Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: multum

Your search found 1014 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 295-323:


295. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 6 | Paragraph | SubSect | Section]

Sarmatarum genere, quos nunc Polonos dicunt, Budensium sacerdos, qui quidem matheseos peritus habebatur, regi et uitę cupido, et huic uanitati admodum dedito ac omnia ad fatum referenti, facile persuaserat se decennium adhuc uicturum, licet, quum ualetudine minus prospera uteretur, nec multum curae in ea tuenda poneret, et medici illum breui interiturum existimarent. Adeo autem quidam nomine tantum Christiani, animi caecitate atque ignorantia ducti, diuinae prouidentie derogant, ut nihil fere hominibus nisi auspice coelo uana persuasione euenire credant. In quam sane


296. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 7 | Paragraph | SubSect | Section]

largiter praebere solebat, neminem ab se unquam dimiserit, cui aut uestem pretiosam, aut equos phaleratos, aut coelatum argentum dono non dederit. Atque iccirco nemo ad eum tam inimico accessit animo, quin amicissimus abierit. Hoc insuper famae huius principis multum conferebat, quod Italis, genti et lingua promptae, et suapte natura adulatrici ac quęstui deditae, largiri solebat, quo externos in suas laudes et scriptis et sermone celebrandas excitaret. Hanc enim uocem crebro etiam inter pocula usurpabat, principem nihil magis decere quam famam et


297. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 22 | Paragraph | SubSect | Section]

regulo aduersabantur, non modo praetextu insanie regiis submotum fuisse comitiis, sed etiam, eo quod ob salutis beneficium regulo uicem redditurum fauturumque putabant. Qui quidem, tametsi opibus suis ac fauore nondum, ut dictum est, pontificatu recuperato Matthiae filio tunc adesse nequiuerit, multum tamen consilio, audaci illo quidem et minime probando, nec ab eius ingenita atrocitate abhorrente, profuturus fuisset forsan, si ei fuisset obtemperatum: quippe cuius erat sententia, caeteris fere reguli amicis id uehementer propter rei turpitudinem improbantibus, comprehensos in regia


298. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 24 | Paragraph | SubSect | Section]

sub ipsius radicibus montis, in quo monasterium situm est, pauci ex his, qui monasterium irruperant, uino onerati substitissent, monachus quidam, e Pelusiensi monasterio pulsus, qui loco pręerat, licet esset Dalmata natione, ciuisque Rhacusanus ― nam Feudarense monasterium precio conduxerat ― multum tamen, eo quod in Hungaria inueterauerat, de regionis hauserat immanitate, et ipse mero simul et ira, quam singularis auaritia exasperauerat, malis consultoribus incitatus, ministros conuocat, de iniuriis monasterio illatis longa conqueritur oratione. Erat enim, ut ab


299. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 31 | Paragraph | SubSect | Section]

ad thronum et thalamum inuitat; Thomas Herdonius cardinalis Vuladislauo familiaris Caeterum regina nihil actum esse rata, nondum Budensis urbis arce ac regia in potestatem optimatum redacta, quo sane Vuladislauus rex ubi accessisset, recipi posset, multum praeterea tum suae, tum regis maiestati adiectum iri, si diadema, quo Hungarorum reges insigniri mos est, sua potissimum opera e manibus hostium eriperetur, accersitos ad se optimates hortatur, uti primum Budensem arcem custodum uoluntate recipere eniterentur; quod si praecibus efficere


300. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 33 | Paragraph | SubSect | Section]

faciundum arbitror, quod prudentes medici in curandis corporibus facere solent, qui sane pro corporum uarietate, aegrotantiumque natura necessario diuersa corporibus adhibent medicamenta. Est igitur tibi noscendum Hungarorum ingenium, moresque eorum penitus animaduertendi, qui quidem multum lupi in se haud falso dicuntur habere, atque ita his imperandum, ut te amando simul et timendo uenerentur, admirationeque dignum putent. Neque enim alterutro regnum Hungariae administrari potest, propterea quod neque timor per se satis tutus est, quum natura ipsa hominum odia


301. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 59 | Paragraph | SubSect | Section]

regia munificentia eluditur. Erat in Hungaria, quo tempore haec gerebantur, Ioannes Dalmata, illustris sua aetate scalptor. Hunc rex Matthias Coruinus, quum ei, ex quibusdam eximiis operibus iussu ipsius factis, multum auri deberet, castello quodam ad Sauum amnem posito, una cum agro satis lato, ac frequentia colonorum instructo, ne pecuniam, cuius semper fere ob ingentes sumptus erat indigus numeraret, donauerat, siue cupiens hominem ex opifice in equestrem dignitatem prouehere ― magno enim studio ille


302. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 61 | Paragraph | Section]

ac si ullam gentem, facunda capi allocutione. His peractis deliberat cum amicis, utrum Albam Regiam obsessum iret, an prius ad opprimendum Alberthum copias educeret. Omnibus optimum uisum praeuerti ad Polonos e finibus Hungaricis expellendos, quibus sane pulsis multum de Alemanorum spe decessurum putabant. Nempe Alemani ad ulciscendas Hungarorum iniurias regis Matthiae Chugniadis tempore acceptas fraternum dissidium in consilio habuerant. Coniuncto igitur cum Hungaris exercitu arma confestim in fratrem conuertit,


303. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 62 | Paragraph | SubSect | Section]

appellari uolunt, patrias sedes in Asia circa Moeotim habet. Nam a Bosphoro ad Tanaim incolit, unde Turcas quoque oriundos existimo, tametsi quidam falso opinati sint Tatharos a montibus Indiae duce Battone digressos, quippe haud multum a Turcis lingua, habitu, moribus, ac sacris differunt. Quae quidem gens uastatis multis Asiae regionibus tandem partim in Asiam non procul a patriis sedibus consedit, partim transmisso Tanaide in Sauromatas Europeos, qua hi Maeotidem paludem attingunt, peruenit, atque concedentibus accolis


304. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 68 | Paragraph | SubSect | Section]

quam compararentur, quae ad cingendam operibus urbem usui essent, mittit caduceatorem, qui terrore oppugnationis iniecto suaderet Alemanis, ut urbem mature redderent, ratus et Maximilianum demissurum animum audita celeri Albae deditione, et de improba Alberthi spe multum demptum iri. Sed ubi rex caduceatorem in urbem haud admissum intellexi, iubet partem exercitus, obiectis aduersus hostem longis Boëmicis scutis, muris succedere, quum pluribus aliis locis, tum praesertim qua pons ligneus ante portas urbis fossae iniectus aditum in urbem dabat, et quid


305. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 77 | Paragraph | SubSect | Section]

sublato inflammatis ducum oratione animis concurrunt. Hungari ira accensi, quod eos Polonus, per speciem pacis deceptos, redintegrato bello ultro lacesseret, acriter in hostem inferuntur. Alberthus uero, nihilo minus ferocius quam concionatus erat, Hungaris instare coepit, adnitens multum ad obtinendum eius certaminis decus, in quo praemium uictoriae amplissimi regni possessio erat, simul ne uictor hostis reditum ei in patriam intercluderet, captusque laetum Hungaris spectaculum praeberet. Itaque magna ui impetum in hostem facit: obuium quemque


306. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 121 | Paragraph | SubSect | Section]

recępta, percepere, statuunt cum finitimis Christianis in gratiam redire, et communi hoste Europam liberare. Caeterum dum magis dicendis sententiis tempus territur, ut saepe fit, a Christianis quam ulla expeditio suscipitur, Graecus imperator diem suum obiit, cui Orchanus quoque haud multum superuixit, Homurathe primo regni successore relicto. Qui comparato quam maximo, ut tunc erant Turcarum opes, exercitu confestim Hellespontum traicit, superatoque Melante amne ad Hebrum, qua Hadrianopolim interfluit, perrexit, lateque agros nullo hoste obuio populatus est, atque


307. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 140 | Paragraph | SubSect | Section]

uersus cum omnibus nauibus, quas compararat, contendit, senatumque Venetum de Bazethis terrestri itinere eiusque classis magnitudine ac profectione certiorem facit, numerumque nauium sibi augeri petit, tametsi nauium numero, ut fama erat, Turcaicae classi haud multum impar esset, quum ea ex biremibus magna ex parte constaret, arte uero nautica, cuius Turcae non admodum tunc periti erant, longe superior. Quapropter Veneta id arte a Crimano factum esse plerique putabant: solent enim illi, pro insita prudentia, quam quidam timiditatem atque ignauiam


308. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 140 | Paragraph | SubSect | Section]

boni militis inopia, hostem magis apparatu et specie ipsa rerum quam ueris uiribus terrere, magisque consilio uel auro, quod mercatorum omnino est, quam armis imperium augere. Atque iccirco sicut ad hanc diem haud saepe ex suis expeditionibus magnam reportarunt uictoriam, ita nec multum iacturae fecerunt. Veneti igitur ad eas triremes, de quibus dictum est, sexdecim longas eius generis naues, quibus ipsi ad conuehendas merces utuntur, et ipsae terno ordine remis aguntur, grossas uulgo uocant, armis militibusque instructas cum onerariis sexaginta


309. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 141 | Paragraph | SubSect | Section]

in Thessalia, ut dictum est, substiterat, quum Thaudes Cossicius, praefectus regiae classis, qui amissis naufragio circa Euboęam quinque et uiginti longis nauibus Sunium promontorium praeteruectus ad Munychiam, Atticae locum, iam appulerat, eum per nuntium docet Venetam classem nauium numero haud multum infra Turcaicam (erant enim ad centum et quinquaginta naues) Methone statiua habere. Per eundem quoque nuntium, quid sibi faciundum, quoue cum classe progrediendum esset sciscitatur. Rex tametsi eo nuntio admodum motus esset ― neque enim Venetos tam breui temporis spacio tot


310. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 158 | Paragraph | SubSect | Section]

in modum prius Alfonso Secundo Neapolitano regi regnum, Lodouico deinde Sforciae Mauro tyrannis adempta est. Qui quidem sicuti aequali prope popularium quaerela imperium administrarunt, ita eundem fere rerum suarum exitum uterque sortitus est, nisi quod alter fortunae suae haud multum superuixit, alter uero paucis post fugam mensibus, cum magno conductorum militum exercitu ex Alemanis confecto, ab exilio reuersus, quum iam haud paruam imperii partem recuperasset, externi militis fraude ac proditione uiuus in potestatem hostium pertractus est, cum


311. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 176 | Paragraph | SubSect | Section]

sunt. Dux tamen cum scriba et duobus patriciis paucisque honestis uiris ab Aulonis praefecto Mustapha Iurisio uinctus ad regem est missus, quo ex talium uirorum captiuitate praefecti uictoria apud regem esset illustrior. Multum enim Turcae natiuae feritatis interdum obliti gloriae tribuere solent. Per idem fere tempus trecenti circiter Dalmatae Hungaricae ditionis equites, adiunctis sibi totidem Albanesiis, Venetorum mercenariis equitibus, quum ipsorum Venetorum instinctu, tum spe praedae, neglecta


312. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 204 | Paragraph | SubSect | Section]

diuisam aduersus hostem educit. Vnam partem populatoribus obsistere, aliam praecludere fugam hosticis nauibus iubet, cum tertia ipse Venetas naues aggreditur. Itaque praedatoribus partim caesis, partim fugatis, ex decem et septem nauibus quindecim capiunt, duae reliquae, quae agmen coegerant, nec multum ab ostio Padi processerant, in altum refugerunt. Alfonsus tractis Ferrariam captiuis nauibus, naualia his exaedificauit, eoque eas, monimentum naualis uictoriae, omnibus conspiciendas magno Venetorum dolore


313. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 204 | Paragraph | SubSect | Section]

habuisse. Sane Veneti impudenti quadam arrogantia praetorem quotannis, duce Ferrariensium inuito, qui et ducis consilio interesset, et ius Venetae nationi diceret, Ferrariam mittebant. Ad hoc dictu quidem ridiculum, sed quod de maiestate ducis multum detraheret: non licebat duci tuba signum, sed cornu Ferrariae canere, quum praetor Venetus in eadem urbe, quoties signum canendum esset, tuba uteretur. Porro Veneti cum aliquando Ferrariensium dissensionibus fraeti urbem fraude occupassent, coactu pontificis Romani,


314. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 216 | Paragraph | SubSect | Section]

meditatur quam deuicta Italia, cuius iam maiorem partem habet in potestate, Venetisque sub iugum missis, nobis arma inferre. Et affirmant Gallicae nationis periti Francos, qui sane ab ultima origine Sarmatae sunt, eos esse bellatores, qui nostrae genti facile conferri possint, nec multum Hungaris, grauibus accolis nostris, uel animi magnitudine, uel caedis auiditate concedere. Si igitur pater, quia ita illi e Turcaici nominis republica esse uidetur, sponte sua regno cedit, quis est nostrum


315. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 231 | Paragraph | Section]

Mox et coeteros prouinciarum praefectos suam quemque regionem obtinere iussit. Est autem totum regnum Turcaicum, praeter Syriam et Aegiptum, Minoremque Armeniam, quas regiones Selynes imperio suo nuper adiunxit, in septuaginta fere satrapaeas diuisum. Et quoniam imperii uiribus multum deesse compertum est, si hae naualis rei auxilio destitutę sunt, ea quoque parte regni uires adaugere instituit. Itaque ducentis longis nauibus, centum onerariis aedificandis materiam ex Bythinia caedi atque in aquae


316. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 232 | Paragraph | Section]

his rebus coniungendae sunt: et ita, quae in diuersis, Christiani praesertim orbis, regionibus gesta sunt, commemoro, modo ea digna cognitu uideantur, ac si unius ciuitatis res perscriberem. Lodouicus Duodecimus, Francorum rex, existimans Iulii pontificis morte multum de hostium uiribus in Italia demptum esse, decem millia peditum cum quadringentis fraenatis equitibus in Italiam, Mediolanense imperium recuperaturus, misit, prius cum Venetis non modo pace composita, sed etiam societate inita, credens illorum auxiliis sibi adiunctis


317. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 232 | Paragraph | SubSect | Section]

Lodouici Mauri filium regi Francorum traderent. Sed ubi Germanos flagitium aspernari uident, aggredi oppidum constituunt. Iamque deiecerant aliquantum muri tormentis, quum subito Alemani ex oppido erumpentes Gallum, nihil minus quam eruptionem hostium timentem, inuadunt, et quum multum terroris ac tumultus in aciem hostium, quae aduersus erumpentes opponi coeperant, intulissent, multique ex Gallis primo congressu cecidissent, caeterique omni ex parte pellerentur et Germanis aduersariorum trepidatione crescerent animi, terga Galli, relictis hosti omnibus tormentis,


318. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 247 | Paragraph | SubSect | Section]

cuius metus plerosque uiros exanimat, contemptio. Post hoc praelium Selynes, ut Armeniis ostenderet se uictorem esse hostemque in fugam coniectum, petit Taurim urbem ad Araxem sitam, sedem nunc regni Armeniae, nec multum ab eo loco, in quo pugna commissa fuerat, distantem. Vrbem hanc puto Artaxata antiquis uocitatam, atque Domitio Nerone Romanis imperante a Corbulone deletam, deinde post longa tempora a Machomethanis regibus ita instauratam, ut in amplissimam creuerit


319. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 249 | Paragraph | SubSect | Section]

Hungaros, non minus facundo quam circumspecto, quem sex annos apud se honorifice retinuerat, magnamque uim auri in eius lautitiam erogarat, pacem per triennium fecit, omnibus Christianis praeter Rhodios pacis conditionibus adscriptis, quamquam Turca multum institisset Hungaris abnuentibus, ut caeteris Christianis exclusis cum solis Hungaris in septennium induciae fierent, quo uacuus pace Hungarica bellum aut aduersus Ismahelem susceptum commodius gerere posset, aut Rhodios Turcis ualde infestos oppugnaret.


320. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 250 | Paragraph | SubSect | Section]

millia equitum contraxisse) fines Polonici regni est ingressus, atque ad Panticapem amnem progressus regiones flumini adiacentes castris ibi positis late depopulatus est. Porro Panticapes, quem nunc Scythae Beresinam nuncupant, et Borysthenes, e diuersis fontibus orti, multum campi inter se relinquentes Amadocenas Scythiae regiones percurrunt, ubi ad Olbiam, nunc uicum infrequentem, olim urbem nobilem, peruenere, confluunt, deinde ambo in unum abeuntes nomen Ponticum mare eodem alueo subeunt. Sigismundus de hostium aduentu certior factus confestim


321. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 258 | Paragraph | SubSect | Section]

facere in animum inducerent, Cercassis, praeterquam quod mutatione fortunae in furorem erant uersi, cupientibus testatum etiam apud posteros relinquere sibi in imperio defendendo non uirtutem, sed fortunam defuisse. Iam diei haud multum supererat, nec tamen Cercassi quicquam de pertinacia remittebant, quum Sinon Macedo, accensus ira atque sui protegendi corporis immemor, in primam aciem peruolat; quem Cercassus quidam iam portam occupantem hasta in pectus adacta transfigit. Tanti ducis casu Turcae perculsi


322. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 263 | Paragraph | SubSect | Section]

affectus ― intra quadraginta dies eum absumpsit. Hic uitae exitus fuit Selynis. Qui quidem septimo et quadragesimo aetatis anno, imperii uero octauo mortem obiit, nulli maiorum suorum ui animi et gloria rerum gestarum secundus extitit. Mehmethem auum, Magnum cognomento, qui multum terrarum Turcaico imperio adiunxit, audacia pugnandi longe superauit, uictoriis prope aequauit, nec Omurathi proaui gloriae cedit. Ille pluries collatis signis cum hoste dimicauit, hic pluribus prouinciis subactis rem Turcaicam auxit. Coeterum nec morienti Selyni cura in posteros


323. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 287 | Paragraph | SubSect | Section]

essent alacriores ac maiore studio adniterentur eum conseruare, cuius salutem in eundem casum deductam cernerent. Caeterum fortuna, moris sui haud oblita, amarum suauibus atque e sententia fluentibus intermiscuit, quippe quae de gaudio Taurunensis uictoriae domestica calamitate multum dempsit Salomoni. Namque ei Hadrianopolim uersus iter habenti tristis nuntius occurrit, afferens filium eius natu maximum, qui iam nonum annum agebat, morbo extinctum esse. Huc accessit perturbatio regiae domus, orto inter matrem et uxorem Salomonis haud leui iurgio.


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.