Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: modum

Your search found 726 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 605-621:


605. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

ad quadratum milliare obvenire, cum in Tyroli non nisi 1.356, in Carinthia vero 1.385 obveniant. Paradoxi huius causa in eo versatur, primum, quod in illis plane partibus, quae maxime desertae videntur, illocatio eam relate ad agriculturam, vitiosam acceperit directionem, ut rara quidem, sed ultra modum vasta oppida et possessiones, veluti Ketskeméth, Vásárhely etc. exsurrexerint, quorum numerosi incolae, cum re agraria et pecuaria vitam unice sustentent, magna utique egent terreni extensione. Dein, quod in montanis ac praesertim septemtrionalibus comitatibus maior sit


606. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

sustentare potest. § XXX. Status actualis culturae agrorum. His praecognitis, pronius iam est actualem oeconomiae publicae et commercii statum adumbrare. Postremi duo imperantes nullum promovendae in Hungaria oeconomiae publicae modum praetermisere. Suscitaverant societates agrarias; distributis, de singuli ferme obiecti cultura; in vernaculo idiomate traductis libellis populum illuminare conati sunt. Edidere idonea ad promovendum singulum oeconomiae publicae ramum normalia. Plerumque incolarum industriam


607. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

si res intimius expendatur, status agriculturae in eo subsistit, quod in partibus illis, quae occasione fruges distrahendi gaudent eaque ipsa de causa populo abundant, illa, si non ad summum, ad magnum certe perfectionis gradum, seu eius instrumenta seu arandi, firmandi componendique modum spectes, perducta sit; alibi, ubi aut nulla, aut rara distractionis occasio affulget, et ideo minor etiam est populatio, sicut ad propriam tantum necessitatem restringitur, ita satis oscitanter tractatur. Nimirum negligitur usus fimationis, terra potissimum semel tantum leviter subigitur,


608. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

dependit. Verum seu alienus ab omni novitate incolarum animus seu minus efficax subalternarum iurisdictionum cooperatio, et hoc salubre sane institutum interrupit reciditque res denuo ad veterem fructum, nonnisi cum iactura fundi percipiendi, idest mel per destructionem alvearis sibi procurandi, modum. § XXXVI. Cultura herbarum tinctoriarum. Obviarum aliquot herbarum tinctoriarum, quas solum ipsum sponte producit, usum, iam quidem plebs ipsa in variis Regni partibus habet easque ad tingenda sua mappalia adhibere


609. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

coriacea iam non tantum e Germanicis provinciis, sed etiam e Turcia, et quidem potissimum per passum Zemliniensem inducuntur. Pelles potissimum Turcicae in ea specie, quae cordován et szattyán appellantur consistunt. Has enim praeparandi modum Turcae proprium sibi habuerunt. Quoad cordován, ut vidimus, iam eos Scepusienses opifices imitari coeperunt; szattyán possident adhuc exclusive. Magnam etiam lororum quantitatem Turcae Hungariae subministrant; et haec etiam potissima est rubrica, quae passivum cum


610. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

ut agricola intelligat, novam, quam suscepturus est industriae speciem, certam sibi allaturam esse utilitatem. Et ut id efficiat, ab eadem proportione, a qua producti alicuius seu quantitatem auctam seu qualitatem perfectam capit, certam etiam eius distractionem efficere ipsumque distractionis modum agricolae facilem reddere contendebat. § XCIV. Utilitas est praecipuum oeconomiae publicae movens. Et hoc est genuinum oeconomiae publicae movens unicumque efficax et augendae et perficiendae industriae medium. Quidquid seu


611. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

Utilitas alicuius novi instituti per magistratus populo irremisse inculcanda. Interea evenit persaepe, ut variae reipsa utiles industriae species populo proponantur, quin tamen ille eas adoptare velit, seu ideo, quod utilitatem eorum ipse non perspiciat, seu quod modum industriam talem exercendi non satis comprehendat. In priori casu, si Consilium Locumtenentiale Regium singulae, quam introducendam committit, industriae speciei utilitatem magistratibus subalternis diserte explanet, una eos methodice inviet, hi vero, ac praesertim ii, qui cum populo propius


612. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | Section]

hunc semper prae illo negligere soleat. Inde fit, ut in Hungaria tantum vini producatur, ut defectu distractionis externae resultans a moderato domestico usu quantitas nonnisi per provocatam saepe plebis ebriositatem consumi possit. Quare licet et quoad selectum plantandarum vitium et quoad modum componendi conservandique vini, multa adhuc in usuali Hungarica cultura corrigi possint. Cum tamen nisus populi eo sponte tendat, horum perfectio tempori et industriae populi tuto committi possit, legislationis, imo ipsius administrationis publicae, nullae aliae partes esse debent, quam ut


613. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | Section]

in hoc si schema Moscoviticum adhibeatur, linum ad quatuor pedes adsurgit nihilque Moscovitico concedere videtur. Ars tamen semen illud naturalisandi necdum est inventa; productum enim domi semen post duas tresve seminaturas degenerat. Quare industria illorum incolarum eo dirigenda foret, ut modum semen Moscoviticum naturalisandi invenire contendant, verum omnis haec manipulatio ad privatam industriam refertur; cum nil sit quod eam impediat, nihil etiam est, quod legislationi agendum restet. DE CULTURA CANABUM § CXVII.


614. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | Section]

speciei melliferos flores producit, contegitur. Qui primi mel apibus adimere tentarunt homines, id utique non aliter quam per earum enecationem obtinere valuerunt. Postquam in loco tali, ubi sylvestres apes iam praefuerunt populatio invaluit, dimissa apum examina domesticis alvearibus excipiendi modum facile fuit invenire; rationem tamen, qua mel iis absque alvearis destructione adimi possit, non ita pronum fuit reperire, longo itaque postea tempore conterebantur alvearia ad hoc, ut mel et cera possit obtineri. Postque aucta populatione parte ex una, maxima terrarum pars subarata, adeoque


615. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | Section]

possit obtineri. Postque aucta populatione parte ex una, maxima terrarum pars subarata, adeoque gramen, cuius flores apibus alimentum praebent diminutum fuit; parte vero ex altera cerae consumptio de tempore in tempus magis accrevit, tunc primum eo conversa est cultiorum populorum industria, ut modum quaerant, quo interusurium absque capitalis amissione percipere, id est, mel et ceram absque alvearis destructione obtinere possint. Et vero non modo modum hunc repererunt, sed et totam admirabilem sane animalculorum horum constitutionem et oeconomiam ita detexerunt, ut facile deinde iis


616. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | Section]

fuit; parte vero ex altera cerae consumptio de tempore in tempus magis accrevit, tunc primum eo conversa est cultiorum populorum industria, ut modum quaerant, quo interusurium absque capitalis amissione percipere, id est, mel et ceram absque alvearis destructione obtinere possint. Et vero non modo modum hunc repererunt, sed et totam admirabilem sane animalculorum horum constitutionem et oeconomiam ita detexerunt, ut facile deinde iis fuerit statuere, quid animalibus his noceat, quid prosit, adeoque quid etiam adhibere, quid vitare oporteat? § CXX.


617. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

classi restituant, prouti haec omnia ex authentica per comitatum Bihariensem sub 3-a martii 1708. peracta, sub 21-a vero eiusdem mensis Suae Maiestati repraesentata: benigna tamen resolutione necdum superata investigatione prodiverunt, ut eo usque, donec ipsi cultores tabaccam suam classificandi modum condiderint, classificatio tabaccae in depositorio Pestiensi seligendae a comitatu alicui peritae et speciali iuramento obstringendae personae concredatur, cui pro fatigio determinanda per comitatum, auditis manipulationis huius peritis, merces, verbi gratia unius aut medii cruciferi merces a


618. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

Surrogatum plantae indigo, adhibita etiam in subsidium chemia producere, iam plures, ac in particulari medicus Késmárkiensis Feüffer tentarunt. Hic post 20 annorum tentamina produxit tandem caeruleum colorem, qui ab eo, quem indigo dat, parum abludere videbatur obtulitque se modum praeparandi coloris huius in Regno propagaturum, si proposita eotum per illum remuneratio sibi decernatur. Verum seu quod color ille stabilitatem non habuerit, seu quod nimis sumptuosa fuerit eius praeparatio, petitum praemium non obtinuit. § CXXXIII.


619. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

haberet, isto commercii ramo penitus excidat, propitia sors post illam Moldaviam, Valachiam quaeque ulteriora sunt usque Boristhenem collocavit. Provinciae enim hae aptissimo pro pascuis solo gaudent, et quoad politico oculo prospicere licet, longissimo adhuc tempore praecipuum subsistentiae suae modum in re pecuaria collocabunt; posset itaque Hungaria in casum etiam illum ex his provinciis pecora e prima manu habere, posset cum iis ad minus oeconomiae commercium exercere atque ita non tantum de emendanda, sed etiam de augenda cornutorum pecorum specie superfluam esse omnem curam satis


620. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

curam susceperunt. § CXLVIII. Origo ovium Hispanicarum in Hungaria. Piae memoriae Imperatrix et Regina Maria Theresia 1768. impetravit a Rege Hispaniae, ut eidem unum talium ovium gregem una cum pastoribus, qui domesticos modum oves has curandi edoceant, per mare transmiserit. Pastores hi lustrato Litorali in Alpibus Croaticis Mercopail, locum pro sede harum ovium selegerunt. Et vero quamquam locus hic raram, et ad apparentiam minime succosam herbam producat, quamquam item adeo frigidus sit, ut oves


621. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

Camera superfluos arietes privatis, qui speciem suarum ovium emendare voluerunt; de modo autem qualiter id procurari possit, libelli iussu eiusdem Imperatricis in vernaculis linguis excudebantur. Et vero profecit sensim industria eo, ut ii, qui arietes eiusmodi comparaverant praescriptumque modum observarunt, parem ferme illi, quae in Merkopail ab originalibus Hispanicis ovibus proferebatur, lanam produxerint. Verum cum nutritae tanto tempore in ovilibus pecudes hae, magnam foeni, cuius defectu via Carolina plurimum laborat, quantitatem consumpserint, urgebatur a parte commerciali, ut


Bibliographia locorum inventorum

Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1791], Descriptio physico-politicae situationis Regni Hungariae, editio electronica (), Verborum 26295, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skerlendesc].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.