Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: simul

Your search found 3035 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 109-130:


109. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | SubSect | Section]

Nam si apud Graecos atque Romanos multi ob singulas uirtutes clari habiti sunt, quid de Mocenico imperatore dicendum sit, cui, quicquid potuit benigna natura efficere, omnia simul contulit. Omitto genus clarum, formam grauem atque regiam dignitatem prae se ferentem, eloquentiam promptam, ceterasque naturae dotes: de his dico quae propriae hominis sunt. Est enim moribus integer, uita sanctus, in bello magnanimus, in deuictos clemens, in rebelles seuerus et asper, in


110. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

duo legati, uiri aetate graues, maritimique belli haud ignari: Marinus Malipetrus et Ludouicus Bembus, quorum consilio imperator in bello administrando uteretur. Qui, armatis triremibus, appetente uere ad imperatorem mature se conferunt, cum eo simul quid aestate noua agendum, quidue esset potissimum, et ad opprimendum hostem et rei publicae statum confirmandum, deliberaturi. Ferdinandus quoque, Apuliae rex, ex foedere misit naues rostratas decem sub Rechaiensio duce, qui ex consilio imperatoris


111. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

naues rostratas decem sub Rechaiensio duce, qui ex consilio imperatoris nostri bellum contra Turcum gesturus esset. Othomanus, Turcorum princeps, ueritus, opinor, ne ob amissam Euboiam christiani principes simul conspirarent belloque se opprimerent, experiri statuit, si quo pacto rem cum Venetis componere posset, uel, tempus trahendo, atrocitatem Chalcidicae cladis lenire, usus opera atque ministerio nouercae suae mulieris christianae, Georgii, olim


112. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

sine praesidio esse. Situs est in continenti, ex aduerso Chiorum oppido (Passagium incolae uocant), in quem totius paene Asiae prouinciae merces comportantur, inde Chium deuehuntur. Ea urbs his temporibus, sub Genuensium ditione simul cum insula posita, omnibus fere Italiae populis commune emporium est. Quapropter Passagium et frequentibus habitatoribus, et tabernae in eo mercibus repletae sunt.


113. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

ad bellum parare studet, Venetiis designantur duo legati, uiri ob res gestas domi forisque clarissimi, Stephanus Malipetrus et Victor Soprantius, qui sumpto magistratu naues conscendunt, ad imperatoremque se mature conferunt. Ubi, habito simul colloquio, communi consensu statuunt praeter nauales copias decem equites in singulas naues accipere. Per omnes enim urbes Peloponnesi quae Venetorum sociae ac subditae sunt, habent Veneti mercenarios equites natione


114. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

etiam exectos ad sustinendos uel longissimos cursus aptos habent. Prae caeteris, tamen, uirtute et exercitatione pollent qui Neapolim inhabitant: ciuitas est Peloponnesi in Argiuorum agro sita. Igitur imperator et legati simul cum tota classe Neapolim se conferunt, equites nauibus imponunt, inde ad excurrendas ac depraedandas Asiae maritimas prouincias totis uiribus contendunt. Graecas autem prouincias atque insulas Othomano subditas imperator nunquam uel minimo


115. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

e carceribus missi, citatissimo cursu omnes uicos circumiacentes excurrunt, magnum numerum mortalium capiunt, omnium pecorum greges agunt. Praeterea uaria supellectili se ac armenta onerant. Dum nostri cum praeda reuertuntur, equites hostium ex proximis locis exciti simul coeunt. Nam, qui manus nostrorum effugerant, clamoribus atque ululatibus omnia compleuerant. Itaque cuneo facto hostes, prius edito magno clamore, sperantes praedam recuperare posse nostros aggrediuntur. Nostri uero equites, conuersis equis, magno impetu proelium ineunt. Obtruncatis multis ex


116. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

peractis imperator, quoniam commeatus classi defecerant, ad Peloponnesi urbes diuertit. Inter nauigandum uero, ad Maleum promontorium Rechaiensius, regiae classis dux, cum decem septem triremibus ei occurrit. Ubi, nauticorum more celeumate ac signis inuicem consalutati, simul Methonam ueniunt. Ibi imperator accepit Cardinalem quoque, legatum Pontificis Romani, cum classe aduenire. Deinde, acceptis cibariis, simul cum regio duce ad insulas Asiae adiacentes mature se contulit. Habent


117. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

classis dux, cum decem septem triremibus ei occurrit. Ubi, nauticorum more celeumate ac signis inuicem consalutati, simul Methonam ueniunt. Ibi imperator accepit Cardinalem quoque, legatum Pontificis Romani, cum classe aduenire. Deinde, acceptis cibariis, simul cum regio duce ad insulas Asiae adiacentes mature se contulit. Habent Rhodii oppidum opere ac defensoribus munitissimum ac inexpugnabile, quod Castellum Sancti Petri uocant, situm in ea parte Cariae quae


118. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

agenda strenue perge. Ego autem (ut par est hominem religiosum) supplici oratione deum optimum maximumque precabor, ut tibi felices successus tribuat. Copias uero quas adduxi tuum imperium sequentur . Venit ad eos et regius dux: ipse enim cum sua classe aderat. Itaque, simul collocuti, Samum diuertunt, ibi deliberaturi quid potissimum agendum sit. Samos insula deserta est; olim ob fertilitatem celebratissima fuit,


119. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

pro patria, libertate, coniugibus ac liberis ubique acerrime res geritur, nox interueniens pugnam dirimit. Legati ad classem redeunt, relicto ad urbem idoneo praesidio, ne quis exire aut intrare urbem posset. Principes ad legatorum aduentum coeunt. Legati acta referunt, simul edocent urbem praealto muro ac ualido undique munitam et defensoribus satis instructam esse; propterea sine bombardis, quibus muri prosternerentur, potiundae urbis nullam spem esse. Et quoniam iam hibernum tempus appropinquabat, et ad uehendas ex Peloponneso


120. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

arma iam expertum esse, se et situ loci et munitionibus inexpugnabilem scire, nec longam obsidionem timere, quoniam re frumentaria abundaret: propterea nec oppido cedere uelle, nec fidei se cuiusquam credere affirmat. Imperator, accepto Mustaphae responso, equum ascendit, simul cum legatis inter ingruentes ex oppido sagittas et alia missilia oppidum circumequitat, omnia diligenti aestimatione lustrans. Tum demum aduertit a septentrionali parte muros non multum ualidos, et montem minus


121. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

fuit, situmque est in monte excelso ac undique decliuo, ualidissimo muro antiqui operis et fossa munitum. Huic praeerat Hesibegus, genere Graecus, ducentos Ianizaros sub se habens. Imperator magistrum classis ut situm oppidi ac munitiones exploret mittit, simul ut Hesibegum moneat oppidum per iniuriam ab Othomano occupatum, Caramanis auito et paterno iure debitum, restituat. Igitur magister, mature se ad oppidum conferens, cuncta diligenti acstimatione primum circumspicit, deinde euocato Hesibego inquit:


122. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

secum mercede conduxit. Deinde Caramanus, aduertens opera ac uirtute imperatoris nostri regnum sibi recuperatum esse, equum sella argentea et faleris bullatis ornatum, pardumque mansuetum imperatori ob rem bene et prospere gestam dono misit, simul gratias ei agit, quod nullis suis praecedentibus meritis, uiribus et uirtute propria regnum sibi recuperasset Dum haec in Cilicia aguntur, de regis Persarum exercitu ac Othomani expeditionibus propter locorum distantiam nihil ueri praeter uanos rumores


123. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

prope inuicta, et Macedonicae phalangi persimilis. Persae ergo, fugatis reliquis copiis Othomani, ad munitiones ueniunt. Othomani milites, qui intra uallum erant, cum aduertissent hostem munitionibus appropinquare, igne supposito omnia tormenta simul excutiunt, quibus hostem miserabiliter affligunt. Hic filius regis, adolescens audacissimus, inter primos acerrime pugnans, plumbea glande tormento excussa traiectus occubuit. Caeteri Persae, tum exemplo suorum, quos passim mutilatis membris


124. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

ad imperatorem uenit, reliquas octo a quaestore, qui impensae faciendae gratia a Pontifice praepositus erat, abductas Chium uersus esse narrat. Legatus, de pugna regis Persarum cum Othomano ab imperatore edoctus, cum eo reuertitur, itaque simul Cypro recedunt. Et quoniam omnium animi ad regis Persarum copias atque exitum intenti erant, imperator, ueritus ne Othomanus solita astutia ad deprimendos hostium animos regem Persarum fusum atque fugatum a se diffamaret (solet enim saepe re


125. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

ad arcem confugerat, ac a praefecto arcis exclusus inter duos muros arcis delituerat. Quem quidam Nicolaus, Epirota genere, uir omnibus probris obnoxius, coniuratis prodidit, qui ad locum uenientes, data fide, Andream euocant. Tum satellites coniuratorum, simul cum Marco Bembo, Andreae ex sorore nepote, eum trucidant, uestibusque expoliatos nuda corpora relinquunt, quae quidam dispensator Andreae in aede diui Dominici sepeliuit.


126. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

opus esse. Iam imperator successorem sibi Triadanum Grittum, uirum acris ingenii atque in re publica exercitatum, aetate tamen pergrauem, utpote qui octuagesimum et quartum annum expleuerat, designatum esse audiuerat, simul cum eo duos legatos, Lodouicum Bembum, qui ante biennium legatus etiam fuerat, et Iacobum Marcellum, uiros magni animi atque in re nauali plurimum uersatos. Qua re Senatus decretum, quo missus in patriam redire posset, expectabat, cum coniuratorum orator


127. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

quae Venetis parent aduocatis, terrestri itinere Scodrae subsidium ferat. Leonardo iubent, quatenus, fabricatis nauibus, per lacum simul cum Iuano ad Scodram suppetias laturus se conferat. Deinde quinque triremes, ut Drinonem intrantes praesidio Lissi sint, mittunt, quoniam Lissi oppidum in plano


128. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

passuum, ex utraque parte saxoso colle occurrente, in artissimas fauces coit. Hunc locum incolae Scalam appellant. Transfuga quidam imperatoribus refert hostem trabes ac catenas parare, faucesque fluuii occludere uelle affirmat. Quapropter imperatores instructis nauibus, et hostes simul, ad occupandum locum contendunt. Cum nostri uenissent, iam utraque ripa a confertissimo hoste occupata erat. Hostes nostros sagittis infestant, nostri uero lapidibus et glande plumbea tormentis excussa hostem affligunt,


129. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

oppido multa uasa uiminea fimo bibulo oblita, in quis oppidani frumenta seruare soliti erant. Ea uasa pice, taeda, stuppa, sulfure complent, quae igne incensa in hostem demissuri erant. Saxa ingentia per munitiones disponunt, maiores bombardas paruis lapidibus suffarciunt, ut uno ictu simul excussi plures uulnerare possent. Quibus paratis, oppidani omnibus missilibus instructi taciti ex industria, quousque hostis munitiones subiret, expectant. Turci


130. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

se rotantia obuios quosque adurebant. Tum saxa ingentis magnitudinis deuoluunt, quae in subiectas petras per prona montis saepius incidentia maiore impetu ferebautur, atque cateruas Turcorum proterebant. Lapides quoque plures, simul bombardis excussi, non singulos, sed turbam inimicorum occidebant. At Turci indignati per aceruos cadauerum, beluarum more ruentes, munitiones ascendere conabantur. Sed oppidani magnanimi atque audaces ubique aderant, saxa, ignem ac tela ingerentes hostem prosternunt, a


Bibliographia locorum inventorum

Cipiko, Koriolan (1425-1493) [1477], Petri Mocenici imperatoris gestorum libri tres, versio electronica (), Verborum 16317, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio – historia] [word count] [cipikokpetri].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.