Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: hujus

Your search found 959 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 92-110:


92. Krčelić, Baltazar... . Additamenta ad Annuas, versio... [page 548 | Paragraph | SubSect | Section]

In comitatu Varasdinensi dominium Trakostain, a quo habet praedicatum; Klenovnik, arcem insignem Komar et Zelendvor in campo Varasdinensi; domum Varasdini. In Crisiensi dominium Bukovecz. Habet etiam Zagrabiae domum muratam et praedium unum episcopale; item Hraschinam. NB. Ramus hujus familiae abiit in Hungaricam olim unus possidetque ibi bona Hungarica. Quae Hungarica familia contraxit coram capitulo Zagrabiensi, quod depositis centum milibus fl. huic familiae Croaticae cum eadem aequalem divisionem habere possit.- Gaudet juribus Istvanfianis, Szekelianis,


93. Krčelić, Baltazar... . Additamenta ad Annuas, versio... [page 550 | Paragraph | SubSect | Section]

praedia Hrussovecz, Zalusje ac alia, quae sunt extensa ad totam familiam. Niczky Christophorus. O. Orsich Christophorus comes, camerarius et generalis vigiliarum magister. Possidet superiorem Sztubiczam, Bisztra, Szeverin. P. Patachich Ludovicus ac hujus filius Joannes comites. Possident Zajezda,Verbovecz, Rakovecz,Vinicza,Varasdini domum cum appertinentiis,Szent Illia portionem,Martianecz, Hrasztovlian, Szlanje,Preszeka, Chernkovecz. Patachich Franciscus comes, filiusStephani baronis, Novigrad, Vidovecz,Szent Illia portionem, etsupra


94. Krčelić, Baltazar... . Additamenta ad Annuas, versio... [page 553 | Paragraph | SubSect | Section]

ad juventutem. De banis Croatiae. Excerpta summaria pro facilitando studio. Comitatus Crisiensis. Notitiae ecclesiae Quinque-Ecclesiensis. De sublimium potestatum fundamento et concordia. Domini Nicolai Skerlecz 1. De jure publico patriae hujus. Manuscriptum. 2. Observationes juris. 3. Dissertationes variae. Domini Petri Skerlecz Dissertationes variae in jus et quaestiones varias dissolvendas. Memoria ordinis religiosorum actualis in Croatia et Sclavonia. Paulini provinciae


95. Krčelić, Baltazar... . Additamenta ad Annuas, versio... [page 554 | Paragraph | SubSect | Section]

Bednia, Plitvicza, Crapina. Comitatu Crisiensi. Crisium libera regia civitas. Caproncza libera regia civitas. Mons Claudius. Ivanich. Verbovecz. Gradecz. Dombra. Kalnik. Ludbreg. Raszinja. Et quia 1754. hujus comitatus fuissem conscriptor, ideo ex notatis tum meis reperta sequentia sunt. Ludbreg dominium habet possessionem 24, in quibus hospites 708. Bukovecz possessiones 8, hospites 316. Ivanich episcopi possessiones 7, hospites 439. Verbovecz possessiones 12,


96. Krčelić, Baltazar... . Additamenta ad Annuas, versio... [page 558 | Paragraph | SubSect | Section]

et lucens, rectum est: ut qui in vivis exemplum aliis esse debent, post eorum quoque mortem speculum maneant, in quod alii intueantur, quod per vitae actuumque illorum notitiam peroptime cognoscitur. Hinc cum Braniug Georgius episcopus et vere quidem, fuerit, fidelissime vitam, acta magni viri hujus refero, tanquam is, qui horum notitiam et ipse habui et ex aliis cognovi. Testorque deum, quod nil adulatorie scripturus sim, sed sincere universa descripturus et notaturus. Natus ipse est ex nobilibus parentibus non quidem divitibus anno domini 1677. die 11. mensis Novembris, in


97. Krčelić, Baltazar... . Additamenta ad Annuas, versio... [page 560 | Paragraph | SubSect | Section]

ob has passiones illum ut episcopus creare columnam non poterat, quem ut Braniug lubentissime creasset; timebat enim provide, ne occasionem per officia nactus noceat potius, quam prosit ecclesiae. Uti in pluribus defectu judicii observatus fuit; nocuisse ecclesiae, signanter autem in bonis Szlanye hujus canonici incuria ab ecclesia avulsis, aliis etiam, quae referre omitto, ex ipso tamen episcopo auditis. Braniughius consecuto episcopatu, quis futurus sit jurium ecclesiae vindex, statim apparuit, quoniam in negotio decimarum Sclavonicarum incoatum per antecessores processum non solum


