Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: aperte

Your search found 160 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2

Click here for a KWIC Report

Occurrences 92-108:


92. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 791 | Paragraph | SubSect | Section]

facere. 23 Porro in lectione Scripturarum diligenter observanda sunt ea praesertim dicta, quae de Christo loquuntur. Ipse enim est finis legis, ac de quo omnes Prophetae testantur: ipse est primaria illa gemma, toti huic (ut ita dicam) annulo inclusa. 24 Caeterum alia loca aperte ac sine figura de eo loquuntur, quae tanto facilius observari et intelligi queunt: alia sub typo quodam, ut quae de agno Paschali dicuntur: item Melchisedech, sacrificatio Isaac, petra in deserto, eductio populi, manna, totum tabernaculum cum omnibus suis ceremoniis, serpens suspensus,


93. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 792 | Paragraph | SubSect | Section]

Evangelium iubet respicere ad personam Christi, et promissiones factas de remissione peccatorum in Christi nomine. Lex urget officia charitatis: Evangelium inculcat fidem in Christum. Lex proponit umbras et typos ad Christum deducentes: Evangelium exhibet corpus ac veritatem ipsumque Christum aperte spectandum. Quid multa? Diversissima sunt legis atque Evangelii officia: eaque ubi occurrunt, necessum est prudenter distinguere. 4 Admodum vero frequenter coniunctim describuntur, ita ut post orationes comminatorias ponantur consolatoriae: et sermones de poenitentia sequantur


94. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 803 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

intempestive adhibitae, perniciosos errores pariunt. Est autem alia quaedam ratio, ex Scripturis ratiocinandi aliquid: cum ex verbis Geneseos 3. ratiocinamur Christum venturum esse, qui diabolum superaturus sit, et regnum diaboli eversurus, abolito peccato et morte. Textus enim aperte dicit de regno diaboli, quod sit insidiaturus humano generi universo: Sed venturum semen, ut caput diaboli conculcet: Ergo Christus regnum diaboli, peccatum et mortem abolebit. Item, Christus est


95. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 807 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

quem dicere quidam malunt Ethicum seu moralem, sed rectius cum Apostolo appellaverimus institutionem ac correctionem: denique allegoricum, quem nominant etiam Spiritualem, mysticum, theoreticum. Caeterum quia de literali sensu, itemque tropologico (sic enim loquuntur) satis aperte dictum est: restat de allegorico, propter quem praecipue haec dissertatio nobis suscepta est, paulo plenius agamus. Non est allegoriarum tractatio cuiuslibet de media plebe artificis, neque etiam temere et quovis loco adhibebitur: quam ob causam in ea explicanda merito maior


96. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 827 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

eodem spectant. Crebro autem in Sacris literis inveniuntur dogmata disertis verbis, nonnunquam prolixis disputationibus et concionibus exposita: crebro ex historiis atque sanctorum factis colliguntur. Dogma enim nostrae religionis est, esse Angelos, eosdemque ministerio Dei destinatos: hoc vero aperte asseritur Psalmo centesimoquarto, et ad Hebraeos 1. Qui creat angelos suos spiritus, inquit, et ministros suos ignis flammam. Atqui eadem doctrina iis quoque comprobatur historiis, quae narrant angelos a Deo ad homines vel docendos, vel consolandos, vel ex periculis eripiendos, subinde


97. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 830 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

igitur, quando perito artifici integrum scriptum sive iustus liber enarrandus est in manibus, ante omnia explicat, A quo, et Ad quos, seu de quibus, vel propter quos opus conscriptum sit. Cuius rei argumenta cernere licet in initiis Prophetarum, et Epistolarum Paulinarum. Semper namque in his ista aperte praemittuntur. Iisdem convenit mox adiungere nonnulla, De authoris conditione, vocatione, vitae genere: De doctrina: De phrasi, sive genere dictionis. Quin etiam de illis ad quos, vel de quibus vel propter quos liber sacer est editus, adiicietur: Ubi sint: Quales tum ante fuerint, tum nunc


98. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 859 | Paragraph | SubSect | Section]

sed propter summam nostram caecutientiam, et imposturae diaboli ac seductorum periculum, semper pluris faciendae sunt sententiae, dogmata, ac praecepta promissionesve, quae expressis affirmativis aut negativis ab ipsomet veraci Deo pronunciantur. Quae pertinent ad fidem et bonos mores, aperte traduntur in sacra scriptura. August. 2. de doctrina Christiana, cap. nono.

EXPLICATIO. Cum in Scripturis voluntas Dei quaeratur, et haec sit (ut Apostolus ait) sanctificatio nostra: nimirum aperta esse illa debent, quae communia sunt


99. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 869 | Paragraph | SubSect | Section]

volumus: et adversus Ecclesiae hostes illis utendum. Augustinus contra epistolam Petiliani Donatistae de unitate Ecclesiae, capite decimonono.

EXPLICATIO. Ambigua testimonia non minus adversariorum quam nostram causam adiuvant. Doceamus scripturas Canonicas aperte aliquid dixisse, et vicimus. Unde quidam haeretici irrisi sunt, quod testimoniis Scripturarum non satis ad suam causam aptis usi fuerint. Mystica quae sunt, operta sunt, figurata sunt. Aliquid manifestum, quod interprete non egeat, flagitatur. Sacra scriptura ea tradit, quae ad


100. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 877 | Paragraph | SubSect | Section]

dum consuluntur, ex magno usu prophetandi quaedam ex suo spiritu proferunt, et se haec ex prophetiae spiritu dicere suspicantur. Gregor. super Ezech. Homil. 1.

