Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: liquido

Your search found 179 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2

Click here for a KWIC Report

Occurrences 43-66:


43. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 2 | Paragraph | SubSect | Section]

in parabolis omnia fiunt, ut videntes non videant, et audientes non intelligant, ne quando convertantur, et dimittantur eis peccata. Et ait illis: Nescitis parabolam hanc? et quomodo omnes parabolas cognoscetis? Luc. 24. Tunc aperuit illis mentem, ut intelligerent Scripturas. Hinc liquido apparet, esse ingens Dei beneficium, explicationem obscure dictorum et parabolarum Scripturae: et velle Servatorem nostrum, ut studiose discamus probe intelligere Sacrum sermonem, quia ex eius auditu ac intellectu fides oritur.


44. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 28 | Paragraph | SubSect | Section]

aut sicut Poetae Amorem caecum, instabilem, volatilem et iuvenem puerum, qui mutetur in horas, faciunt. Hic etiam illud observandum est, non dici in Proverbiis incertam esse viam viri cum Alma, adolescentula, aut virgine: sed in Alma, id est, amor erga Almam aut virginem. Ex hisce omnibus liquido patet, rectissime in Isa. per ALMAM, virginem exponi, quae sit conceptura et paritura verum Emanuelem Meschiam, qui et persona et officio est Deus nobiscum: id est, cum ipse per se est revera Deus nobiscum habitans, ac carnem gestans, tum etiam patrem nobis adducens ac propitium faciens.


45. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 83 | Paragraph | SubSect | Section]

COGNOSCERE, proprie significat alicuius rei noticiam habere aut percipere. ut Rom. 1. Gentes Deum cognoverunt. Secundo ponitur figurate aliquando pro inquirere, aut dare operam ut cognoscas. ut Nehem. 6. Et cognovi, et ecce Deus non miserat eum: pro, dedi operam ut cognoscerem, ac liquido deprehendi. Tertio, pro speciali quadam circumstantia cognoscere quampiam rem, ut 1. Sam. 3, Samuel nondum cognoscebat Dominum, scilicet illo speciali modo revelationum, nondum erat assuetus illis specialib. ac nocturnis revelationibus. Quarto, pro perpendere. Num. 32. Cognoscite


46. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 90 | Paragraph | SubSect | Section]

literis, habetque varias significationes et phrases, in quibus praedicti discriminis nulla ratio habetur. Primum enim simpliciter testari significat. ut Ioannis 1. Baptista confessus est, et non negavit, et confessus est. Matt. 7. Tunc confitebor illis, nunquam novi vos: id est, certo et liquido affirmabo Tit. 1. Confitentur se nosse Deum, factis autem negant. Vicinum huic significationi est illud dictum, Si quis me fuerit confessus coram hominibus confitebor et ego


47. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 172 | Paragraph | SubSect | Section]

pendêre ex fide, aut retineri ea: ita fidei essentiam naturamque exponit, ut sicut antea in A dixerat, fidem esse Hypostasin, ita iam in altera descriptione, nempe in B, explicet Hypostasin per fiduciam et gloriationem spei: id est, spem, de qua plurimum gloriamur ac triumphamus. Hinc igitur liquido patet, Paulo idem plane esse Hypostasin, quod fiduciam et spem, qua Christum cum suis promissionibus ac bonis et apprehenderimus antea, initio nostri Christianismi: et nunc, ac usque in finem retineamus: videndum ergo nobis modo esse, ne hoc instrumentum, aut quasi manum accipientem, et


48. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 174 | Paragraph | SubSect | Section]

servator, totaque Scriptura alias clamat, Credite, credite, et homines omnia bona fide adipisci: alias dicit, Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, Venite omnes sitientes ad aquas, venite bibite gratis. Toties etiam nostram fidem comparat accessui ad lautum convivium. Quae omnia liquido ostendunt, fidem nequaquam tantum esse noticiam promissionum et promissorum bonorum: sed etiam ingens desiderium, simul et fiduciam, aut acceptionem, amplexumve illarum promissionum et promissorum bonorum. Nam sola noticia non est motus accedens bona, aut fugiens mala: sed ille motus, qui


49. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 176 | Paragraph | SubSect | Section]

necessariae: multo minus, charitatem ad talem fiduciam aut iudicium necessario requiri, aut impossibile esse sine ea quenquam servari, aut ullum unquam servatum esse. Ac nec ipsum quidem Graecum textum iste eximius Rabbivel mediocriter expendit: quod explicatis ordine singulis eius vocibus liquido ostendemus. Nam ἐν τουτῳ τετελείωται, non est nomen τελεία, aut participium τετελειωμενα: sed verbum. nec significat in eo esse integram,


50. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 199 | Paragraph | SubSect | Section]

divinitus ad Ecclesiae exaedificationem datis. Sic et Ephes. 3 dicit Apostolus, sibi traditam esse oeconomiam, aut administrationem gratiae erga gentes: id est, functionem Apostolatus inter Ethnicos. Vox Gratiae crebro idem prorsus valet quod charitas ac misericordia Dei: quod multis testimoniis liquido probari potest. Papistae, ut supra dixi, multas gratias numerant. Gratiam operantem aut praevenientem: ea est, qua dat bonum velle cooperantem aut subsequentem, quae adiuvat bonum velle divinitus donatum. lib. 2. distinct. 26 Lombardi. Gratiam gratis dantem, vocant Deum: Gratis datam,


51. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 201 | Paragraph | SubSect | Section]

κεχαριτωμένην, quod gratis dilectam, quodque Dominum ei propitium esse, aut eam nactam esse gratiam apud Deum, quod mox veluti explicationis gratia adiicietur. Non recte ergo vertit Vulgata ac vulgaris, Ave gratia plena, et gratiosa. Ex quibus omnibus liquido apparet, Gratiam iustificantem in Sacris literis esse proprie, illum gratuitum Dei favorem, quo benignissimus pater nos indignissimos complectitur, adeo ut unigenitum filium pro nobis tradat, eumque faciat maledictum, ut nos a maledicto legis liberemur: eum castiget ac percutiat, ut nos


52. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 216 | Paragraph | SubSect | Section]

de illa substantiali imagine accipi posset. Porro etiam homo dicitur imago Dei, sed accidentaria: id est, non consubstantialis, ut est filius patris. Nam Gen. 1 et 2 dicitur esse conditus ad imaginem et similitudinem Dei: et mox Gen. 5. dicitur Adamus procreasse ad suam similitudinem. unde liquido monstratur, veram illam Dei imaginem in lapsu hominis esse amissam, et terrenam quandam animalis hominis pro ea substitutam, ut et Paulus 1 Corinth. 15. testatur. Quid vero fuerit illa Dei imago, non est nunc nostri instituti copiosius perscrutari: sed abunde eam Scriptura declarat, cum


53. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 226 | Paragraph | SubSect | Section]

computatur, non autem reipsa opereque patratur aut proficitur: multo autem magis alicui aliquid ad aliud aut pro alio imputare, manifeste indicat, agi in ea locutione tantum de rationali quadam aut decreti imputatione, non reali infusione. Quomodo enim fides possunt dari aut infundi in iustitiam? Liquido ergo constat, agi de quadam rationali imputatione, non autem reali infusione. Septimo: Psal. 106 dicitur zelus oratioque Pinehae, filii Aaronis, ei imputatus in iustitia: nempe Deo illud eius factum, ex gratia tamen singulari, ita placuisse, ut illi eiusque posteris


54. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 284 | Paragraph | SubSect | Section]

ut qui legis aut operae iustitiam quaerant, iustitiam Dei aut fidei reiiciant et in sequenti docet, quod operum et gratiae iustitia [?: ] invicem destruant: sicut et ad Galatas contendit, quod qui perper legem quaerant iustitiam, prorsus omni beneficio Christi priventur. Hinc liquido apparet, [?: Pa--- ] hac phrasi, Opera legis non iustificant, omnia simpliciter opera, quae legibus aut mandatis Dei praecipiuntur, quoquo modo et quibuscunque demum viribus praestentur, excludere. Consonat cum hac sententia Paulietiam Isaias, qui clamat, Omnem pietatem


55. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 287 | Paragraph | SubSect | Section]

re ipsa accidisse, Acta Apostolorum abunde narrant. Hoc decus Romana Babylon sibi falsissime usurpare conatur, clamans in suis decretis: Omnes Ecclesias in tota Europa non aliunde quam Roma, et per Romanos doctores propagatas esse. Quod cum omnes historiae, tum et ipsamet acta falsissimum esse liquido convincunt. Lex Dei in alicuius corde tunc esse dicitur, cum is non tantum ore et externa hypocrisi, sed et vero animi affectu legem Dei sequitur. Sic dicitur Psalm. 37. Lex Dei in corde eius, ideo non nutabunt pedes eius: id est, ideo nec ipse declinabit ad falsam doctrinam aut pravam


56. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 288 | Paragraph | SubSect | Section]

errorem ut vitemus, adhibeamus interpretationem horum locorum fidei analogam. Quae quidem etiam nativa ac genuina huius loci esse deprehendetur, et non vel violenta, vel aliunde importata, sed ex ipsis verbis ac sermone, doctrinaque Pauli sua sponte nata, et inde accepta, ut mox cupidis veritatis liquido patebit. In primo cap. teste Augustino, Hieronymo, Ambrosio, Chrysostomo, Primasio, Theophilo, et aliis Patribus, agitur non de noticiis naturae inscriptis aut innatis, sed de scientia Dei, et noticiis ex operib. eius per ratiocinationem perceptis: ut mox ex sequentib.


57. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 293 | Paragraph | SubSect | Section]

litera: cuius laus non ex hominibus est, sed ex DEO. Talis naturaliter circumcisus, et vere intus prius, nullus usquam aut unquam fuit Ethnicus aut alius, sed tam tum conditionaliter collationis gratia fingitur. Haec est perspicua dispositio textus Paulini, quae una cum praecedentibus rationibus liquido demonstrat ac evincit, hic non reprehendi Ethnicos, non etiam simpliciter et assertive laudari, sed collatione tantum quadam conditionaliter Iudaeis praeferri: ut descriptione verae iustitiae,


58. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 358 | Paragraph | SubSect | Section]

vigore ac magnitudine, quam illi in precibus et tota pietate prorsus ignorant. Huius rei vivam et crassam praxin ac exemplar in adversariis nostris Papistis videmus: quod tum innumerae myriades Missarum, tum etiam eorum globuli aut ova serpentum, quib. precularum suarum numerositatem supputant, liquido testantur. MULUS et equus coniunguntur interdum in Scriptura: quia istis duobus iumentis utimur multum, idque in hominum frequentia: quae cum et fortia sint, et nonnunquam ferocia, necesse est habere instrumenta, quibus domentur: ut sunt, frenum, ephippia, calcaria. Ideo hinc


59. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 367 | Paragraph | SubSect | Section]

naturamque in vobis haberetis, sicut solent genuini filii patrizare. at vos degeneres filii estis: non. n. spiritualem, sed carnalem ac non renatum Abrahamum, imo et diabolum ipsum refertis: quod ex operibus vestris, quae propria diaboli sunt, nempe ex homicidio, mendacio et odio verbi Dei, liquido deprehendi potest. Sic et Paulus Rom. 9 distinguit semen Abrahae a filiis Abrahae: tametsi nonnihil magis respiciat ad originem. Vult enim omnes per fidem accipere promissionem, filialitatem, et haereditatem Abrahae, sicque filios eius fieri. Natus domus, vernam significat. Gen. 17,


60. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 386 | Paragraph | SubSect | Section]

et non adhaerentibus ei: ut Indui [?: conf- ] Iob 8 Psal. 35, 109. et 132. Confessionem induit Deus, Psalmo 104. Induere maledictionem, Ps. 109. Induit maledictionem veluti amictum. Sacerdotes indui salute, Psal. 131 [?: ] quibus exemplis liquido apparet, hanc metaphoram usurpari de qualicunque adiunctione rerum, etiam non [?:-ctissime ] corpori inhaerentium, nedum solum de [?: qua-am ] inhaerentium mutatione, aut


61. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 392 | Paragraph | SubSect | Section]

est etiam Nahum secundo. inquit enim, Omnes facies versae sunt in nigredinem. In obscuro aut caligine sagittare rectos corde, Psalmo decimo, ponitur pro clam ac insidiose parare eis exitium: idque tanta arte, ut neque praevidere telum, ac sibi cavere, neque etiam autorem suae calamitatis liquido nosse possint. In Hebraeo est potius In caligine. Obscura contritio tua non est, Nahum tertio: In Hebraeo est potius, moeror. nam est Moeror, qui per obscuritatem, ut supra ostendi, significatur. Iob capite tertio imprecatur suae diei, qua natus est, ut obscuretur ac obtenebretur:


62. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 420 | Paragraph | SubSect | Section]

ea natura sit regni Christi, ut cives eius conformari domino suo oporteat. Sunt autem omnes illae locutiones proverbiales, quae non simpliciter et ad verbum intelligendae, accipiendae ac praestandae sunt: quod vel ex prima earum (Si quis te percusserit in dextram maxillam, obverte ei et sinistram) liquido animadverti potest. Significat enim hoc praeceptum, patienter multas iniurias ac contumelias esse perferendas. PALMA, arbor est, ferens dactylos, suaves et salutares fructus. Eius naturam eam esse tradunt scriptores, ut quanto magis pondere deorsum trahatur, tanto erectior


63. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 441 | Paragraph | SubSect | Section]

eius iustitia in nos per imputationem transferretur. Respexit autem in hoc loco Paulus ad 53. Isaiae quod licet Christus fuerit innocentissimus, et nos gravissime peccaverimus: tamen Deus omnium nostrum peccata poenasque in eum concurrere fecerit, ut quasi uno impetu in eum irruerint. Unde liquido apparet, eum ideo dici peccatum, quia nostris peccatis oneratus est. Sic et Galat. 3 Christus dicitur factus pro nobis maledictum aut execratio: quod idem est ac peccatum, aut res detestanda. Ob eandem peccatorum ab hominibus ad victimas translationem, etiam Latina lingua ambiguam


64. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 565 | Paragraph | SubSect | Section]

super epistola ad Galatas de ista voce עולם olam scribit, si cum vau holem scribatur, notare aeternitatem: sine autem vau, tempus finitum et determinatum, id equidem vanum et frivolum commentum esse, loci Scripturae sacrae complurimi, si quis eos consulat, liquido testantur. ¶ Iam locos aliquot adducam, ubi aeternitatem significat, videlicet quando Deo attribuitur. Genesis 21, In nomine Iehova Dei aeternitatis. Isaiae 40. An nescis, aut non audivisti, Deus aeternitatis Iehova, qui creavit fines terrae. Sequuntur porro loci in quibus seculum. id


65. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 571 | Paragraph | SubSect | Section]

Hebraeum זרע zera, qua lingua data ac scripta est promissio Abraamo, tantum habeat numerum singularem. Varie autem omnino hic sese torquent Interpretes in excusando Paulo, quorum sententias qui volet inspiciat. Quod ad me attinet, respondeo primum, non satis liquido vel Hieronymus vel Iudaei probare possunt, nomen Semen in Hebraea lingua in plurali plane non fuisse in usu: non enim tantum illae voces, significationes aut phrases in ea lingua fuerunt, quae nunc in Veteri testamento Hebraeo extant, quandoquidem alioqui nihil aliud germane Hebraeum


66. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 620 | Paragraph | SubSect | Section]

experientia paterni erga nos favoris. XI. In testamentis sequutura bona, nempe haereditas paulo post adeunda legantur: at hic coram statim datur remissio peccatorum, seu imputatur nobis iustita Christi, pax cordis. Spiritus sanctus, renovatio, et primitiae vitae aeternae. Hinc liquido apparet, nostram istam pactionem cum Deo, aut sacramenta, esse vere quoddam testamento foedus, i. quiddam mixtum ex testamento et foedere. Adscribam vero etiam iuridicam quandam collationem nostri istius spiritualis testamenti, cum iis conditionibus quas Iurisprudentes in politicis


Bibliographia locorum inventorum

Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].


More search results (batches of 100)
1 2

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.