98. Krčelić, Baltazar... . Additamenta ad Annuas, versio... [page 567 | Paragraph | SubSect | Section]

ex archidiacono Camarcensi Syrmiensis crearetur in locum Francisci Vernich episcopus, Patachichio canonicatum etiam retinere volente, episcopus una cum capitulo sese opposuit, et promotis aliis statutum latum est, quo promotus in canonicatum jurare cogitur, quod episcopatum obtinens beneficiis hujus ecclesiae abdicare sponte se velit. Quae tamen lis cum Patachichio permolesta accidit. Diligentiae autem et laboris ad extremam usque, ut ita dicam, fuit horam omnino incredibilisqua et sibi in valetudine persaepe nocuit. Quoniam absolutis mane divinis totum se lectioni et scriptioni dabat,


99. Krčelić, Baltazar... . Additamenta ad Annuas, versio... [page 572 | Paragraph | SubSect | Section]

autem mortuo, cum commendatum ab episcopo pro parochia illa consequenda Nicolaum Jellussich non praesentasset capitulum, sed Georgium Reess, ipse Mathiam Turina capellanum suum constituit; qui fuerat annis pluribus, et canonicatum cum cantoratu Chasmensi obtinuerat eratque praebendarius. Viri dein hujus praesumptionibus offensus, Paulum Turkovich, qui domino Reess successerat, capellanum habuit et ad mortem servavit. A latere canonicos habuit Georgium Marcellevich et dein Josephum Galliuff cognatum. Praefectum bonorum Andream Gerlechich, ipso mortuo neminem.


100. Krčelić, Baltazar... . Additamenta ad Annuas, versio... [page 573 | Paragraph | SubSect | Section]

fuerunt. Amisit tunc Carolus Siciliam et Neapolim, amisit plura in Italia loca, quae ex historicis lector ediscas. Anno dein 1736. incepit bellum Turcicum, cujus initium Carolo gloriosum, quoniam Nissa cum universa fere Servia Carolo subjiciebantur, sed infidelitate generalium finis belli hujus funestus fuerat; quoniam Belgradum plane vi pactorum Turcis dare oportuit, Savumque metales constitutêre, quae etiam ex historicis discenda relinquo. Hic in Croatia praefuit armadae toti Josephus Eszterhazius banus, qui exitum belli praevidens, ut dicimus, pure defensive se habuit.


101. Krčelić, Baltazar... . Additamenta ad Annuas, versio... [page 573 | Paragraph | SubSect | Section]

melius ex illis legantur, qui de his ex professo scribunt. Quae in Croatia notabiliora acta sunt, recensebo. Generalatus tam Varasdinensis quam Carolostadiensis a principe Hildburghausen reductus est. Erat huic idem mos eademque regula, sicuti et banalibus in anno 1756. descriptus in hujus libri parte altera, nisi quod haramiae horum solverentur a Stiriae et Carinthiae provinciis, principe horum generalatuum administrationem accipiente. Subditi, ne gratis regias terras incolant, ab his ipsis bellare, milites agere seseque vestire coacti sunt. Officiales stipendia merentur et


102. Krčelić, Baltazar... . Additamenta ad Annuas, versio... [page 574 | Paragraph | SubSect | Section]

pagus diversam habuisset. Mensurae tamen montanisticae confirmatae et stabilitae. Anno 1726. patres Barnabitae Zagrabiam venire volebant, sed locus pro ipsis inventus non est. Illi enim parochiam sancti Marci babere volebant, civitate resistente et sacellum sanctae Margarithae offerente. Hujus adventus pater Stephanus Skvorcz promotor fuerat, patria Zagrabiensis, professione Barnabita, qui ad hunc effectum 40 milia ab Amalia imperatrice in promissis acceperat. Anno similiter 1738., promoto ad canonicatum parocho Novovillano Georgio Reess, patruus suus, alter Georgius Reess,


103. Krčelić, Baltazar... . Additamenta ad Annuas, versio... [page 576 | Paragraph | SubSect | Section]

officia comitatensia. Episcopus Braniug scripsit contra Joannem Rauch vicebanum librum de ecclesiastica immunitate, quem possideo, praeclarum sane. Francisci Xaverii Klobusiczky liberi baronis de Zetthény episcopi Zagrabiensis synoptica narratio. Quamvis ex libri hujus parte alia universa hujus episcopi acta, prouti et quae sub eodem acciderunt vel gesta sunt, notata descriptaque legantur, placuit tamen synoptice, vel quae ibi descripta non invenirentur, vel ibi fusius narrata, pro lectoris commodo et posterorum notitia referre et scribere. Itaque


104. Krčelić, Baltazar... . Additamenta ad Annuas, versio... [page 576 | Paragraph | SubSect | Section]

Episcopus Braniug scripsit contra Joannem Rauch vicebanum librum de ecclesiastica immunitate, quem possideo, praeclarum sane. Francisci Xaverii Klobusiczky liberi baronis de Zetthény episcopi Zagrabiensis synoptica narratio. Quamvis ex libri hujus parte alia universa hujus episcopi acta, prouti et quae sub eodem acciderunt vel gesta sunt, notata descriptaque legantur, placuit tamen synoptice, vel quae ibi descripta non invenirentur, vel ibi fusius narrata, pro lectoris commodo et posterorum notitia referre et scribere. Itaque Franciscus Xaverius Joannes


105. Krčelić, Baltazar... . Additamenta ad Annuas, versio... [page 578 | Paragraph | SubSect | Section]

prekrižano. Colocsae patrem Christophorum Mayr Jesuitam, Zagrabiae adamatum, ad latus suum tenuit. Servitam unum, Capucinos duos, Franciscanum unum sub confessarii titulo, Trinitarios duos. Familiam suam qua archiepiscopus elevavit ad gradum honoris comitum. Hinc per nos parte libri hujus altera, jam baro jam comes scribitur, pro statu nempe suae conditionis. Meticulosus fuit admodum. Aulae adulator, religionis indifferentis, atque ad Jesuitarum, vel fors liberorum murariorum principia, ejusdem cultor. Vide librum alium a nobis scriptum de actis ejus in episcopatu


106. Krčelić, Baltazar... . Additamenta ad Annuas, versio... [page 578 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Franciscus Thauszy episcopus Zagrabiensis ejusque gesta. Thausziorum obscura ignotaque in Croatia ac Sclavonia de sui origine est familia, et umdenam ad Carlostadienses partes advenerit, ignotum. Certe episcopus iste 1751. in Croatiam quosdam hujus agnominis duxit; quod armales litteras habuisset et illum pro cognato recognovit, Ivanichii provisorem fecit, hujusque filiam Rosaliam comiti Josepho Keglevich collocavit. Fuit etiam Jesuita Thausz, quem suum cognatum dicebat episcopus. Undecunque ergo eorum origo sit, Wolffgangus


107. Krčelić, Baltazar... . Additamenta ad Annuas, versio... [page 580 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

ipse pro conferenda sibi abbatia beatae virginis Mariae de Topuszka institisset, nec curam expeditionis accepisset, immo statim a resolutione in Croatiam concessisset, ideo quamvis a Brumani episcopi temporibus abbatia illa episcopatui unita fuisset et pro unita episcopatui expressa, tamen in hujus episcopi collationis expeditione pro adnexa exprimitur. C. Donatio bibliothecae. I. 1777. U Zagrebu. Kercselichii donationales. Excelsum consilium regium, domini, domini, gratiosissimi colendissimi!


108. Krčelić, Baltazar... . Additamenta ad Annuas, versio... [page 586 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

consilio concredita sit, adeoque intersit, ne malis quibusdam ex fontibus venena in publicum dispergantur; ea adhuc permovere debet ratio, quod inter illa manuscripta multa Ritteriana sint, quae altiorum etiam dicasteriorum attentionem meruerunt, immo haec donatio ipsa manipulationem consilii hujus regii ingressa est. Hac et me officii mei commonuerunt, ut indignum commissionis studiorum commembrum, excelsi consilii vigilantiam quoad librum Kertselitsii manuscriptum: Annales regni Croatiae, interpellarem. Hunc librum sigillo munitum non nisi post fata ipsius aperiendum tradidit


109. Krčelić, Baltazar... . Additamenta ad Annuas, versio... [page 586 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

scandala congeruntur. Liber hic, qui poetarum pixidi Pandorae assimilari potest, misterio suo curiositatem et clamores publici in dies merito auget. Si enim ille finis defuncti domini canonici erat, ut ex suis libris tenella iuuentus vel ipsa vel per institutores suos erudiatur, si conscripti hujus libri finis illustratio historiae erat, privata cum publicis non erant commiscenda. Veritati, quae oculus historiae est, erat insistendum. Duo sunt omnium errorum fontes: ignorantia et mali animi affectus. His conturbata mens omne aequitatis et iudicii fraenum saepe adeo excutere solet, ut


110. Krčelić, Baltazar... . Additamenta ad Annuas, versio... [page 587 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

si qui se, privata authoritate in publici censores erigant. Cavendum denique est, ne tenellae iuvenum mentes corrumpantur. Scio asseri, venena praeparata non nocere, dummodo non promiscui usus eorum admittatur. Ast magis interest mala praepediri, quam reparari. Arcta sub clavi libri hujus custodia sufficiens praecautio non est, — non dubitamus de integritate modernorum academiae custodum, — ast, ut eadem solertia eo et ultra annis inomisse observetur, quis credat, qui rerum humanarum vicissitudines novit; majora secreta sunt patefacta et procacia custodis bibliothecae


Bibliographia locorum inventorum

Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Additamenta ad Annuas, versio electronica (, Zagreb), Verborum 17030, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbannadd].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.