Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: liquido

Your search found 179 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2

Click here for a KWIC Report

Occurrences 67-99:


67. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 769 | Paragraph | SubSect | Section]

monetur auditor de Minore supradicti summarii syllogismi: ac indicatur, illam esse summam ac scopum totius Scripturae, nempe (ut dixi) Talis ac talis persona, testibus Prophetis, est pro Meschia accipienda: IESUS est talis, quod ex hac et illa, aliisque atque adeo omnibus eius circumstantiis liquido patet. Igitur IESUS est verus Meschias. 14 Multum prodest Lectori, eum statim initio lectionis alicuius scripti praemonitum esse de scopo et genere doctrinae aut materiae, quae in eo tractetur: ut sic veluti Theseo quodam filo instructus, tuto ac utiliter in id quasi labyrinthum


68. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 787 | Paragraph | SubSect | Section]

stulto secundum stulticiam suam, ne sibi videatur sapiens. Et, Noli respondere stulto secundum stulticiam suam, ne similis ei fias. Quorum prius generale dictum, respondere secundum stulticiam, restringendum est ad gravem et maturam refutationem, quae stulto suam vanissimam opinionem ac sermonem liquido ante oculos depingat, eumque extremae stulticiae redarguat: posterius vero accipiendum est de verborum sermonisque acerbitate ac contumeliis, quibus quidem merito exagitandus esset stultus, sed virum gravem ac prudentem parum deceret. Sic, quia nunc homo pius habet duos in se


69. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 837 | Paragraph | SubSect | Section]

attendere quid aliquis ante nos faciendum putaverit: sed quid prius, qui ante omnes est Christus, prior fecerit. neque enim hominis consuetudinem sequi oportet, sed Dei veritatem, cum per Esaiam propheci loquatur Deus et dicat: Sine causa colunt me, mandata et doctrinas hominum docentes. Liquido igitur ex praemissis apparet, quod consuetudo naturali iuri postponitur. Ibidem, distinct. 9. Can. 3. Scripturis canonicis tractatorum literae deserviunt. Noli meis literis quasi canonicis scripturis deservire: sed in illis, et quae non credebas, cum inveneris, incunctanter


70. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 856 | Paragraph | SubSect | Section]

Spiritu S. interprete Hieronymo.

EXPLICATIO. Crebro legisse me memini, Moysen appellatum esse pro lege, ut in Apostolo: Usque in hodiernum diem quando legitur Moyses. Et Abraham ad divitem in suppliciis constitutum: Habent, inquit, Moysen et prophetas. Et certe liquido comprobatur ibi Moysen non virum significatum esse, sed legem. In hac quoque sententia est Origenes plurimis locis. Hieronymus lib. 1. adversus Iovinianum: Moysen, inquit, et Dominus noster et Apostolus interpretantur Legem. Ab Adam, inquit, usque ad Moysen regnavit peccatum.


71. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 870 | Paragraph | SubSect | Section]

hominum qui Deo placuerunt, reprobetur authoritas: sed quod ista esse non credantur ipsorum. Nec mirum debet videri, quod suspecta habentur, quae sub tantae antiquitatis nomine proferuntur. Sacra scriptura quosdam libros citat, qui tamen non inveniuntur in Canone: cuius rei causa non liquido constat. August. 18, de Civit. Dei, cap. 18.

EXPLICATIO. In ipsa historia regum Iudae et regum Israel, quaeres gestas continet, de quibus eidem scripturae Canonicae credimus, commemorantur plurima, quae ibi non explicantur, et in libris


72. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 879 | Paragraph | SubSect | Section]

paterno palpatui corpus fraternum finxit. Cui ille minori filio, tanquam maiori, benedictionem dedit, quaeque essent longe futura nunciavit: sed quis esset, qui coram se assisteret, scire non potuit. Aliquando prophetantis animum ex praesenti pariter, et futuro tangit: quod ex eodem libro Geneseos liquido docemur. In illo quippe scriptum est, quia cum ad vitae iam terminum appropinquaret Iacob, et duos filios suos Ioseph fecisset assistere ante eum, ut ex benedictione illius possent longe post futura promereri: cui maiorem ad dextram, minorem vero posuit ad sinistram: cumque ille oculis


73. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 949 | Paragraph | SubSect | Section]

ponitur. Sic forte Marci 10 dicitur Christus dilexisse illum divitem iuvenem, qui quae rebat ex Christo quid faciendo vitam aeternam consequi posset: iussusque servare legem, gloriabatur se iam servasse: nempe amice blandiusque compellavit eum Dominus proponendo ei primi praecepti opus, quo liquido eum coarguit, quod pluris fecerit suas opes, quam Deum et vitam aeternam. Sic Graeci ponunt suum ϕιλέω, non tantum pro affectu animi, sed etiam pro osculari, atque adeo pro omni externa amica tractatione, ut Homerus dicit Odyss. 10, oportere


74. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 989 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

eoque eius stulticia vel sermo damnum dat. Praeterea verba (Secundum stulticiam) prius notant verborum nimiam levitatem, acerbitatem, aut maledicentiam, quae gravem ac serium virum non decent. Posterius vero indicat sententiarum gravitatem, evidentiam, soliditatem et pietatem, qua liquido potenterque ille morosophus, aut stulte sapiens redarguatur, et coram omnibus confundatur. Prius ergo, Secundum stulticiam, significat perinde stulte, sicut ille stultus fuerit locutus: posterius vero, secundum quod convenit respondere stulto. In Metaphoris, Similitudinibus et


75. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1054 | Paragraph | SubSect | Section]

ut tu eum praedicas: cur igitur adversarii ei obiecerunt spermologiam, sermonemque contemptum: cur etiam ipsemet confitetur se imperitum esse sermonis, sed rerum gnarum? cur denique testatur se missum esse ad concionandum, non in sapientia sermonis, ut evacuetur crux Christi? Ex hisce enim omnibus liquido aiunt patêre, eum nequaquam adeo eloquentem fuisse, ut a me praedicetur. Respondeo: Non simpliciter ille affirmat 2. Cor. 11, se esse imperitum sermonis: sed tantum veluti per concessionem quandam, teste Augustino: inquit enim: Quod si etiam sim rudis sermone, sed certê non


76. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1069 | Paragraph | SubSect | Section]

et poenitentis animi. Verum quoniam haec tractatio vicina est materiae de ieiunio, cuius multam mentionem in hoc aliisque capitibus feci, adiiciam illum quoque tractatum protinus huic. DE IEIUNIO, MATERIA HACTENUS PARUM liquido explicata, vera disertatio. Magna fuit omnibus temporibus superstitio et abusus ieiunii, aliarumque coniunctarum afflictionum. Hoc vero tempore praeter abusus, maximae sunt quoque de hac materia controversiae. Quare iuvante Christo statui, quam clarissime potero, et originem seu


77. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1077 | Paragraph | SubSect | Section]

praesertim autem ubi bona opera prorsus a iustificatione excluduntur, solique merito Christi fide apprehenso tota nostri iustificatio ac salus adscribitur. 6 Alias Scriptura celebrat bona opera, ut hominem tanto magis excitet ad perpetuam petitionem remissionis peccatorum, ut qui liquido cernat ac experiatur, se non ferre eos fructus, nec praestare eam obedientiam patri caelesti, quam praestare deberet, quamque verbum Dei, Spiritus S. arguens, et conscientia ab eo perpetuo flagitent. 7 Alias Scriptura utitur legalibus verbis, cum revera Evangelicas conciones


78. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1078 | Paragraph | SubSect | Section]

ab illis obedientiam: sed simul indicrae, eos non habere cor idoneum ad obediendum. 12 Non omnia opera semper in talibus praedicationibus inculcantur, sed alias alia, et quidem maxime communia, nota, aut eo tempore requisita, seu tunc grassantibus vitiis ac sceleribus contraria. Unde liquido innotescit Synecdoche, quod ibi non plene aut proprie vera iustitiae aut salutis ratio describatur: Sic Baptista militibus tantum prohibet rapacitatem, divitibus iniungit liberalitatem, et aliis alia: cum per illud maxime necessarium illis documentum etiam alia officia pietatis


79. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1082 | Paragraph | SubSect | Section]

Corinth. 7, Quid scis mulier, si servabis virum: id est, praebebis aliquam occasionem tanto bono, dum eum tum honesta vita, tum et piis colloquiis ad veram religionem pertrahis. Sic lex operatur iram non proprie ac per se, sed tantum per accidens. Ex hisce et aliis innumeris Scripturae exemplis liquido patet, saepissime aliquid nimiae laudis bonis operibus hominibusque adscribi, quod eis nequaquam convenit, nec adscribendum est, si exacte, vere ac proprie loquendum est. Solet vero id


80. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1102 | Paragraph | SubSect | Section]

de captivitate Babylonis: Arefaciam mare eius, et exiccabo fontem ipsius. quod interpretes varie torquent. Sed ex historiis profanis facile intelligitur, id dici de averso Euphrate, per cuius alueum Cyrus cum exercitu intravit. Idem significant verba, Stagnum aut carecta exusta sunt. Hinc etiam liquido apparet, cur Ieremias librum suum bene colligatum munitumque apppenso lapide in Euphratem abiici iusserit: nempe, ut exiccato flumine reperiretur, et divina providentia, eiusque propheticus spiritus agnosceretur. Vide Apocal. et Glossam super cap. 16. 12. Narrat


81. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1107 | Paragraph | SubSect | Section]

Israelitae) perpetuo sit mansurus. Non indicatur clare id quod est in ea re primarium: eam videlicet totam politiae formationem esse tantum veluti nidum verae Ecclesiae ac religionis, ad certum tempus potissimum in hunc usum fabricatum, ut esset certum domicilium Meschiae, eiusque maiorum: ac liquido sciri posset, ubi ille sit natus, ex quibus maioribus, quando, qua ratione, et quibus de eo praecedentibus Dei praedictionibus ac promissionibus, ne de Meschiae persona incerti erraremus aut dubitaremus. Istud vero somnium aut opinio de perpetuitate eius politiae ac regni,


82. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1108 | Paragraph | SubSect | Section]

esset venenum ex utero matris allatum, intimisque medullis infusum, atque adeo totius essentiae perversitas extrema, aut potius ipsamet mala mens et malus animus seu cor perversissimum. Quare ista quasi involucra originalis peccati diligenter observanda ac evolvenda sunt, si lucem ibi latitantem liquido cernere, et nosmet nosse volumus. Illud quoque non negligendum involucrum aut velamen est, quod cum aliae partes mysterii Christi minus perspicuae fuerunt patefactae, tum etiam fides iustificans ac salvans sub hoc quidem ipso nomine aut voce. Nam vetus Testamentum rarius fidem,


83. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1131 | Paragraph | SubSect | Section]

Atqui Paulus ipse eodem modo videtur describere peccatum originale, cum scribit, Peccaverunt omnes, et destituuntur gloria Dei. Respondeo: Aliud est definitio, aliud quaevis alia sententia. Definitio non solûm verum sensum effficere, sed etiam totam rem complecti, ac denique ipsum esse rei liquido exprimere debet: ac sententia satis habet, ut modo verum pronunciet, sive totum sive dimidium rei complectatur, aut tantum aliquam eius proprietatem circumstantiamve monstret. Quare Paulus ibi non accurate definiens, sed tantum pronuncians, de dimidia solum parte mali loquitur.


84. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1132 | Paragraph | SubSect | Section]

et induratum cor, Ephes. 4. Esse τὸ φρόνημα sensum carnis, quod omnes de ratione ipsa exponunt. Esse ipsam carnem, esse ipsum hominem animalem, carnalem, ipsum veterem hominem seu totum hominem, quantus quantus est, quatenus renatus non est. Unde liquido apparet, aliquod originale peccatum aut partem eius esse ipsam substantiam hominis, non quiddam externum, aut accidentarium in ipso. At huic Spiritus sanctus dogmati summe repugnat, primum ipse vocis peccatum sonus, aut inusitatissima notio, quae plerunque (ut recte Phil. monet)


85. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1145 | Paragraph | SubSect | Section]

quod senserunt illam nativam malitiam esse quiddam separabile, et diversum a substantia hominis. Quare ne patiamur sub figmento criminis errorisque Manichaei nobis caelestem veritatem de manibus extorqueri, nosque inanibus terriculamentis de possessione sanae doctrinae depelli, quam liquido in praecedentibus ex verbo Dei demonstratam esse, quivis pius ac intelligens vel manibus palpare potest. Obiiciunt porro inepti quidam hinc secuturum, diabolum esse creatorem, si peccatum originale est substantia: quia ipse est pater peccati. Respondeo: Nequaquam id sequetur,


86. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1145 | Paragraph | SubSect | Section]

peccatorum actualium, sed quoddam externum accidens: cur igitur accusatur a tota Scriptura, quae illi talia peccata tribuit? Cur etiam propterea a Deo damnatur aeterno exitio, ut et supra dixi? Ex hisce et aliis plurimis tum Scripturae testimoniis, tum etiam inde deductis argumentis, liquido patet, illum fontem mali et peccatorum actualium, illumque regem regnantem in homine ad omne malum contra Deum pugnantem et a Deo damnatum, esse praecipue ipsummet pravum, perversum ac lapideum cor, seu rationem aut animam rationalem, in diaboli imaginem transformatam: quae est vel


87. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1146 | Paragraph | SubSect | Section]

causae, cur haec lingua studiosis verae pietatis et religionis omnino discenda ac percipienda sit, quas ordine recensebo, sermone si non eleganti ac ornato, at certe simplici et perspicuo, bonasque ac utiles res continente, ut saltem sensa nostra (qui sermonis primarius usus est) studiosa iuventus liquido percipere possit. Neque enim me Rhetorem esse profiteor, et simplici ac perspicua oratione studiosi verae pietatis in rebus Theologicis contenti esse possunt ac debent. ἐθλὸν γὰρ τὸ σαφές, καὶ ἁπλοῦς ὁ λόγος τῆς


88. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1150 | Paragraph | SubSect | Section]

omni cura linguas doceri in scholis et monasteriis constituerunt. Quod fragmenta veterum codicum Graecorum et Hebraeorum, quae adhuc hodie in vetustioribus bibliothecis Saxoniae, Vuestphaliae et Hassiae, a praedictis Caesaribus constitutis, quorum ipsemet aliqua vidi, aliqua etiam habeo, liquido testantur, Verum hic forte aliquis ocii cessationisque cupidior obiiciet, sacras Literas a plurimis ac doctissimis ita fideliter in notiores ac vulgariores linguas esse conversas, ut nec sit necesse nos peregriniores illas linguas huius rei gratia discere: nec, si omni studio


89. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1153 | Paragraph | SubSect | Section]

fervor, febris. Sed collegi huius generis plurimas quatuor principalium nunc linguarum: Graecae, Latinae, Germanicae et Illyricae. Origenes ex Hebraeo sermone idem fecit, et Avenarius, ut mihi aliquando scripsit, et alii linguarum periti, quae forte aliquando prodibunt: ut liquido monstretur, hanc linguam matrem esse omnium, eoque etiam religionem ea conscriptam esse omnium vetustissimam. Omitto hîc, quod haec eadem lingua vetera nomina, quae in fabulis poetarum leguntur, exponens ostendit, plerasque ex depravatis sacrarum Literarum historiis esse


90. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1168 | Paragraph | Section]

et quot sunt capita, tot sensus: imo et quot affectus aut lites, tot sensus. Certe Christus tantam diversitatem, atque adeo contrarietatem sensuum suis non tradidit, nec spargere eos in Ecclesiam iussit. Verum ubi tandem producunt aliquos vetustissimos et prorsus autenticos authores, liquido docentes, istam Rabinorum aut patrum Cabalam a Christo ipso acceptam, et per manus fideliter traditam, usquedum tandem a Scoto et aliis Sophistis et Sorbonistis conscripta consignataque est? A veteribus quidem perpaucae quaedam traditiones ab Apostolis relictae nominantur. Certe si quid


91. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1171 | Paragraph | Section]

Illarum sensu intelligentiaque Dominus suos Apostolos, universi mundi errores ac furores expugnaturos armavit: Luc. ulti. Contra autem satan ignorantia Scripturarum sua mancipia in errore detinet, dicente Domino: Erratis, nescientes Scripturas. Ex his igitur argumentis ac testimoniis liquido apparet, solam sacram Scripturam, aut vocem unici boni pastoris Christi Iesu audiendam, sequendamque esse, cum in omni alio iudicio ac controversia Ecclesiae Religionisque, tum vero praesertim in synodis: siquidem Christianae vere esse ac dici debent. 31 Sed detestanda plane est


92. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1172 | Paragraph | SubSect | Section]

non recitentur integrae orationes, aut declamationes, ut plerunque fieri solet: sed tantum unum, aut ad summum duo argumenta aut testimonia, idque quam brevissimo, simplicissimo, maximeque proprio sermone pene Dialectice: a quibus porro non liceat discedere ad alia, priusquam illa fuerint liquido explicata, vel confirmata, vel refutata. Hoc enim multo est aptius ad veritatem inquirendam, singula videlicet argumenta simplici sermone breviterque recitata ordine examinare, quam multa congerere,


93. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1177 | Paragraph | SubSect | Section]

in suo Tridentino Conciliabulo, cuius plane execrandam formulam aut normam, et simul praxin iudicii ac decernendi de praesentibus Religionis controversiis, omnibus considerandam in hoc scripto proponemus. Quam vero id multipliciter, foede, et penitus blaspheme faciant, postea ex ipsorum scriptis liquido monstrabitur. Nunc (ut in Praefatione) pauca quaedam tantum per antithesin monemus, ut rectius Lector de tota hac re iudicare possit. 1 Clamant illi, Scripturam esse obscuram et ambiguam, ex qua certa et perspicua sententia de controversiis sumi nequeat: eoque aliam quandam


94. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1192 | Paragraph | SubSect | Section]

speciem accipiendam adstringantur, etc. O' profana, aut blasphema potius ora. Audent citare autoritatem ac testimonium Spiritus sancti contra institutionem filii Dei. Undeautem vel sibi vel aliis probabunt, id ipsorum decretum venire a Spiritu sancto? At nos contra liquido monstrare possumus, id proficisci a spiritu satanae: huius enim proprium est, evertere institutionem Christi, non Spiritus sancti. Quid Spiritus sanctus hac de re sentiat, satis in sacris Literis et a se inspiratis literis scripsit: Bibite ex hoc omnes. et id etiam de laicis exposuit 1


95. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1195 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

arbitrium libidinemque flexilis, vaga ac incerta fluctuabit. Nihil hîc opus est longa, solerti aut operosa refutatione. Incurrit enim hic furor potius quam error, vel in ipsorum pene brutorum sensum ac iudicium: adeo propalam foedus, palpabilis ac execrabilis est. Caeterum hinc liquido apparet, verissimum esse quod supra de eorum norma Iudicii. Synodi ac Religionis ex eorum propriis scriptis ostendimus: nempe ipsis Deum eiusque verbum, aut sacras Literas ludibrio esse, eosque pro suo libitu libidineque de Religione ac doctrina viventis Dei modo affirmative, modo negative


96. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1199 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

recensebo: tametsi nonnullos ex eis etiam supra attigerim: nam omnes nemo enumerare valet, etiamsi linguas centum oraque centum habeat, et insuper ferream vocem, ut poetae exclamare solent. 1 Aiunt enim esse ambiguam et obscuram, quam etiam summi doctores intelligere nequeant. Hinc liquido sequitur, frustra eam legi, et in ea sudari: et alium doctorem ac doctrinam clare loquentem audiendum esse. 2 Non omnia necessaria in ea comprehensa. Quare illa deficientia, aliunde nempe ab ipsis et eorum


97. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1201 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

prorsus nihil ad rem fecerunt. Nec sane etiam ipsi eruditiores scriptores, curam recte, vere ac proprie citadi Scripturam habuerunt: ut etiam ex modernis Papistarum scriptis apparet. 26 Tot eorum scripta blasphema contra Scripturam subinde effunduntur, nec est qui eos coherceat. Unde liquido cerni potest, quam impie de ea sentiant. 27 Fingunt isti, Apostolos mutasse divinitus institutam formam baptizandi, administrasse sacram coenam tantum fractione panis: praecepisse item de sanguine et suffocato pro suo libitu: ergo et ipsis licere aliquid aliter, quam Scriptura


98. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1202 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Literarum, vel vertendo, vel Hebraismos explicando, vel alia aliqua tali ratione? Id quidem aliqui elaborant, ut aliqua primaria sacra scripta violentis interpretationibus ad suas impietates pertrahant: sed in explicando ipso sacrarum Literarum textu aut sermone, nemo plane occupatur. Unde liquido patet, quomodo sint erga verba Dei affecti. 51 Quam contemnant sacras Literas adversariorum doctores, etiam ex eo patet, quod non tantum non sunt studiosi linguarum, quae ad scrutationem sacrarum Literarum extreme necessariae sunt: sed etiam Reuchlino, Erasmo, Budaeo, Vini, et


99. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1211 | Paragraph | Section]

dicendi 290 De stylo Ioannis 301 ¶ Aliquot theologici libelli, etiam ex sermone sacro pendentes, ad eum illustrandum non parum utiles: tractatus VI. 303 De metonymicis aut synecdochicis poenitentiae descriptionibus 304 De ieiunio, materia hactenus parum liquido explicata, vera disertatio. 306 De varia bonorum operum in sacris literis praedicatione 313 De situ Cananeae, et forma Hierosolymae 338 De velamine Mosis, eiusque detractione 343 Detractio velaminis 346 Testimonia unde populus Israeliticus a


Bibliographia locorum inventorum

Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].


More search results (batches of 100)
1 2

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.