Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: hujus

Your search found 959 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 17-23:


17. Vrančić, Antun. Epistulae anni 1538, versio... [Paragraph | Section]

ferat iniquo animo, quo tempestive consilium capiam, et indignationem ejus evitem. Ea enim si a me abest, abest omne malum; si adest, adsunt omnia. Nam ipse mihi est et imperator et rex, immo uterque parens et fortuna. Si autem animum meum noscere desideras, certe is est, qui facile ab aula hujus corruptissimi temporis abesse possit, idque non quod jam otio domestico et ignaviae placeat decumbere, neque ingenium apud principes ac in luce vellem seu bonis arcibus exercere, sed quod magis ibi sim otiosus quam domi, nullumque frequentius in aula ista quam


18. Vrančić, Antun. Epistulae anni 1538, versio... [page 37 | Paragraph | Section]

reditus annuos non ego, nam parvo natura mea contenta est, sed aulicus decor, sed honoris suadela, et longae spei opinio totos exhaurit, neque animadverto prius, quam annus exierit. Congerendum itaque nonnihil est, et futuris casibus reservandum, quos odia principum ac procerum, et ambiguitas hujus regni status assidue polliceri videntur. Vale. Albae Juliae Transsylvanae idibus Novembris MDXXXVIII.


19. Vrančić, Antun. Epistulae anni 1538, versio... [page 14 | Paragraph | Section]

Antonius Wrancius Petro Porembio. S. Accepi litteras tuas per Erasmum Gyerlachonzchy regis mei secretarium datas, quae mihi eo quidem jucundiores exstiterunt, quo diutius fuerunt exspectatae. Visus sum hoc tempore, quo non mediocriter varia hujus regni fortuna affligimur, maximo gaudio affici, intelligens, te et vivere, et bene valere, esseque optimo loco, et auctum beneficiis ac dignitate conspicua atque insigni. Illo enim triduo, quo Cracoviae persistens nuper in amicitiam tecum concessi, tam fortiter animo meo inhaesisti, ut etiam


20. Vrančić, Antun. Epistulae anni 1538, versio... [page 12 | Paragraph | Section]

Antonius Wrancius Nicolao Bogaucio episcopo Dumnensi S. Quoniam soleo ad amicos meos charissimos eo longiores dare litteras, quo rariores, nostra hujus temporis nova largius perscripta accipe, quae quidem non existimo nova esse, quum jam inde a conciliata Turcae amicitia semper nobis et timenda et exspectanda fuere. Solimanum imperatorem Turcarum omnino irati animi erga nos esse, non dubiis argumentis percipimus, nec alia causa est, quam


21. Vrančić, Antun. Epistulae anni 1538, versio... [page 12 | Paragraph | Section]

cura conservandis, firmis atque opportunis praesidiis; Transsylvanos ad unum in arma domibus evocavit, et in aciem unam cum eis concessit; Stephano Maylad et Emerico Balassa vaivodis Transsylvanis obstruendi, impediendique materia semitas alpium provinciam injunxit; Brassoviam et Cibinium validas hujus regni civitates externis praesidiis communivit, diffisus Saxonibus; senes, impuberes ac omnem reliquam plebem imbellem atque imbecillem intra urbium, fortalitiorumque munitiones inclusit; fruges et quicquid cujusque generis annonae in campis colligendum rereponendumque superfuerat, cujus hic


22. Vrančić, Antun. Epistulae anni 1538, versio... [page 23 | Paragraph | Section]

pridie non. Martii MDXXXVIII. Antonius Wrancius Stephano Maylad vaivodae Transsylvano S. In tanta rerum hujus regni trepidatione propter hostilem Turcarum adventum, equo uno non imbecilli, non exiguo, non deformi, sed forti, pulchro, justa magnitudine, vegeto, et personae meae apto plurimum indigeo. Hanc abs te nec donari cupio, ne impudentiae perstringar, nec certo pretio deposco, ne tamquam cum


23. Vrančić, Antun. Epistulae anni 1538, versio... [page 10 | Paragraph | Section]

recusare magnis viris indecens ac humile esse perhibetur, eoque magis si nihil citra honestatem petatur. Sed ne effrons esse et jam extorquere videar velle, quod facilius quidem dabitur, quam ut pluribus verbis petendum putem, hoc unum addam, me cum fiducia petere, ex eo, quod inter caeteros regni hujus proceres, ad quem in re mea, eaque sane summe necessaria ac difficili certiore spe accurram, praeter te habeo neminem. Ne igitur ego fallar, tuque ut magnitudini tuae ista munificentia cumulum et gradum adjungas, meque deditiorem tibi efficias, quem posco, mitte jam cornipedem, et recte


Bibliographia locorum inventorum

Vrančić, Antun (1504-1573) [1538], Epistulae anni 1538, versio electronica (), Verborum 4332, Ed. László Szalay [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [vrancicaepist1538].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.