Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: ingressus

Your search found 310 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 121-137:


121. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 428 | Paragraph | SubSect | Section]

Pręterea, licet omnis iniuria molestior sit, quę ab iis infertur, qui nobis cognatione aliqua coniuncti sunt, quam quę ab alienis irrogatur, et hanc tamen nobis in exemplum pati uoluit Dominus noster. Nam in Marco est scriptum, quod Iesus de monte descendens cum apostolis ingressus est domum conuenitque illic tam frequens turba*, ut non esset refectioni locus. Et cum — inquit — audissent sui, exierunt tenere eum. Dicebant enim, quoniam in furorem uersus est. Suos appellat Euangelista, uel qui ex eadem tribu erant uel


122. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 437 | Paragraph | SubSect | Section]

ab illo facta uidissent, et hęc quoque, quę prędixerat futura, ueraciter contigisse non ignorarent. Porro Dominus non solum uaticinio se esse maius aliquid, quam quod uidebatur, monstrauit, uerum etiam uim quandam* proprię potestatis atque uirtutis. Templum enim ingressus (ut omnes Euangelistę tradunt) flagello de funiculis facto hos illosque feriendo eiiciebat foras, illos utique, qui uenditare et emere consueuerant offerenda in templo. Mensas nummulariorum cathedrasque uendentium columbas euertit et dixit eis: Domus mea domus


123. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 474 | Paragraph | SubSect | Section]

Dei se facit, cum ob hoc ipsum magis debuit honorari. Vnde etiam Pilatus, qui gentilis erat, cum audisset hunc sermonem, magis timuit. Timuit quippe, ne autor fieret eius necis, qui non solum culpa careret, sed etiam Filius Dei diceretur. Et ingressus — inquit — prętorium iterum, dicit ad Iesum: Vnde es tu? Iesus autem responsum non dedit ei. Dicit ergo ei Pilatus: Mihi non loqueris? Nescis, quia potestatem habeo crucifigere te et potestatem habeo dimittere te? