Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: principem

Your search found 340 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 255-265:


255. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

qui dum ad particularia devenit quid nisi politica in quinto et sexto libro praecepta tradidit? Aeque igitur late politica atque prudentia patet, atque sicut sibi apud alterum ingenioso quodam nec tamen illicito commento gratiam quaerere, ita et urbem in fide servare, principem suum populo gratum facere actus politicae est. Longius provectus sum, finiam dum Baronio respondero, ne aliquid uspiam Alonico praesidii relinquatur. Scio equidem Baronium politicorum haeresim pluribus locis nominasse, sed id non morum causa, sed


256. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

ira divum, seu propria pravitate contracta illis passio ut cuncta potius alia quam e suis aliquem efferri patiantur. Si immeritus scandat, id ipsum opprobrio datur; si iter illi virtute stratum sit, haec sugillatur: mille eius defectus primum privatos inter audias, mox apud principem quoque similibus non abstinetur. Hinc inprompti erga virtutem gentilium animi ac, ut ut adsit, tegere satius videtur. Inde acerba aliorum in gentem dominatio, ipsis honor nullus, patria ipsa in exterorum manus iam iam concessit: suavia tamen haec et, ut invidiam


257. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

Atqui audere nec cassum ignavis querelis remedium implorare, sed agere atque tentare necessum est. Eget princeps: fit nova tributorum accessio: lamenta inde, exsecrationes, querelis omnia ignavis resonant. Interea nemo est qui vocem mittere, tentare remedium, exorare principem audeat, cum utriusque aeque intersit, et huius ut unde accipere, et illius ut unde solvere possit habeat. Ne nunc quidem vetitum omne commercium est; quotus tamen quisque est qui sibi inde primum, mox etiam patriae prospiciat? Immo contra obnitimur iisque, qui haec


258. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

neque sub optimatibus vivere, sed regibus, quibus ius vitae necisque dii concesserunt, subesse. Supervacaneum itaque fuerit elatos illos spiritus et intempestivam praeseferre libertatem, quin congruos potius tempori condicionique mores assumimus, omniaque, quae pii in principem subditi sunt, officia ex asse exsequimur. Quo in genere id primum consuli potest, ut sua dictorum cuique ratio constet. Nihil agendum dicendumve est quod vulgatum principis invidiam mereatur. Quod expertus moneo, eo felix quod alieno exemplo id impune mihi licuerit


259. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

velis, praestandi modum esse eos, quos nomine aliquo tibi obnoxios habeas, in eandem traducere opinionem. Haec autem in universum sunt praecepta: sermonum causas nulla novitate serere, popularem in verbis factisque esse, cuncta boni subditi in principem officia implere, patrium nullatenus morem fastidire. Haec totius vim continent orationis; illa enim omnis inde processit, in iisque versata est. Restat precari ut eadem benevolentia, qua me dicere permisistis, finientem quoque sustineatis."


260. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

quibus stupenda haec rerum conversio procurari perficique potuerit. Verum dum parte ex una praecipitii, in cuius margine iam versabamur, profunditatem, parte vero ex alia facilitatem illam reputavi qua commutatio haec absque ulla reipublicae perturbatione et per ipsum illum principem peracta est qui vesanis adulatorum consiliis in transversum actus eversi patrii systematis auctor fuit, videbar mihi certe videre id nullo humano consilio, sed insigni divinae providentiae favore evenisse. Itaque ego diuturno compressi doloris sensu adhuc rigidus, ad


261. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

Quae autem ad status in hoc reali legislationis exercitio futuris etiam temporibus conservandos pertinent, ea nunc eo facilius constitui possunt, quod favore Numinis talis nobis princeps obtigerit, qui genuinis sanae philosophiae principiis imbutus non populum propter principem, sed hunc propter populum existere palam profitetur: qui in illa, cui ante imperabat, provincia ipsum criminis laesae maiestatis nomen sustulit, poenam vero amissionis bonorum a rapacitate fisci ortum sumpsisse agnovit, qui denique primus omnium, qui inde ab orbe


262. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

eam iniverimus rationem, ut nos indissolubili nexu Hungariae iungamus – non poterit suos amplius limites potestas executiva egredi. Quod autem instrumenta eius attinet: si decretum fuerit, ut supremus regni senatus e repraesentantibus circulorum efformandus ad principem immediate referat; ut id pro crimine falsi habeatur, si caput senatus nomine huius quid expediverit, quod in pleno senatu relatum non sit, aut vero si ad privatam talium pertractationem se immiserit, quae ad agenda totius senatus


263. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1174 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

nulla peculiaris reflexio subversatur, proposuimus. Hic et in subsequis §§-phis sermo erit de talibus articulis respectu quorum a generali concernentis portorii quotta propter subversantes particulares considerationes recedi debet. Si Hungaria proprium sibi tantum Principem haberet, sat foret constituere ut prout aliqui exotici articuli seu pro consumtione domestica magis aut minus necessarii sunt, seu vero domesticam industriam promovere aut impedire possunt, ita eorum inductio majori aut minori portorio subjiciatur.


264. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1298 | Paragraph | SubSect | Section]

jus obligatoria pro gremio sui statuta condendi, si illa Princeps confirmet, et in nullum tertii praejudicium vergant. Verum restrictio numeri mercatorum et usus jus quaestus vendendi nullam harum conditionum habent. Jam primum haec in forma solennis statuti per Principem nunquam confirmata fuerunt; quae enim via Consilii favorabiles fortasse usui huic emanarunt resolutiones, pro tali, quale lex requirit, obligatorio statuto reputari non possunt. Emanarunt quippe hae de casu ad casum, in hypothesi


265. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1350 | Paragraph | SubSect | Section]

vini extranei, cujus surrogato Regnum alioquin redundat, distinctis impositis gravetur, et conflanda inde summa in augmentum fundi publici convertatur. De Jazygibus jam post annum 1741. res transacta est; nimirum redemti sunt illi per Principem ejusdemque proventibus applicati, neque res haec jam aliquam subire posse mutationem videtur. Pretium etiam salis ab eo tempore jam auctum, et auctio haec ad usus hydraulicos destinata est, uti id in provocato Elaborato, et


Bibliographia locorum inventorum

Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1749], Operum omnium tomus I, versio electronica (), Verborum 68552, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [skrl1].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.