EXPLICATIO. Nathan Prophetam sanctum virum fuisse, quis nesciat? qui David regem et de culpa aperte reprehendit, et quae ei pro culpa eadem essent ventura, nunciavit: quem tamen dum idem David, quia templum Deo vellet construere, requisisset, ilico respondit: Omne quod est in corde tuo, vade et fac, quia Dominus tecum est. De quo illic statim subditur: Factus est sermo Domini ad Nathan,


101. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 879 | Paragraph | SubSect | Section]

venientem Dominum videns, ait: Ecce agnus Dei, Ecce qui tollit peccata mundi. Sed cum iam moriturus esset, missis discipulis requirebat, dicens: Tu es qui venturus es, an alium expectamus? Aliquando vero prophetiae spiritus animum prophetantis ex futuro tangit, atque expraesenti non tangit: sicut aperte libri Geneseos historia testatur, cum Isaac Esau filium suum ad venandum misit: cum minorem filium Rebecca ad benedicendum supposuit. Qui haedinis pellibus indutus, paterno palpatui corpus fraternum finxit. Cui ille minori filio, tanquam maiori, benedictionem dedit, quaeque essent longe


102. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 888 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

significat fuisse aliquid fluidum ac liquidum, id est aquas: quae ut solidatae ostenderentur, firmamentum vocatum est quod fiebat. Et rursus luminaria derivativa appellavit, quae quarto die facta sunt; ut ex lumine primo die operato facta monstraret. In his autem quae primo die facta sunt, neque aperte, neque subtili verbo factum aliquid declaratur ex altero. Nihil ergo post primum diem ostenditur ex non existentibus factum, nisi sola hominis anima, in quo hoc ad ostendendum: quia cum alia aut ex nihilo, aut ex iam factis facta sint, solus homo ex utroque componitur.


103. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 985 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

a patre, ille venit ad me: eludere illud significantissimum dictum: Nemo potest venire ad me, nisi pater traxerit eum: quasi illa tractio nihil aliud sit, quam externum audire ac discere. Verum Christus citans prophetam de interna regeneratione legisque inscriptione disserentem, facile indicat aperte istorum corruptelam redargui. Ad hoc genus Liptotes referri potest etiam, quod interdum tantum negando alterum contrarium affirmat alterum, idque plerunque vehementissime. Apoc. 12, Non dilexerunt animam usque ad mortem, pro, exposuerunt eam in periculum mortis, veritatis.


104. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1004 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

rusticum poema, cuius sermo pertenuis simplexve est. Quae locutio videretur quidem illa, et esset sane perspicua, sed nec gratiam eam haberet, quam altera: quin potius prorsus langueret ita resoluta, nec ita aperte exprimeret illud securum, laetumque, et quasi luxurians ocium rustici iacentis et cantillantis amatorium rusticumque carmen. Interseruntur igitur ibi quasi per accidens descriptio ociose voluptarieque iacentis ac cantillantis rustici, fagi, et praeterea materiae ac styli poematis, quae omnia


105. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1033 | Paragraph | SubSect | Section]

quae in mysteriis occultat, nec ipse eloquio superbo erigit, quo non audeat accedere mens tardiuscula et inerudita, quasi pauper ad divitem: sed invitat omnes humili sermone, quos non solum manifesta pascat, sed etiam secreta exerceat veritate, hoc in promptis quod in reconditis habens: sed ne aperte fastidirentur, eadem rursus operta desiderantur, desiderata quodammodo renovantur, renovata suaviter intimantur. His salubriter et prava coniunguntur, et parva nutriuntur, et magna delectantur ingenia. Ille huic doctrinae inimicus est animus, qui vel errando eam nescit esse saluberrimam, vel


106. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1066 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

quod testimonium eius est verum. Et haec eo scripta sunt, ut omnes credant et salventur: alioqui si omnia scriberentur, totus mundus non caperet libros. Sic in Epistola: Quod audivimus, vidimus oculis nostris, et manus nostrae palpaverunt, etc. In Epistolis minus videtur aperte distinguere partes doctrinae, quam Paulus, qui plerunque primum contritionem, postea iustificationem, postremo novam obedientiam urget, primum malam arborem monstrans, accusans ac succidens: deinde bonam plantans aut generans: postremo eius bonos fructus describens.


107. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1188 | Paragraph | SubSect | Section]

Apostoli huic Spiritus sancti interiori instinctui innixi sunt. unde Paulus: Epistola estis Christi, ministrata et scripta non atramento, sed spiritu Dei vivi: non tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus Quare iniuriam facit dignitati Evangelicae et Apostolicae, et aperte imponit, quod docet Apostolos scripto tradi disse cuncta, quae verbo docuerunt, et acceperunt a Christo, fol. 226. Caeterum quid sit illud quod vocamus verbum Dei, diligentius nobis venit expendendum. Nam si quis putat hoc tantum esse verbum Dei, quod scriptum in iis libris


108. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1241 | Paragraph | Section]

nomina aliquando rerum similitudinibus tribuere 87. rebus mutis loquentium personam imponere. ibid. totam in Christum, eiusque mysterium esse directam 353. tropis omnibus uti 88 Scripturam sacram totam sibi cohaerere 105 in Scriptura sacra aperte tradi, ad fidem et bonos mores pertinentia 96 in Scriptura sacra contraria non esse, quae videntur contraria, cui ostendendum 97. cur aliqua saepe laudentur aut vituperentur 306. cur verborum simplicitas appareat 270. de omnibus virtutibus et vitiis exempla 104.


Bibliographia locorum inventorum

Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].


More search results (batches of 100)
1 2

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.