Matthiae filius, ex concubina


165. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 32 | Paragraph | SubSect | Section]

optimatibus est restituta, cum totaque reguli factione, praeter Iacobum Scytham in gratiam reditum. Ille enim adnitente Stephano Bathere, quocum priuatam gerebat simultatem, ueniam non impetrauit: plane Stephanus auctoritate apud proceres plurimum pollebat. Interim regina spe plena, ut princeps gratum nuntium ad Boëmorum regem attulisse uideretur, mittit Pragam ― sedes est regni Boëmici ― Georgium quendam Boemum, lanii quidem filium, sed apud ipsam a paruo educatum, qui et Vuladislauo nunciaret se ab Hungaris regem esse


166. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 39 | Paragraph | SubSect | Section]

aliquot dies Vuladislauus Budae commoratus erat, quum factione adnitente, quae illum regem designarat, diadema, quo reges Hungarorum solere insigniri demonstrauimus, Albam Regiam delatum est. In hac enim urbe Hungarorum regibus fortunae suae decus auspicari mos est. Rex quoque, nulla interim matrimonii mentione habita, decreto optimatum eodem profectus est. Ibi inter sacrificandum, ut Christianis mos est, quum regibus sceptra tribuunt, eius capiti ab Hosualdo Zagabriensium praesule regia insignia imposita. Strigoniensis enim pontifex, quod


167. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 54 | Paragraph | SubSect | Section]

salutis uiam apertum iri. Nam simul ac me Boëmorum manu succintum Alemani cognouerint, omni spe inani, qua nunc quorundam nostratium transfugio ac perfidia tument, statim decident, modo uos, ut decet uiros, firmi interim ac interriti steteritis, moxque uidebitis Deo fauente sub reditum meum utrumque hostem, aut turpi fuga, aut magno accaepto incommodo, datisque dignis temeritate poenis, Hungariam relinquentem. Haec quidem Vuladislauus, suo an alieno ingenio composita, incertum, ubi magno


168. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 58 | Paragraph | SubSect | Section]

esse longiore mora animos Hungarorum, nec diutius in terra bellicosissimi hostis agendum, ne aut Hungari temporis, ut fit, spatio recoeptis animis ac uiribus consilium pugnandi inirent, comissoque praelio res Alemanica in dubium deuocaretur, aut Vuladislauus interim cum Boëmorum copiis, cuius iam aduentus appropinquare putabatur, a reditu eum in Alemaniam intercluderet, gloriamque ex insperato ac magis aduersariorum discordia quam sua uirtute partam uel omnino euerteret, uel sese in magnum coniceret discrimen. Itaque exercitum, cui


169. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 101 | Paragraph | SubSect | Section]

hostium errore, destituti loci solitudinem dissimulant, atque ne mora consilium proderet, imperata se facturos per dolum promittunt. Itaque ludificantes hostem locumque insidiis quaerentes, denunciant nolle se nisi ab ipso eorum duce fidem accipere, eiusque praesentis dexteram contingere. Interim (utpote salutem fidei Turcarum comissam, mortemque iuxta rati, nec eam alibi quam in hostium ducis nece consistere) parant in muro, qua duci erat accedendum, tormentum, quod bombardam uulgo


170. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 109 | Paragraph | SubSect | Section]

Moldouiam in potestatem redigere, quo, praeter quam quod Geticae fidei parum credendum putabat ― differunt enim Valachi a Romana ecclesia non religione, sed ritu sacrorum ― suo non alieno arbitratu sociorum uiribus operaque in Turcas uteretur. Omissis interim Celiis atque Monocastro, munitioribus Getarum locis praesidia imponebat, per speciemque tutandae Moldouiae aeque ac regem imperiosissimum sese gerebat. Hi Turcas contra Polonos excitant. Stephanus Carabogdanes eo


171. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 124 | Paragraph | SubSect | Section]

Postridie eius diei, quo haec gesta sunt, Bazethis filium absentem, Mehmetem Primum, qui eo tempore Prusae erat, omnium consensu regem dicunt, constituto prius praefecto, qui per absentiam regis exercitui praeesset, et regiam in eos haberet potestatem, atque interim de controuersiis inter eos exortis cognosceret. Curato deinde regis cadauere plaustroque imposito, atque Prusam ad sepeliendum ferri iusso, Hadrianopolim proficiscuntur, haud tam regio casu tristes quam uictoria laeti. Eo nouum quoque regem, quo ibi regnum iniret, ex Asia


172. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 187 | Paragraph | SubSect | Section]

nemini enim rei atrocitatem Caesar aperuerat. Quod cum admotum labris placuisset pontifici, iussit apponi sibi aliquid esculenti, moxque semel atque iterum ipsius uini potionem nullo forte ministri gustu libatam, securus ueneni, eo quod exploratae fidei minister, habebatur, hausit. Interim cardinales, quos diximus ad coenam uocatos, ancipiti metu deliberare irentne ad pestiferas epulas, an ualetudine excusata domi se continerent. Sed quia eo rerum uentum erat, ut non minus periculosum esset uitare quam inire conuiuium ― timebant enim, ne euitato


173. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 198 | Paragraph | SubSect | Section]

Veneto princeps Petilianus, cui summa imperii in exercitu permissa erat, cum reliquis copiis in Brixianum agrum urbem ingressurus contendit. Brixiam non admissus Venetias uersus abiit atque ad oppidum, quod Venetiis tribus millibus passuum distat (incolae Mestrim uocant) consedit. Interim Bergomates, Cremenses, Brixiani, Cremonenses sese regi permiserunt, Piscariensium quoque munimentis expugnatis fines Mediolanensis imperii ad Mincium producti sunt. Eo Veronenses atque Vicentini, Patauinique legatos ad regem misere, qui significarent se, quae rex


174. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 231 | Paragraph | Section]

Hungaricis auxiliis populatores opressi sunt. Ex tribus millibus equitum uix dimidia pars effugere, coeteri partim caesi sunt, partim gurgitibus hausti, dum inconsulta consternatione acti in transitu Valdani amnis uadis aberrant, nihil praeter hostem caeci pauore metuentes. Nec in Italia interim Galliisque res quietae erant. Quae ut suis temporibus reddantur, his rebus coniungendae sunt: et ita, quae in diuersis, Christiani praesertim orbis, regionibus gesta sunt, commemoro, modo ea digna cognitu uideantur, ac si unius ciuitatis res perscriberem. Lodouicus


175. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 263 | Paragraph | SubSect | Section]

templi publico sumptu extruendi triumuiris a senatorio ordine creatis negocium demandatum, Danieli Rhestio, Demiano Minutio, Petro Seorgio, qui quidem e sua, simul et ciuitatis dignitate absoluendum curarunt. Interim dum templum erigitur, terra moueri desiit, Selynisque mors, qui non modo Rhacusanam ciuitatem, sed etiam caeteros Christianos pariterque Machomethanos maxime conterruerat, opportune nunciata est, credidereque Rhacusani,


176. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 263 | Paragraph | SubSect | Section]

dum id ulcus curationem haud recipere putant, submoto omni medicamento morbum naturae curandum permittebant; alii locum quidem remedio esse censentes, per metum tamen haesitantes manus ulceri admouere non audebant. Itaque carnem per se uehementer exulceratam cancer interim inuasit, qui ad uiscera tendens pulmone celeriter exeso ― et erat illi assiduo opii usu totus fere affectus ― intra quadraginta dies eum absumpsit. Hic uitae exitus fuit Selynis. Qui quidem septimo et quadragesimo aetatis anno, imperii uero octauo mortem obiit, nulli


177. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 268 | Paragraph | SubSect | Section]

quam in Turcas inclinant, credentes Othomanos superbe nimium, simul et auare uictis imperitare ― cum Hungaris foedus iisdem conditionibus renouandum missa, ut supra dictum est, legatione duxit, quibus pater Selynes pacem cum illis fecerat, ne Hungari interim Salomonis absentiam in consilio habentes aut aliquid Turcaici agri armis occuparent, aut incursionibus fines uexarent. Sed quum Hungari, qui in procuratione regni propter aetatem regis erant, legato contra ius gentium retento nullum aliquamdiu responsum, utpote consilii capiundi


178. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 271 | Paragraph | SubSect | Section]

Sabaczium oppugnaturi magnis itineribus ad Sauum contendunt; Moesorum et Hungarorum animos sibi calliditate sua deuincire credunt. Posteaquam dicendi finem coepit, omnes censuere, magis quia id cordi Salomoni esse animaduertebant, quam quia faciendum putarent, omissa interim Asia exercitum ad fines Hungaricos inuadendos admouendum, Taurunumque ac Sabactium, oppida in finibus Turcaicis sita, oppugnanda, affirmantes sibi ex perfugis Moesis satis cognitum esse his oppidis omnia deesse, quibus uim hostilem arcerent. Ea nempe erat id temporis


179. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 272 | Paragraph | SubSect | Section]

Aeetam Colchorum regem fugientes eas regiones petierant, eo deduci imperauit. Quibus cum magnam uim lyntrium, quas in proximis regionibus fabricandas curauerat, adiecisset, ripas Danubii diligenter custodiri, urbemque ea quoque parte obsideri iussit. Interim lustrato exercitu in agro Hadrianopolitano, magnis itineribus per Thraciam Nessum in Dardanos, hinc in Moesiam contendit, inde ad Sauum amnem, qua is Danubium influit Moesosque a Pannoniis dirimit, ingentibus cum copiis Taurunum ac Sabactium oppida, ut dictum est, oppugnaturus


180. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 274 | Paragraph | SubSect | Section]

consternati sunt, ut in maximum periculum hostili fraude sese coniectos putent, quandoquidem nulla ferme re, qua uim hostilem arcerent, se instructos esse animaduertunt. Quare, Pater Beatissime, aeque censent Hungari, uti se pecunia, qua exercitum hosti obiciendum parent, iuues, ne quid interim, dum consilia eorum re subita torpent, regnum Christianae reipublicae deditissimum, ualdeque ad contundendam hostium ferociam ob propinquitatem opportunum, detrimenti capiat. Quo facto non modo Hungaros ad sese tutandum excitabis, sed etiam hosti ingentem inicies metum, cogesque


181. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 276 | Paragraph | SubSect | Section]

propterea quod harum altera urbs, antequam ab hoste caperetur, a Romana iam societate per summum scelus ultro defecerat, altera regi socio, et in Romanam Ecclesiam optime animato, non sine Italiae periculo, Hungarorum maxime negligentia et hostili fraude adempta est. Lodouicus interim, misso cum parua manu ― iustus enim exercitus inopia stipendii et terrore omnia complente subito contrahi nequiuit ― ad Drauum amnem Stephano Bothere Iuniore naderespano (hic, ut supra demonstrauimus, summus est post regem apud Hungaros


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.