Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: postea

Your search found 1547 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 484-492:


484. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 26 | Paragraph | SubSect | Section]

tum innocentiam, tum laeticiam, et res secundas significat. Contra ater, tum tristiciam, tum etiam malitiam: sicut et Rubedo peccatum, ac contaminatam vitam notat. de qua re vide infra RUBEDO et RUBEFACIO. Quae colorum symbola etiam aliis linguis nota sunt. Dicitur autem aliquid de hac re postea. Album igitur aliquid fieri, aut Albari, alias significat per metaphoram remissionem peccatorum. ut Isaiae 1, Sicut nix albi erunt. et Psal. 51, Super nivem dealbabor: id est, mundus fiam. Allusio videtur esse ad lotionem vestimentorum, praesertim lineorum, quib. illae


485. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 27 | Paragraph | SubSect | Section]

â Christo usque ad nostra tempora: contra vero Iudaei, tantum puellam aut iuvenculam significare contendunt. Rationes vero plures evidentissime nostram sententiam comprobantes, in promptu sunt: quarum praecipuae hae videri queant. Prima, quod haec vox ubique in Sacris significet virginem: quod postea ostendetur. Secunda; quod huius vocis etymologia virginitatem sonat. significat enim absconditam, occultam. Duplici vero ratione virgines dicuntur absconditae, aut occultae. Primum, quia moris fuit, et hodierna die est in illis meridionalibus et orientalibus locis, virgines occultari


486. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 29 | Paragraph | SubSect | Section]

in amarum, et amarum in dulce: id est, qui veram quidem doctrinam damnatis, falsam autem laudatis ac defenditis. Apocalypsis 10, dicitur liber a Ioanne devoratus, in ore quidem ei fuisse dulcis, sed in ventre amarus: quo significatur, gustum gratiae ac Christi sua quidem natura dulcem esse, sed postea habere comitem nimis acerbam crucem. Vide de hac voce aut phrasi in voce FEL. AMBULARE, per metaphoram significat vivere, tenere aliquod certum curriculum vitae, sive in communi vita, functionibus aut sententiis, seu in fide. Sicut et via, vitam, functionem, aut doctrinam


487. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 34 | Paragraph | SubSect | Section]

significantur. Parum quoque honeste, aut etiam religiose corpus Christi vocatur cadaver, quod nunquam plane desertum fuit a divinitate. Porro quod etiam ipsa rei veritas ac doctrina Articuli descensus ad inferos, hanc sententiam non patiatur, satis ostendemus postea in voce Infernus, ubi aliquid de hac materia disseremus. ANIMUS apud Latinos plerunque ita distinguitur ab Anima, ut haec vim illam quae vitam sensumque praebet, ille vero rationis religionisque capacem facultatem suppeditet: haec etiam brutis esset communis, ille vero


488. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 35 | Paragraph | SubSect | Section]

alio qui et in hisce et aliis omnibus partibus doctrinae Christi pontifex Romanus Christo domino adversetur, satis hoc tempore spiritu Dei, in multorum piorum scriptis revelatum est. ANTIQUUM est, quod olim priscis temporib. accidit. Hinc Dies antiqui pro priscis temporibus. ut, Postea habitabitur secundum dies antiquos, Ier. 46 Mich. 7. Mal. 3. pro, sicut olim, sicut priscis temporibus. Sic dicitur, A diebus antiquis, Isaiae 23. Antiqua misericordia Dei: pro, prima benevolentia, favor et beneficentia erga nos. Psal. 89, Ubinam sunt misericordiae tuae


489. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 38 | Paragraph | SubSect | Section]

consonat. Sensus ergo huius loci in opere secundae diei est, quod firmamentum dividat aquas inferiores, ab iis quae sunt supra firmamentum: id est, supra hanc infimam regionem caeli aut aeris, aqua circa nos est, de qua hic nunc proprie agitur. Nam de suprema parte caeli, eiusque exaedificatione, postea in quartae diei operibus dicetur. Obscurus locus est 2. Pet. 3: Illud enim ipsos volentes latet, quod caeli fuerint iam olim, et terra, ex aqua et peraquam. Consistens, Verbo Dei. Sensus autem est, quod verbo Dei extiterint, aut conditi sint, tum caeli, tum et terra, quae constiterit aut


490. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 39 | Paragraph | SubSect | Section]

populo imminens. Specierum vero arboris nomina etiam magis hominum qualitates describunt: de quibus in suis locis uberius agitur. Cibi arbor Levit. 19, pro frugifera. Ibidem mandatur circumcisio novae frugiferae arboris, quae est, ut triennio primo nulli fructus ex ea ab hominibus accipiantur, postea demum quarto anno eis fruantur. Arboris dies, Isaiae 65, comparatione longaevitatis arboris describitur longaevitas hominis: Iuxta dies arboris erunt dies populi mei. Arbores idololatricae, sub quibus idola celebrantur: Pudore afficiomini propter arbores, quas concupiscitis, Isa. 1.


491. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 40 | Paragraph | SubSect | Section]

mercedem meretriciam super omnes areas tritici: id est, magis dilexisti idololatriam, quam omnia alia bona. Nisi forte hîc triticum, pro bono semine verbi Dei, poni putandum est. ARENAE vox suis quibusdam rationibus in Scriptura adhibetur: ut proverbium, Suavis est panis furtivus, sed postea repletur os eius arena: id est, omnia iniusta lucra sunt grata, sed tandem male cedunt. Nihil enim est molestius, quam in pane reperire sub dentibus arenam, aliosve lapillos. Arenae collatione etiam innumerositas exprimitur. Isaiae 33. 39. 1. Reg. 4. Sic dicitur Psalm. 78, Pluit super


492. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 41 | Paragraph | SubSect | Section]

se rapuerant. Quare Christus pro se et Petro soluit unum staterem, siclum aut tetra drachmon. Tales credo fuisse 30. illos Iudae datos: ut summa faciat ad 20 florenos. Quôd si superior illa supputatio valeret, coactus fuisset Iudas circiter 30 Iibrarum pondus argenti circumgestare, et postea illud coram sacerdotibus ut magnos lapides iactare. consentit cum nostra sententia Iosephus, cui argenteus est idem quod siclus, et siclus idem quod stater aut tetradrachmon. Si quis animi gratia iocari vellet, dicere posset, Iudam illud fugitivum argentum, de male profuso unguento speratum,


Bibliographia locorum inventorum

Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.