Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: templis

Your search found 104 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2

Click here for a KWIC Report

Occurrences 61-70:


61. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 829 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

fructu audiemus, tum etiam prudentius et veluti oculatius in Sacris literis versabimur, scientes quid nam potissimum in eis considerare ac expendere debeamus. Duplex igitur est tractandi Scripturas ratio: altera popularis, Scholastica altera. Illa quidem, ad promiscuam multitudinem in templis maxime usurpata, et bona ex parte Rhetorum officinas redolens: haec vero, coetui studiosorum in frequentibus scholis atque collegiis commorantium congruens, et resipiens quiddam Philosophicum, utpote ad Dialecticam brevitatem simplicitatemque magis adstricta. quanquam videmus, a nonnullis


62. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1001 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

non per se, sed quatenus perperam ab illis exponebantur. Ad hunc Hebraismum referri potest, quod cum Deus promiserit se habitaturum esse in arca, in suo tabernaculo et templo: Salomon tamen 1. Reg. 8, et Esa. 66, ac Stephanus Act. 7 et 17, dicunt Deum non habitare in manufactis templis, nempe sic ut opinantur homines, ut vel tota ipsius substantia comprehendatur eo aedificio, vel etiam ut ea domo ac cultu per se delectetur Dominus, veluti ex opere operato: sed habitat tamen ibi, et capitur eo aedificio ac cultu, quatenus vera fides eum per illos cultus tanquam typos


63. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1076 | Paragraph | SubSect | Section]

in morem iunci caput incuruabant, ideo et ipsi incuruant ceruicem, et obstipo capite, veluti nummos quaerentes, incedunt. Item, quia olim in ieiunio etiam multum vigilabant, cum propter alias causas, tum etiam, quo sine intermissione Deum precarentur, ideo et monachi media nocte surgentes in suis templis boant. His igitur omnibus observatis, putant se solos esse, qui perpetuo rite ieiunent, perpetuo pro suis et aliorum peccatis, veluti redemptores quidam humani generis, lugeant, et sint perpetuo poenitentes. Illud autem est commune omnibus ieiunii cuiusdam indicium


64. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1162 | Paragraph | SubSect | Section]

aut affectuum rationem habet, ut Rhetorica: sed tota in indaganda, apteque evolvenda et explicanda proposita materia solerter versatur desudatque. Hasce duas discendi, dicendi aut docendi rationes, etiam in Christianae religionis tractatione habemus: nempe populares conciones in templis, et scholasticas lectiones ac disputationes in Academiis, aliisve scholis. Ad quas etiam divus Paulus aliquo modo respicit, dum alios quidem auditores quasi lacte, alios vero solido cibo pascendos esse docet. Conciones igitur primum, dum se ad rude vulgus accommodant, cui nihil


65. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1163 | Paragraph | SubSect | Section]

lingua minus sit ad docendum idonea, quam Graeca: tum hoc tempore plurimi eruditi viri in Germania, quod sua minus sit expedita quam Latina, (quae iam emollita, et ad scholasticas tractationes assuefacta attemperataque est) quodque non eadem felicitate ac facilitate res difficiles obscurasque in templis, ob penuriam ignorantiamque vulgi et illarum scholasticarum vocum, explicare queant. Illustre huius ingentis in docendo commoditatis exemplum etiam illiberalium artium officinae exhibere possunt, ubi artifex una aut altera suae artis voce, clarius et plenius quidvis suum famulum monet, quam


66. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1194 | Paragraph | SubSect | Section]

intelligit non de ipsa institutione huius Sacramenti, quam illis iam plene tradiderat, sed de externis ceremoniis, et accidentariis cirumstantiis, ut est tempus et modus conveniendi, sese invicem in celebranda coena expectandi, modeste ac parce proposita sumendi, certo ac decoro modo sese in templis gerendi, ut mulier sit capite tecto, vir aperto, certa ratio concionandi, et quae similia, per sese quidem adiaphora sunt, nec prohibita, nec mandata, sed tamen ad decorum, ordinem et aedificationem facientia, ut postea dicetur. En hîc cernis, pie Lector, quam fideliter et


67. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1199 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Literarum violatio ac laceratio, quod aiunt, Menssam 1. Cor. 10, altare significare, cum Paulus dicit, Non potestis simul participes esse mensae Domini et mensae daemoniorum: cum nusquam id hoc vocabulum significet: et manifestissimum sit, eos tum sacram Coenam sumentes, tum et in idolorum templis idolothytis vescentes, ad mensas sedere aut accubare et epulari solitos esse, ut clare sanctus Paulus eiusdem Epistolae 8 testatur, cum inquit: Si quis te conspexerit in epulo simulachorum accumbentem. Ah nihil satis dici potest de istorum sacrilega vanitate et audacia, quidvis


68. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1200 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

audiamus cum fratribus epulonis, quid illi, qui ex inferno a divite epulone missi venerunt, dicant, aut nos de Deo, religione et vera salute doceant. 16 Non esse vertendam Scripturam in vulgares linguas, ne contaminetur et profanetur vulgaribus linguis: eademque de causa etiam in templis omnia Latine peragenda esse. 17 Non permittendum laicis, ut legant sacras Literas: sed audiant modo Pontifices et sacerdotes super suas cathedras sedentes, suo libitu quod eis bonum videtur docentes. Illis suas animas credant, cum eos videant tam bene proprias curare ac


69. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1201 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

est grandibus verbis in isto conciliabulo, ut concionentur. Quis autem illorum ab eo tempore coepit docere populum? Sic et in posterum stertent. Quis ergo usus erit Bibliorum? Iam amplius mille anni sunt, ex quo S. Gregorius Magnus Papa questus est, plurimos quidem esse sacrificos qui canant in templis, paucissimos vero qui doceant. 38 Extrema licentia quidvis vovendi, votorumque exactio plerumque irremissibilis regnat apud adversarios. Quare habet unusquisque Biblia in sua libidine, aut prurigine sibi nota religionesque pro arbitrio eligendi et vovendi. Alius currit ad


70. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1202 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

caelibatus non fert Spiritum sanctum. In quibus autem ille non habitat, ii nec curant, nec etiam intelligunt Spiritum sanctum. Nam ea profecto carnali homini non sapit: et quo spiritu conscripta est, eodem vult legi. 48 Quot iam seculis iacent Theologicae lectiones in Cathedralibus templis et scholis Papistarum? In Italia clamosi et rixosi monachi, pro verbo Dei ac Paulinis epistolis, Metaphysica Aristotelis profitentur. Sic itur ad astra. Quorsum ergo sacrosancta Evangelia? 49 Dicunt Tridentini Patres in suo decreto de Communione sub utraque specie, licere eis


Bibliographia locorum inventorum

Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].


More search results (batches of 100)
1 2

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.