Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: necessariis

Your search found 127 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2

Click here for a KWIC Report

Occurrences 62-74:


62. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 764 | Paragraph | SubSect | Section]

esse ad agnitionem rerum, ipsa primum dubia observasse. Quare utile fuerit initio recensere causas, quare Scriptura interdum sit difficilior. Dico autem de difficultate non tali, qualem adversarii non sine extrema blasphemia veritatis fingunt, ut impossibile sit, verum ipsius sensum de omnibus necessariis dogmatibus percipere: ideoque omnes ad Pontifices, eorumque Concilia ac decreta, tanquam certissimos, errori non obnoxios, ac irrefragabiles interpretes, qui quasi praetoria quadam potestate eas interpretari possint, confugere oporteat: sed quod nostra culpa non ubique ita apertus nobis


63. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 764 | Paragraph | SubSect | Section]

literas occasio detur, vel quisquam ab earum studio absterreatur: sed contra, ut tanto magis diligentia lectorum excitetur, utque observatis hisce difficultatibus, tanto exactius postea remedia quae proponam, perdiscantur. Adhibita etiam diligentia ac invocatione, certissima veritas de omnibus necessariis in eis reperiri potest. 1 Auditorium indocilis, tum et contemptor talium, non cupit ea quae Dei sunt. Multum sane, atque scio pene totum in auditore aut discente situm esse, quotidiana experientia docet. Ingeniosus omnia facilius percipit, quam tardus. Alium item videmus


64. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 811 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

quemadmodum recte asseverat Augustinus, in epist. ad Vincentium. Quarto, quod si ad dogmatis confirmatione adducta allegoria videbitur, at non nisi postremum locum occupabit, post alia videlicet argumenta a Scripturis deprompta, quae evidenter citra tropum, et omnino citra obscuritatem atque necessariis consecutionibus, id quod rei caput est, stabiliunt. His inquam conditionibus allegoriae locum obtinebunt: certumque est, ita explanatas non modo nihil obfuturas, verumetiam commoditatem haud parvam ex eis percipiendam. Enimvero delectant in primis, excitantque animos segnes


65. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 812 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

vel exprimant, vel etiam [?:---ant ] gravitate, 6 quam ut animos permoveant ostentatoriis orationis illecebris. At vero orator omnia sua producit 1 angusta specie visenda: 2 fastum et pompam praese fert: 3 undiquaque mutuatur, quo se ostenter: 4 probabilia argumenta pro necessariis obtrudit: 5 victoriam constituit in verborum ac sententiarum suavi dispositione, qua non tam animi quam aures feriuntur. Quando igitur ad eundem modum omnis illa varietas in literis sacris invenitur (nam alii quidem libri sunt poetarum scriptis propemodum similes, ut Psalmi: alli


66. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 833 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

gravioribus disputationibus, saepe multa occurrunt excutienda. Redargutio, convincit et refutat falsa dogmata, et errores haereticorum philosophorum, aliorumque qui contra veritatem sentiendo lapsi sunt. Institutio, habet sub se praecepta de moribus deque officiis pietatis, in quotidiano vitae usu necessariis. Correctio, ostendit quomodo corrigi atque instaurari queant, quae neglecta collapsave fuerint maxime in moribus et vitae actionibus Reprehendit etiam vitia, quae sive in Ecclesia, sive in republica, sive in Oeconomia perniciose recepta fuerint. Consolatio, congerit praesidium ad


67. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 884 | Paragraph | SubSect | Section]

non solum de nostra scriptione, sed etiam ex ipsa patrum traditione praescriptioneque habeatur. Eam vero sacrarum Literarum partitionem, nusquam perinde plene in patrum scriptis habemus, ut in D. Iunilii opere, cui titulus est, De partibus divinae legis: quod hic, sublatis paucis quibusdam minus necessariis, integrum adiiciemus: ea tamen praemonitione aut quasi protestatione adiuncta, nos non omnia eius tueri, ut rectissime dicta, aut litem nostram facere: sed fidem quidem penes authorem, iudicium vero penes lectorem relinquere. Sed iam ipsummet Iunilium audiamus.


68. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 937 | Paragraph | SubSect | Section]

sint. Cum aut Croeso dicit oraculum, eum dissoluturum magnum imperium: dubium est, in quod regnum, Cyrine an Croesi respexerit Apollo. Tales innumerae ambiguitates etiam in sacris reperiuntur. Dixi de hoc orationis vitio supra ante tropos paulo prolixius. MACROLOGIA est, cum non necessariis vocibus longa fit oratio, quae recte ad Pleonasmum referri potest, de quo alibi. Gen. 13, Quin et ipsi Loth comitanti Abraham erant greges, et armenta, ac tabernacula. Et non sustinuit eos terra, ut habitarent simul: quia fuit eorum possessio multa, et non potuerunt simul habitare.


69. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1024 | Paragraph | Section]

analysin aut resolutionem huius sermonis suppeditabit, ut Lector liquidissime cernat, qua ratione ac modo sit facta totius huius corporis synthesis aut compositio. Illud vero unum doleo, quod hic ipse noster conatus non plene ac perfecte, animadversis ac expositis omnibus ad hoc institutum necessariis, absolutus sit: sed tantum quaedam eius partes aut quasi fragmenta collecta, ac in unum vel corpus vel cumulum utcunque sint congesta. Meo certe voto (ut ingenue fatear) minime adhuc satisfaciunt. Confido tamen haec quoque qualiacunque sunt, tum grata ac utilia fore eruditioris cuiusdam


70. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1071 | Paragraph | SubSect | Section]

levissimas corporis molestias animi intentionem turbare, ut (utamur sane ridiculo exemplo) vel parvus pulex mordendo a meditatione intensa hominem non raro revocat, ac cogitationes perturbat. Sic igitur sentio et reipsa experimur, corpus necessario cibo, potu, somno, tegmine, aliisque necessariis rectissime curatum, quam maxime tranquillum, compositum ac sedatum fieri, eoque optime animi actionibus famulari posse, et (ut ita dicam) velle. Imo vero et exhilaratum aliquantulum corpus mediocri cibo ac potu, reipsa experimur et erga Deum, et erga homines melius nonnihil affectos nos


71. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1146 | Paragraph | SubSect | Section]

Postea, quod, proh dolor, sunt nimis pauci hoc tempore, qui Theologica studia curent, dum unusquisque potius lucrosas, quam pias ac Ecclesiae et verae religioni salutares artes sectatur: tum ii ipsi qui Theologiam sequuntur, nimis compendiaria via, neglectis necessariis mediis ac instrumentis, ad eam pervenire conantur, atque ita veluti non bene iacto fundamento parum firmum aedificium, maximo cum suo et auditorum damno moliuntur. Huc accedit, quod cum singulae artes ac vitae genera suas quasdam utilitates ac laudes ostentent. suosque


72. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1172 | Paragraph | SubSect | Section]

dicta et allegata. Non enim aequum est, somnolentiam, vel donorum tenuitatem illorum, qui causas religionis agunt in Christiana synodo, veritati detimento esse. Quare non tantum ius ac fas sit iudicibus percontari quae volunt, sed etiam teneantur quaerere de omnibus ad cognitionem necessariis, ab utraque parte, et monere alterutram partem, ubinam eorum actio obscura esse, aut claudicare, et nondum satis probationem habere videatur. Obligentur etiam iudices se invicem instruere, si cui forte quid fuerit notius, magisque perspicuum, quam aliis. Quo in timore Dei


73. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1175 | Paragraph | SubSect | Section]

conclusiones, ne temere ac diu sudemus, et clamemus, nihil certi concludentes aut decernentes, fiatque iuxta illud Paulinum: Semper discentes, et nunquam ad scientiam veritatis pervenientes. 19 Non liceat alteri alterum interrogare, nisi de rebus ad praesentem controversiam extreme necessariis: nec sint interrogationes captiosae aut Sophisticae, eoque liceat respondenti mox responsum explicare, si adversarius eo aliorsum aut in alio sensu abuti vellet, quam respondentis mens sententiaque fuit. 20 Liceat etiam interrogato, si quaestionem aut non satis intelligit,


74. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1240 | Paragraph | Section]

cur quinque modis de filio loquatur 124. cur sententiatim et concisim in quibusdam partibus tradita 3. de virtutibus et vitiis quomodo plerunque agat 98. dubia aut obscura per Scripturam exponenda et diiudicanda 13. ex his quae tenuiter praemittit, quid indicet 98. in non multum necessariis non multiloqua 91. in operatione creaturarum quot modos et differentias posuerit 125. 126. in quem usum conservata 392. intellecta et probata a Christianis 78. 79. memoria commendanda 101. mysteriorum foecundissima 45. 46. pharmacopolium 91. quae dicendi virtute


Bibliographia locorum inventorum

Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].


More search results (batches of 100)
1 2

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.