Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: simul

Your search found 3035 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 557-565:


557. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

ingrati populi regnum euertit et adhuc incredulos perpetua seruitute damnauit. Quorum tamen tanta mentis obduratio perseuerat, ut omnia extrema pati malint quam ipsum confitendo salutem consequi sempiternam. Et quoniam non Christum sed Antichristum praestolantur, cum ipso simul peribunt. DE HERETICO FIDEM SIMVLANTE, VT FALLAT Parabola IV Lupus, ut ouium gregi insidiaretur, ouinam pellem indutus pecudem se esse simulabat. Fraudis insciae oues consortium ferae non deuitabant, eam suum


558. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

magis quam ui aliqua superati manum aduersariis dedere. Alii uero ante pugnam transfugae facti iugum subiere inimicorum. De his, qui uicti sunt, regi tandem redditis supplicium sumptum est. Illis autem, qui cum uictoriae laude rediere, triumphus datus et cum rege simul considendi et conuiuendi locus. Haec parabola nos omnes respicit. Quibus in hac uita assidue pugnandum est et, ut uincere ualeamus, nunquam conquiescendum. Qui semper fortes sunt, semper uincunt uirtutumque


559. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

Non potest terrenis uoluptatibus mens illici caelestium contemplatione occupata. DE LIBRORVM SECVLARIVM LECTIONE Parabola XXIV Bonus agricola maturis messibus cum aream repleuerat, totum simul aceruum uerberat atque contundit. Post haec paleas a frumento separans, hoc sibi colligit in horrea, illas pabulum iumentis relinquit. Haud aliter agendum existimo litterarum studiosis, quoties uel gentilium uel nostrorum euoluerint libros. Quae inutilia sunt, respuant, quae uero bene


560. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

quidem irascamur, apparebit tanto nos fideliores fuisse thesauri huius custodes, quanto grauiora pertulerimus. Ita denique depositum suum exigenti domino restituemus illibatum, si omnia extrema pati maluerimus quam peccare, si non illos timuerimus, qui corpus tantum occidunt, sed eum potius, qui simul corpus et animam potest mittere in gehennam. Hic ille est, qui in Euangelio beatos uocat persecutionem patientes propter iustitiam et eosdem consolatur dicens: Gaudete et exultate, quoniam merces uestra copiosa est in caelis! Quis ergo tam insipiens rerum existimator est, ut non


561. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

potest, careat, qui ea, quae bene facit, prodesse sibi cupit ad salutem. DE MORTE OMNIBVS COMMVNI Parabola XXXIX Villicus, cum fenum meteret solo tenus, pratenses herbas tam quae maturae erant, quam quae adhuc lactentes tenellaeque, simul collegit. Cunctae denique pariter siccatae sunt. Quidam uillicarum rerum ignari incusabant eum imprudentiae, quod herbiculas illas nouellas non siuisset crescere, sed una cum grandioribus dissecasset. Videbatur enim, si id egisset, plus boni collecturus. At


562. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

peregere. Et tunc plane apparuit his, qui operam suam locant, facto magis eorum, qui praesunt, quam dicto opus esse, ne pigritentur. Is enim, qui alios ad aliquid agendum hortatur tantum, plus poscere uidetur quam quod praestari possit. Qui autem et hortatur et simul negocii, ad quod hortatur, se facit consortem, nullum cessantibus relinquit excusationis locum. Qualem enim ipse corporis fatigationem ultro subit ac sustinet, talem etiam omnes reliquos ferre posse certissime testatur. Haud aliter conuenit ei, qui in ecclesia ad


563. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

nobis resurrecturis in caelo beatitudinis locum praepararet. Sancti omnes gratiam retulere, non quidem parem, quia impossibile erat, sed qualem poterant; nullum laborem pro illius nomine subire recusantes, nunc una cum illo uitam beatam ducunt. Nonnulli tamen christiani beneficiorum immemores et simul propriae salutis obliti, Christi mandata suis concupiscentiis postponunt, et dum corporis uoluptatibus indulgent, corporis atque animae redemptorem offendere non uerentur. Hos ille, cui peccant, ante uitae finem poenitentiam agentes clementer suscipit, non agentes iuste damnat, quia et


564. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

qui alibi sunt, quies ulla datur. Omnia quippe luridi complent serpentes, rabidi undique incursant canes, feroces irruunt belluae, sibillus, latratus, rugitus, grunnitus, gannitus uariique et horrendi diuersorum portentorum fremitus et hominum, qui mordentur dilaceranturque, eiulatus atque moeror simul audiuntur. Nullus loci secessus, nullus angulus aut metu aut poena uacat. Totum antrum illud, quam longe lateque diffunditur, semper lugentium, plangentium atque lamentantium personat clamoribus. Quacunque te uerteris, nihil non triste occurrit. Deest omnis aeris temperies omnisque


565. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

per quem omnia. Ipsum solum possidere, ipsius ineffabili conspectu perfrui plena beatitudo est et perfecta. Cuius beatitudinis gaudium atque gloriam siquis uel uerbis eloqui uel cogitatione complecti posse confidit, hic idem et stellas caeli, et guttas maris, et terreni pulueris minutias numerare simul ualebit. At cum etiam haec omnia (si fieri potest) numero comprehenderit, cogitet adhuc, quanto maior est, qui et ea creauit et cum eis reliqua omnia. Cogitet, qualia quantaque sint, quae nec oculus uidit nec auris audiuit nec in cor hominis ascenderunt. Talia quippe tantaque (ut Apostolus


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1510], Quinquaginta parabolae, versio electronica (), Verborum 13330, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - parabola] [word count] [marulmarquinqu].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.