Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: illarum

Your search found 171 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2

Click here for a KWIC Report

Occurrences 37-66:


37. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 6 | Paragraph | SubSect | Section]

velle possit. Hasce primarias res ac vocabula male descripta, intellectaque, secum assumentes sophistae, et in veneranda Sacrarum literarum mysteria intrantes, omnia ibi perverterunt ac corruperunt, violentissime cuncta ad sua illa falsa principia, suumque corruptissimum intellectum illarum summarum rerum detorquentes et invertentes. Cum sacra Scriptura nominat Peccatum, intellexerunt illi solum de externis actionibus, aut pravis cogitationibus, et qualibuscunque habitibus: quae omnia putaverunt tantum, postquam nati educatique sumus, nostro quodam arbitrio


38. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 7 | Paragraph | SubSect | Section]

pseudophilosophiae descriptiones, quibus penitus praeoccupati, ac veluti ebrii dementatique sunt: eoque etiam furenter in Sacris libris debacchantur. Huic nocentissimae pesti ut nostri praeceptores obviarent, eamque ab Ecclesia Dei amolirentur, coacti sunt contra mox initio, veras illarum rerum ac vocum descriptiones ac explicationes, ex ipsismet sacris fontibus depromere, et piis auditoribus ore simul ac scripto proponere. Qua ratione etiam feliciter ac utiliter sacra Biblia, veramque religionem illustrarunt. Insigne prorsus est in hac parte illud viri Dei Lutheri exemplum,


39. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 45 | Paragraph | SubSect | Section]

aut lotionem in novo Testamento esse signum ac sigillum primae initiationis ac foederis nostri cum Deo, per ipsum factae: sive ut indicaret, eodem modo nos interius potenter ablui, et super nivem dealbari sanguine et merito suo, sicut foris aqua mundaremur: sive etiam imitatione quadam illarum veterum lotionum, quas Deus apud Iudaeos, in typum spiritualis lotionis ordinaverat: sive denique, propter alias causas ac similitudines baptismi et Christianae pietatis, de quibus postea prolixius dicemus. BAPTISMUS igitur, et Baptizari, proprie significat nunc in Ecclesia pactum illud,


40. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 88 | Paragraph | SubSect | Section]

Bala sub dominio Rachel fuit, ut Genes. 30, Ingredere ad eam, etc. Et hoc discriminis fuit apud Iudaeos inter concubinas, pellices, ancillas et heras, seu matres familias sive dominas domus. Ita Salomon multas habuit reginas, quibus singulis vel aulas vel castra dedit: concubinae, illarum famulae, et tamen etiam uxores fuerunt. Vide D. August. de concubina et uxore. Concubitum dare uxori alterius, Levit. 18, pro rem cum ea habere. CONCIPERE metaphorice aliquando significat cogitare: sicut parere, ipsum cogitatum opus effectum dare. Iob 15. Conceperunt


41. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 89 | Paragraph | SubSect | Section]

exercuerunt, quibus mirifice delectabantur. Concupiscentia carnis, oculorum et mundi, 1. Iohan. 2. significat ipsa vitia, voluptates, opes, et alia concupita aut obiecta vitiorum, quae una cum mundo interire dicit. Vocantur autem concupiscentia oculorum, non tantum quia delectamur illarum rerum aspectu, sed etiam quia mox visionem eorum sequitur cupiditas: sicut Graeci dicunt, Ex videre amor nascitur. Concupiscentia et impietas aliquando coniunguntur. Tit. 2. Ut abnegantes impietatem et secularia desideria. Sic et cum voce passionis concupiscentia


42. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 132 | Paragraph | SubSect | Section]

longius progreditur, et significat suum effectum per metalepsin. ut Actor. 15, Nihil diiudicavit Deus inter nos et Ethnicos: id est, nullum discrimen fecit: non de interno iudicio, sed de externo opere, et quasi effectu internae diiudicationis loquitur. Nam facta diiudicatione rerum, fit porro illarum quaedam separatio, et quasi diversa conditio, ut aliae in alio gradu habeantur. Aliquando vero contra retro ad causas regreditur. Quia enim omnis diiudicatio fit ob dubitationem de aliqua re, fit non raro ut hoc verbum etiam retro ad suas causas, id est, ad dubitationem redeat. Sic Paulus


43. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 135 | Paragraph | SubSect | Section]

opponere sese grassanti irae Dei. Psal. 106. Nisi Moyses stetisset in divisione coram Deo: pro, opposuisset se irae Dei, iam in populo grassanti. Habitare in divisione: id est, in finibus aut terminis. Nehem. 11 Habitaverunt in divisionibus Iuda et Beniamin. pro, in finibus illarum duarum tribuum, ubi illae dividuntur. Divisiones aquarum, vocantur aliquando rivi aut flumina, quia illa quasi distinguunt et partiuntur regiones. Psalm. 42. Ut cerva clamat ad divisiones aquarum. id est, prae nimia siti rugit desiderio fluminum. Dividi regnum aut domum inse, aut


44. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 137 | Paragraph | SubSect | Section]

ut Prover. 23, Dominus animae. pro, habens concupiscentiam, appetitum nimium, aut gulositatem. nam hoc anima saepe in Sacris significat. Iubet enim Salomon, ita comedere invitatum cum rege, ut tantum quae ante se sint comedat, non extendat manus ad delicias regias: quod si nimium sit cupidus illarum, ponat cultrum in gutture suo, veluti metu mortis cohibens suam gulositatem. Sic in Paral. Dominus cantici, et Dominus tubarum, pro cantore et tubicine. Dominus dissipans: Proverb. 18. Qui


45. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 174 | Paragraph | SubSect | Section]

omnes sitientes ad aquas, venite bibite gratis. Toties etiam nostram fidem comparat accessui ad lautum convivium. Quae omnia liquido ostendunt, fidem nequaquam tantum esse noticiam promissionum et promissorum bonorum: sed etiam ingens desiderium, simul et fiduciam, aut acceptionem, amplexumve illarum promissionum et promissorum bonorum. Nam sola noticia non est motus accedens bona, aut fugiens mala: sed ille motus, qui proxime noticiam consequitur. Quare testimonio Christi fides iustificans talis quaedam noticia est, quae non tantum agnoscit mediatorem, eiusque beneficia, sed etiam


46. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 175 | Paragraph | SubSect | Section]

cernere eos sibi dari ac obtrudi, et non illis fidere se depulsurum famen, non illis laetari, exultare, et toto pectore incubare: tam est impossibile, vere contritum ac pium sola noticia, et non etiam fiducia oblatam misericordiam, iustitiam et opem excipere. Ipsa ergo natura rei, promissionum, et illarum maternarum invitationum, blanditiarum, et cordis benignissimi erga nos oblationum, evidenter ostendit ac convincit, fidem illa tanta bona excipientem, esse plane fiduciam. Verum contra dicunt adversarii, fidem non esse fiduciam, sed potius causam et veluti matrem eius: ut Lovan. in Secundo


47. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 219 | Paragraph | SubSect | Section]

Quia vero sunt variae etiam rationum aut supputationum partes seu modi (ut est primum alicuius nomini imputare merces re ipsa ab aliquo datas aut acceptas, seu labores ac merita qualiacunque alterius in te, aut vicissim tua in eum: Secundo est modus aut pars ratiocinationum, imputare eidem illarum valorem, aut precium pro illis debitum, tanquam vel debitori vel creditori. Tertia ratiocinatio est, imputare, transcribere aut adscribere alicui res non vere in aliquem quem translatas, eive datas, sed ex communi tantum pactione, consensu, aut decreto, recipiente alio in se alterius vel


48. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 222 | Paragraph | SubSect | Section]

vera huius vocis vi ac usu in Sacris, deque aequivalentibus loquutionibus, postea prolixius agetur. Nunc ad mercatorias ratiocinationes redeuntes, unde hanc vocem petitam esse diximus, varias in illis imputationis formas consideremus, et ad nostras Theologicas res ac significationes applicemus: ex illarum enim natura, ac veluti fonte, hae quoque luculentius dilucescent. Porro in illis ratiocinationibus Imputare, aut Computare est in genere (ut dixi) in rationes referre, adscribere in librum rationum, et in ratiocinando simul cum aliis computare, Einem etwas zurechnen, oder zu dem


49. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 226 | Paragraph | SubSect | Section]

utilissime conferri posse cum imputativa iniustificatione Christi, ita et cum typis eius, nempe cum sacrificiis pecudum, recte conferri potest. Nam et in illas hostias sacrificantium peccata imputatione quadam transferri censebantur, ut supra de hirco ex Levit. 16 diximus, et vicissim illarum mortis meritum aut quasi iustitia quaedam in sacrificantem transferri putabatur: quod sane non nisi imputatione fieri poterat. Sic quoque dicuntur homines sanctificati esse sanguine illorum sacrificiorum ad mundiciem carnis, et porro sanguine Christi dicimur mundari et sanctificari ad


50. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 228 | Paragraph | SubSect | Section]

quadam toti populo imputatur, ita ut ira ac plaga Dei cohibeatur ab eis. Sic dixi hostiis esse imputata sacrificantium peccata, et aliquando etiam clare super caput earum enum erata aut recensita: et vicissim, perinde ac si illis quaedam pecuniae aut res numerarentur et darentur, sic quoque illarum mortis meritum aut satisfactio illis est adscriptum. Hoc modo etiam ipsis locis ac brutis quoque animalibus peccata sceleratorum imputantur, adeo ut et illa loca suo modo puniantur. Sic ob parricidium Cain, et ob peccatum primorum parentum, etiam ipsa terra, aqua et aer maledicuntur.


51. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 243 | Paragraph | SubSect | Section]

insanire. Nam quae tandem esse potest maior vesania, quam perdite peccando violare gloriam Dei, laedere proximum, et denique seipsum aeterno exitio perdere? Insanite, νοσεῖν circa quaestiones: 1. ad Timoth. 6: pro, extreme ac stulte illis addictum, illarum nimium cupidum esse. INSIPIDUM, pro inutili, aut nullius momenti ponitur. ut Ezech. 13, Insipida structura, aut incrustatio: pro, stulte instituta, et nil profutura. Sic et Christus, comparans doctores sali, dicit perinde inutilem esse doctorem mutum, peccataque non arguentem,


52. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 253 | Paragraph | SubSect | Section]

terram, sed ius exactionum subuertet eam: id est, cum id solum exigit, quod iure illi debetur. Et pluraliter Iudicia: 2. Reg. 6, Iuxta omnes dispositiones suas. Duo decimo, pro causa, seu casu qui in iudicio incidit, et de qua partes adversae disceptant. Num. 27, Portavit Moyses iudicium illarum ante Iehova. Deuteronom. 19, Et ei non iudicium mortis: id est, causa mortis. Hiere. 26. Iudicium mortis est viro huic. 1. Reg. 3. Et postulasti discretionem in audiendo iudicio: id est, causam propositam a populo. Decimotertio, pro sententia qua quis damnatur. Sic Paulus usus est 2.


53. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 289 | Paragraph | SubSect | Section]

non vis fieri, etc. Inde sane omnes Ethnicorum virtutes, leges autiura, honestae praeceptiones, ac morales sententiae aliqua semina vel potius qualiacunque adminicula habuisse existimantur: tametsi quoque tum exempla, tum praeceptiones veterum, tum et ipsa experientia aut usus qua illarum sententiarum utilitas ac necessitas perspecta est, accesserit, et eam doctrinam extruxerit. sicut et Aristoteles dicit, Ethicam doctrinam esse Ex et De communi vita. Constat etiam, Platonem, qui est pater Graecae philosophiae, plurima ab Aegyptiis ac ex Sacrarum literarum dogmatibus


54. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 360 | Paragraph | SubSect | Section]

für ein weld war da. Sic utitur hac voce Iacobus cap. 2, Lingua est ignis, mundus iniquitatis: id est, ingens chaos iniquita tis. Ab hoc vocis huius usu credo venire, quod Mundus significat ornamentum muliebre: nisi quis a mundicie deduci velit. maximam enim copiam habent suarum illarum nugarum, quibus sese comunt: quas Isaias longa serie tertio cap. recenset. MUNDUS adiectivum, sicut et Immundus, valde varie accipitur. Quasdam praecipuas eius significationes recensebo, unde et contraria vox intelligetur. Mundum cor dicitur duplici ratione.


55. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 377 | Paragraph | SubSect | Section]

Sic supra exposui, quod Christus affirmat se venisse in nomine patris. Atque hoc est vere ac reipsa nomine Christi aut patris aliquid fieri: sicut et cum quis baptizatur in nomine Patris, Filii, ac Spiritus S. est harum trium personarum iussu, ad eorum gloriam, eas invocando, et secundum illarum ordinationem, nempe sanciendo cum eis hoc foedus, et earum beneficia aut promissa fide apprehendendo. Verum est etiam contra aliud verbale ac simulatum, fieri aliquid in nomine patris, aut nomine Christi ut supra diximus deprophetantib. nomine Dei: et Christus inquit Matth. 24, Multi


56. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 466 | Paragraph | SubSect | Section]

opera aut nostra nova obedientia in articulum Iustificationis inferitur. Quidam etiam confundunt poenitentiam cum renovatione, seu cum mortificatione veteris Adami, et vivificatione, generatione aut conditione novi: quae confusio itidem non levia damna affert. Verum de Libello de Iustificatione, illarum duarum multum differentium rerum plura discrimina ostendi: quem audeat studiosus veritatis Lector, Propositione septigesimaseptima. ¶ Disputare solent Scriptores, quaenam modo accipiendum sit, quod dicatur Deum poenitere quod hominem fecerit, Genesis sexto: et quid Saulem regem fecerit.


57. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 506 | Paragraph | SubSect | Section]

Vulgata ibi habet, Invocantibus eum: sed in Hebraeo est tantum, Clamantibus. PULVILLUS est, quasi parvum quoddam pulvinar. Ezech. 13 minatur Deus pseudoprophetissis, quod consuant pulvillos, axillis consulentium, et pepla eorum capiti imponant. Quod alii accipiunt ad verbum de quodam illarum magico ritu, quod appositis talibus ornamentis aut rebus consulentium corpori, eos voluerint quasi capaces suarum divinationum facere. Alii intelligunt per metaphoram seu allegoriam, sicut et praecedentia, quod voluerint adulando, et in sua securitate confirmando eos in sua idololatria


58. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 514 | Paragraph | SubSect | Section]

est contra Christianam pietatem, petere futuri, aut etiam crastini temporis necessaria alia enim est illa prohibita sollicitudo, quae et nimia est, et non respicit in Deum, nec ab eo quaerit aut sperat bona aut opem ullam: alia est ista pia cura, humanam egestatem miseriasque agnoscens, et a Deo illarum levamen poscens: cuiusmodi precationibus plenae sunt Sacrae literae. Convenit cum hac interpretatione de tempore, quod mox sequitur, correspondens vox Hodie die, vel (ut Lucas habet) Quotidie, seu quantum quoque die opus est, quantum ac quale omni veniente tempore necessarium est: quasi


59. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 554 | Paragraph | SubSect | Section]

de terra ad me. id est, vindictam flagitat de tam a iusta caede, qua fratrem tuum insontem iugulasti. [?: ] ri aliquem sanguinem furoris ac zeli. Ezek. decimosexto: Iudicabo te iudiciis adulterarum et fundentium sanganem, daboque te sanguinem furoris et zeli, et tradante in manum illarum, etc. id est, efficiam ut interficiam subito ac crudeliter, sicut solent interficere iratissime mariti adulteros suarum uxorum. Dabo prodigia caelo superne, et in terra inferne, sanguinem et ignem et vaporem fumi. Actor. secundo. id est, efficiam ut [?: ] luna ac


60. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 555 | Paragraph | SubSect | Section]

poculum est novum testamentum in meo sanguine, qui pro vobis effunditur. Est vero prorsus idem utrobique sensus. Nam Poculum, ibi potionem aut haustionem significat: quae haustio, seu potio, ac comestio, seu coena Domini fuit, et est revera novum foedus. Ea enim ipsa actio, sumptioque illarum rerum, et verborum Dei recitatio, est nova pactio. Porro illa pactio rebus certis a Christo datis confirmatur. Quare praepositionem IN, seu [?: ] Hebraeum, ibi versiones pleraeque omnes vertunt PER. Significat autem etiam propter. Igitur illa comestio ac potio est vere nova


61. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 555 | Paragraph | SubSect | Section]

illum unicum agnum, qui vere suo sanguine ac passione peccata mundi abstulit, plenissimeque expiavit. Haec quidem sunt aliquanto, vel potius multo sublimioris cuiusdam tractationis et professionis, quam qualem hic tantum ferme Grammaticam profitemur. Inserenda tamen haec fuere, ut cerneretur ratio illarum tot Scripturae locutionum Veteris ac Novi testamenti, ubi vulnere ac livore Meschiae sanari et eum propter peccata nostra percuti, nostramque pacem ex eius castigatione oriri, dicitur. Item cum toties


62. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 564 | Paragraph | SubSect | Section]

instaurabuntur ex te desolata seculi: id est, quae multis seculis desolata aut vastata fuêre, et neglecta iacuêre, ubi praeteritum longum tempus, non tamen totum inde a creatione, significat. Isaiae 63. Recordatus est dierum seculi Moysi, et populi eius. id est, temporum priscorum, seu potius illarum rerum et actionum, quae illis temporibus acciderunt. Aedificabo illud sicut diebus seculi: id est, ut olim aedificatum fuit. Malachiae 3: Et dulcescet Domino sacrificium secundum dies seculi. id est, ut olim gratum acceptumque fuit tempore primorum patriarcharum. Mox sequitur, Secundum


63. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 572 | Paragraph | SubSect | Section]

est. Sic opinor verissime et simplicissime eum Pauli locum accipi et explicari debere. Nam verbum DICO, (non DICIT in seminibus) non idem valet, ac non sonat ita illa unica vox זרע zera semen, seu non est in plurali numero posita, sed sensum omnium illarum promissionum ad unicum Messiam restrictum esse indicat. Plerunque sane Paulus (sicut et Aristoteles, aliique Graeci scriptores) hoc verbo λέγω δὲ, dico autem, sensum suum exponere solet, et non unicae alicuius vocis sonum urgere. Quando itaque


64. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 592 | Paragraph | SubSect | Section]

agricolae talia fruticeta excindere solent, nec ea patiuntur, praesertim in utili loco, invalescere. Is. 5, 7, 32, 34, 41, et Prove. 24, describitur ager ignavi, quod sit prorsus contectus spinis, vepribus, et urticis. Spinarum exustio ob varias causas celebratur, ac illarum similitudine malorum castigatio denotatur, sicut et supra dixi. Isaiae 33, Erunt populi exustio calcis, ut spinae eradicatae igni exurentur. Poenae ac exitium Assyrii exercitus praedicuntur: quia sicut spinae radicitus extirpatae aut erutae, mox in cumulum aggregantur et exuruntur: sic et


65. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 626 | Paragraph | SubSect | Section]

suo verbo propositae. Aliquid transire ad aliquem, est, aliquem in eius potestatem venire: sicut contra Ab aliquo, est, ex eius potestate exire. Labor Aegypti et merces Aethiopiae ad te transibunt, et tuae erunt: Is. 45, idem bis dicitur. Quod factum est, relicta ab Assyrio exercitu praeda illarum gentium coram Ierosolyma, et postea instaurato templo per Cyrum et Darium de praeda alienigenarum et praesertim occupante Christo postea totum mundum spiritualiter. Exo. 13, Transire facies omnem apertionem vulvae ad Iehovam. i. omne primogenitum Domino consecrabis. Transire faciens


66. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 643 | Paragraph | SubSect | Section]

eos exultare. Nisi quis velit dicere, Deum fovere et exhilarare orientales et occidentales. In crepusculo, in vespera diei, in tenebris noctis et caligine, Proverb. 7: coacervatio vocum est idem significantium. 1. Sam. 30, Percussit David Amalekitas a vespera ad vesperam, usque in crastinum illarum: id est, tota illa nocte et sequenti die eos persequutus est, et cecîdit. Quod porro vespertinum tempus aliquando tristia, et contra matutinum laeta significet, supra in Mane, Luce, Nocte ac Die dictum est. Sacrificium vespertinum, est iuge sacrificium, quod interdum tempus


Bibliographia locorum inventorum

Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].


More search results (batches of 100)
1 2

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.