Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: necessariis

Your search found 127 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2

Click here for a KWIC Report

Occurrences 2-9:


2. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

naui desiliens scapham ascendit et ad Mocenicum uenit. Ubi complexi atque consalutati inuicem sunt, Nicolaus: Vides- inquit- optime imperator, uides magnitudinem classis, quam accitis undique nauibus comparaui, omnibusque ad oppugnandam urbem necessariis instruxi. Praeterea distributis partibus praefectis ac turmarum ducibus, qua quisque urbem oppugnaret ordines optime disposui. Quapropter magnam spem in manibus urbis recuperandae habes. Igitur trado tibi imperium: rem a me inceptam prosequere, absque dubio urbe potiturus .


3. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

classe ferebantur, Lemnum uersus nauigare statuit. Erat autem fama Othomanum ad occupandam eam insulam quadraginta triremes optime instructas praeparasse. Itaque imperator, paratis necessariis acceptoque commeatu, uelocissimo cursu cum tota classe Lemnum se contulit. Comperit ibi de Othomani classe rumorem falsum fuisse. Lemnos insula duo oppida habet: Paleocastrum et Cocinum appellant.


4. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

idoneos, caeterum reliqui instrumenti bellici ignaros atque expertes esse. Proinde Pontificem Romanum, Venetos atque alios principes christianos se adire uelle dicit, oraturus uti regem suum tormentis, ad expugnandas urbes et ad summouendum eminus hostem necessariis, iuuarent. Cardinalis ac imperator cum reliquis principibus oratoris uerba benigne accipiunt, et ad impetranda quae petebat bene sperare iubent. Insuper ualidissimam classem uiris atque armis optime instructam ostentant, affirmantes ad omnem nutum regi Persarum ubique praesto esse


5. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

Othomani Calipoli absque excubiis incustodita manere. Praeterea domum iuxta naualia esse magnam, ac omni instrumento nautico refertam: uelis, funibus et caeteris ad instruendam classem necessariis, et quae possent supra centum triremes optime instruere. Paratum se esse imperatori affirmat domum illam cum tota classe crematurum, modo necessaria ad rem peragendam sibi tribuantur. Opus sibi esse piscatoria naui cum sex comitibus, qua simulato mercatorio negotio castella


6. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

constituit, praefectisque castellorum mandauit, si qua nauis illis inuitis transire uellet, bombardis fractam submergerent. Igitur imperator collaudato adolescente promissis eum onerat, si ea quae animo conceperat exequeretur. Deinde ab eo quaesita mature expedit. Antonius paratis necessariis intra paucos dies munitiones Hellesponti simulato mercatore superat, eadenque die Calipolim uenit atque uenalia poma exponit. Nauiculam enim his onerauerat, ut et mercaturam simulare et instrumenta rei necessaria tegere


7. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

se recepit, copias omnes exponit, ac magistro classis mandat, uti tumultuario apparatu oppidum aggrediatur, experiaturque an absque bombardarum usu oppidum capere posset. Itaque magister cum omnibus classiariis ad oppidum tendit, muros corona circundat, scalis, cratibus et aliis ad oppugnationem necessariis muros subeunt. Praefecti nauium, unusquisque cum militibus suae nauis, oppugnationi instat. At oppidani saxa in subeuntes deuoluunt, quae per prona montis ruentia nostros obterunt, tela desuper ingerentes a muris summouent. Oppidani, quoniam neque pinnis neque tabulatis tecti pugnabant,


8. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

distribuit. Praeter haec equites in singulas naues decem assumit, duas triremes magnas, quae classi necessaria subministrare solent, cibariis ac tormentis ad expugnandas urbes necessariis onerat; equitum etiam quantum ferre poterant imponit. Tum per omnes urbes atque insulas Graeciae edictum mittit, quo praecipit ut, quaecunque naues Veneti nominis ad eas applicuerint, capitis poena et bonorum amissione indicta, Cyprum se conferant.


9. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

locis praecipiti, in ea parte Illyrici, quae, ab Epirotis occupata, nunc Albania appellatur, regio fertilis, omnibus ad uictum mortalium necessariis abundans. Ex parte occidentis oppidi est lacus octuaginta milia passuum in circuitu patens; nomen ab oppido sumit, et lacus Scodrae appellatur, ex quo fluuius exit, qui, praeterfluens, radices montis in quo oppidum situm est alluit. Hunc fluuium incolae


Bibliographia locorum inventorum

Cipiko, Koriolan (1425-1493) [1477], Petri Mocenici imperatoris gestorum libri tres, versio electronica (), Verborum 16317, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio – historia] [word count] [cipikokpetri].


More search results (batches of 100)
1 2

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.