Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: principem

Your search found 340 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 81-97:


81. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 7 | Paragraph | SubSect | Section]

Hoc insuper famae huius principis multum conferebat, quod Italis, genti et lingua promptae, et suapte natura adulatrici ac quęstui deditae, largiri solebat, quo externos in suas laudes et scriptis et sermone celebrandas excitaret. Hanc enim uocem crebro etiam inter pocula usurpabat, principem nihil magis decere quam famam et gloriam. Haec satis de eo dicta sint, ne institutum opus a cursu suo nimium declinet, quum praesertim hic princeps longe etiam supra ueri fidem, cum uulgo, tum clarorum scriptorum monimentis, sit celebratus. Extincto Matthia proceres Hungarorum,


82. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 17 | Paragraph | SubSect | Section]

etiam earum fama euolarit, proceres Hungari, animaduertite. Nam nos affirmare audemus non modo Vuladislaui ingenium extra uitia esse, quod quidem per se haud parui faciendum est, sed etiam illi eas inesse uirtutes, quae quemlibet maximum principem decent. Est enim in eo summa humanitas, fides iustitiae conseruatrix egregia, comitati mixta seueritas, temperantia illa praesertim aetate admirabilis, pietas in Deum ac religio insignis. Ad haec eius tanta fortunae ac


83. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 22 | Paragraph | SubSect | Section]

Proceres Stephanum Sepusiensem comitem palatinum creant, et Coruinum, totam ei Illyrici regionem cum bani titulo offerentes, ad meliora consilia hortantur. Proceres dum de nouo rege creando inter se deliberant, Stephanum cognomento Incitartonum, Sepusiensem principem, ne decreta eorum sine summo magistratu essent irrita, absentem declarant naderhespanum. Ita senatus principem Hungari uocant, uulgo comes palatinus dicitur. Hic autem magistratus dignitate primus post regem est, regiamque fere obtinet potestatem: nam rege


84. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 22 | Paragraph | SubSect | Section]

offerentes, ad meliora consilia hortantur. Proceres dum de nouo rege creando inter se deliberant, Stephanum cognomento Incitartonum, Sepusiensem principem, ne decreta eorum sine summo magistratu essent irrita, absentem declarant naderhespanum. Ita senatus principem Hungari uocant, uulgo comes palatinus dicitur. Hic autem magistratus dignitate primus post regem est, regiamque fere obtinet potestatem: nam rege absente, aut nondum designato senatum uocandi, quod quidem nulli praeter ipsum licet, ius habet. Declarato


85. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 24 | Paragraph | SubSect | Section]

alii bello assueti, genereque ac diuitiis clari. Quod ubi uulgatum est, Stephanus Bather cum omni exercitu, qui secum in Pestano campo consederat, Danubium confestim traicit regulum insecuturus, prius tamen Iäno Varadinensium pontifice ad Stephanum Austriae praefectum, quem senatus principem, seu comitem palatinum creatum demonstrauimus, uirum diuitiis et auctoritate nominis Hungarici longe principem, Viannam ad rem, uti se habebat, indicandam misso. Neque enim inconsulto tantae auctoritatis uiro bellum incipere censuit. Quo nuntio accepto palatinus omneis


86. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 24 | Paragraph | SubSect | Section]

exercitu, qui secum in Pestano campo consederat, Danubium confestim traicit regulum insecuturus, prius tamen Iäno Varadinensium pontifice ad Stephanum Austriae praefectum, quem senatus principem, seu comitem palatinum creatum demonstrauimus, uirum diuitiis et auctoritate nominis Hungarici longe principem, Viannam ad rem, uti se habebat, indicandam misso. Neque enim inconsulto tantae auctoritatis uiro bellum incipere censuit. Quo nuntio accepto palatinus omneis aduersae factionis homines, praeter regium puerum, hosteis iudicari, eorumque bona publicari iussit. Illum enim


87. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 48 | Paragraph | Section]

factione praesertim Hungarorum, quae ab optimatibus dissidebat, Maximiliani aduentum aperte exoptante, ab uniuersis Austriae ciuitatibus eum adeunt, promittunt pulsis Hungarorum praesidiis sese, cum primum Austriam attigerit, ad Ostricium imperium redituros, atque perinde ac legitimum principem suscepturos. Facile enim, tametsi fide uiolata, qua regi Matthiae armis eius coacti obstricti erant, ad hoc impelli potuerunt, experti grauem Hungarorum dominationem. Sane arbitrabantur mutato principe, et eo alienigena, sese intolerabili quodam iugo exoneratum iri. Natura


88. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 49 | Paragraph | SubSect | Section]

Romano imperatori, Hungari duce Matthia Chugniade inflixere. Alacri igitur animo Austriam ingrediamur, nihil ibi insidiarum, nihil infesti, nihil hostilis, uerum omnia pacata atque amica inueniemus. Quippe Austriae ad nostrum imperium reditum nos tantum moramur, quae sane ad me principem recipiendum aperto, ut ita dixerim, sinu et tanquam solem Hungarica barbarie, ueluti atra quadam nube, diu conditum, nostroque demum aduentu lucem resumpturum expectat, quum antiqui atque legitimi imperii desiderio, tum quia Scythicum iugum, ferum ac insociabile genus hominum,


89. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 50 | Paragraph | SubSect | Section]

passuum inde distantem petit. Atque ubi non procul a portis fuit, tota ferme ciuitas effusa una cum omnibus sacerdotum collegiis, quoque collegio sua praeferente uexilla, honoris ac beneuolentiae reconciliandae gratia ei obuiam fit. Et erat alioqui ciuitati ingens cupido principem multos ante annos non conspectum uidere, quem insuper patris maxime ignauia desiderabilem faciebat. Ille Viannenses, defectione ad Hungaros dissimulata, pro tempore benigne appellat, atque ob recens collaudat


90. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 50 | Paragraph | SubSect | Section]

tormentis percuti coepta est, edocti a Viannensibus loci peritis, ea parte, qua Hungari minime timebant, eo quod locus inde operibus egregie emunitus erat, scalis muro applicatis, arcem conscendunt, paucos obuiam trucidant, caeteros arma ponere iussos comprehendunt, atque ad principem perducunt. Quos sane Maximilianus uolens clęmentiae fama Hungaros sibi conciliare ― nondum enim regni spem omnino deposuerat ― liberos esse statim iussit. Qui simul quod patriam pudore amissae arcis uitare statuerunt, simul humanitate


91. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 82 | Paragraph | Section]

esset, eosdem a Boëmorum quoque ui ac iniuria defenderet, nec pateretur ciues in conspectu prope suo bonis spoliari ab his maxime, quorum armis ab externa ui tuti esse deberent, quippe quos aere suo, collato per capita tributo, alerent, quorumque principem, in regnum ultro accitum, regem sibi constituissent. His Paulus ciuium querelis permotus postulat a principibus ciuitatum, quae in Boemos coniurauerant, imponi colonis in singula capita unius aurei nummi in


92. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 85 | Paragraph | SubSect | Section]

consilium Thomas cardinalis suis artibus egregie retundit. Ferunt autem Thomam praesulem sagaci satis consilio, ne dicam fraude, Transiluanam Stephano ademisse prouinciam, atque in eius locum subrogasse quendam Bartholomeum Draphium, ordinis senatorii uirum, principem quondam ipsius praesulis, dum ruri puer una cum parentibus degeret. Hic enim uir, ueluti plęrique Hungari, ex rure ad ludum literarium profectus, inde, quum in literis aliquantum profecisset, forte in aulam Matthiae Chugniadis Coruini


93. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 91 | Paragraph | SubSect | Section]

senatu potioribus et qui Demiani tyrannidem molestius ferebant, accusat socerum iniustitiae, quod scilicet ui patriae illata ciues suos oppressisset, et cum quibus aequo iure uiuere debet, his dominaretur, profiteturque principem se fore libertatis recuperandae. Vbi Benessam soceri tyrannidem auersantem animaduertunt qui huic concioni interfuerant, fidesque dictis eius habita est,


94. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 152 | Paragraph | SubSect | Section]

cum oratore, qui Lodouici Sforciae nomine id temporis Neapoli obuersabatur moxque Mediolanum, utpote functus legatione, erat repetiturus, ad coenam haud procul Neapoli, in uillam, quam Collem Caesareum uocant, inuitasse, atque ibi inter coenandum ad legatum ita locutum esse: Quum ad principem tuum accesseris, ei nomine meo nuntiabis, uti aut pertinaciae suae in obtinendo alieno imperio finem imponat, aut sibi domicilium in coelo paret, quoniam in terris illud nullo pacto posthac est habiturus. Huic


95. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 203 | Paragraph | SubSect | Section]

profectus est. Atque dum Mirandulam oppugnat, quae tunc cum Ferrariensium duce erat societate iuncta, ratus ibi haud difficilem uictoriam fore, eo quod ciuitas minus firma esse uidebatur, a Gallis Iacobo Triuultio duce profligatur. Sane Triuultius permoleste ferebat principem Mirandulanum ciuitate sua pelli: is enim Triuultii filiam in matrimonium duxerat. Hac clade animo haudquaquam demisso, immo magis ad bellum gerendum accenso, quum Romam sese pontifex recaepisset, uocat ad se Hispani regis oratorem, et uoce ita sublata, ut a circumstantibus


96. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 274 | Paragraph | SubSect | Section]

Hungaros ad sese tutandum excitabis, sed etiam hosti ingentem inicies metum, cogesque illum non de Christianis oppugnandis, sed de se ipso defendendo cogitare. Nempe ubi ille intellexerit rem Hungaricam tibi curae esse, statim animo concidet. Non enim illum fugit pontificem Romanum principem esse Christianae reipublicae, eamque Sedi Apostolicae esse apud Christianos auctoritatem, ut iure imperii Christianos reges in communem hostem possit concitare. Porro nulli dubium est Turcam nihil magis timere quam Christianorum principum coitionem: ille enim probe nouit se non


97. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 289 | Paragraph | SubSect | Section]

quam e sacerdotali integritate pontificatum gerere dicebantur, et Christi altaria nummulariorum mensae appellabantur. Proinde nihil magis pontifici curandum est, in quem sane omnium Christianorum oculi coniecti sunt, quam ut infamiam fugiat, et ita uicarium Christi ac principem Ecclesiae agat, ut uitae sanctitate omnibus documento sit. Nam ut alio loco diximus, caeteri ordines sacerdotum ad perfectionem morum assequendam instituti sunt, pontifices uero consumati esse debent. Leo autem Decimus in uenando libenter tempus terebat, primum ut eo


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.