Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: hujus

Your search found 959 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 41-47:


41. Gradić, Stjepan. Oratio de eligendo Summo... [page 408 | Paragraph | Section]

non dignitate magis, ac titulis essent, quam meritis, et virtute. Quod unum ad certam, et absolutam magnorum imperiorum felicitatem satis esse, non est, quod a Platone doceamini, qui tales reliquos cives solere esse ait, quales essent Principes Civitatum; multo namque vetustiorem, locupletioremque hujus veritatis auctorem Spiritum Sanctum habetis, et respondentia divinis ejus oraculis experimenta non dubia, praesertim ex Annalibus Ecclesiae petita: cujus res maxime prosperas atque florentes, sanctissimi quique Romani Pontifices praestitere, quorum virtutis et sapientiae, secundum Deum,


42. Gradić, Stjepan. Oratio de eligendo Summo... [page 409 | Paragraph | Section]

cultu et majestate praestantem, posteritati tradatis; ac ne de spiritu quidem ipso ac sanguine, tam praeclaram in causam, si res poscat, profundendo, dubitare. Satis id, superque declarat, vel honos iste Purpurae, quam Vos nequaquam ad inanem luxus ostentationem, aut oculorum oblectamentum, sed hujus ipsius constantiae, ac fortitudinis profitendae causa, vetere instituto, gestatis. Verumenimvero ad negotium, in quo versamini, minime tanta mole virtutis opus est. Nulla hic Tyrannorum saevitia est, cum qua luctemini, nulli quos superetis hostes, nullae quas vitetis insidiae.


43. Gradić, Stjepan. Oratio de eligendo Summo... [page 411 | Paragraph | Section]

et exarescit. Quanto enim robore mentis, quanta indole virtutis opus est, ne in summa, amplissimaque fortuna collocati ad illa vulgo jactata sese demittant, aversandi magnorum beneficiorum auctores, et quasi gratiae, cui sese referendae impares esse vident, rigidos exactores fastidiendi? Nec vero hujus rei, aut pauca aut obscura in omni memoria temporum, exempla sunt, quae persequi sigillatim apud viros doctrina, et usu rerum praestantes supervacuum judico: simul illud omitto commemorare, quam vanus propterea labor, et quam inutilis industria illa sit, qua nonnullos antiquitus


44. Gradić, Stjepan. Oratio de eligendo Summo... [page 414 | Paragraph | Section]

statum paulo mecum diligentius expendetis; qui profect tam difficilis et lubricus est, ut prorsus divino consilio factum existimem, quod coetus hic Vester Summorum Virorum copia, ingeniique, et consilii laude praestantium, ut unquam alias, abundat, et floret. Non est hujus loci, pluribus explicare conditionem qua nunc agunt Ecclesiae Romanae Civitates, propter incommoda superiorum temporum necessitate contracta. Vos ipsi, quae dici hac de re possunt, intra Vos ipsos reputate, et qua una ratione datum est, languenti huic parti Reipublicae, praesenti optimi et


45. Gradić, Stjepan. Oratio de eligendo Summo... [page 414 | Paragraph | Section]

et caducum est, ita sollicitos esse nos oportet, ut ejusdem obliti videamur, qua parte caelestem illam, et immortalem esse, credimus. Haec militans in hac vita, et adversus invisibiles hostes continenter in acie consistens, Imperatorem, ac Ducem a Vobis magnis rebus gerendis idoneum flagitat. Hujus, quaeso, necessitates, ac tempora Vobiscum expendite, et, quem animum erga se, quae consilia a Vobis hoc tempore desideret, pro Vestra sapientia ac pietate statuite. Haeret adhuc impressum religioni superiore saeculo gravissimum in Germania vulnus, quod florentissimae illi


46. Gradić, Stjepan. Oratio de eligendo Summo... [page 417 | Paragraph | Section]

et remissione a laboribus; sed in curis, sed in vigiliis, et felici magnorum inde consiliorum successu positum arbitretur. Talis demum erit, (ut uno verbo complectar omnia) quem spectata prae caeteris erga Deum charitas commendet; quam unam, satis dignum pretium hujus honoris et loci, constituisse visus est Christus Dominus, cum Principem Apostolorum non ante sui gregis Pastorem pronuntiare sustinuit, quam semel, iterum, ac tertio de amoris erga se constantia, et magnitudine explorasset. Ite igitur in Suffragia, Deo, Superisque omnibus bene


47. Gradić, Stjepan. Oratio de eligendo Summo... [page 418 | Paragraph | Section]

qui nihil sani, nihil integri, nihil ex usu Reipublicae Christianae proficisci posse a Vobis, impudentissime mentiuntur: nec sustinete, ut conceptam ab omnibus bonis de Vestra singulari virtute, et sapientia spem fefellisse videamini. Denique in hac deliberatione, omnium maxima atque gravissima, ita mentem, et consilia Vestra gubernate; ut exacturis quandoque hujus Vestri facti a Vobis rationem hominibus, audacter, et sine trepidatione possitis usurpare solemnes illas coetus Apostolici voces: Ita Visum Est Spiritui Sancto, Et Nobis.


Bibliographia locorum inventorum

Gradić, Stjepan (1613. — 1683.) [1667], Oratio de eligendo Summo Pontifice, versio electronica (), 2879 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - oratio] [word count] [gradicsoratio].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.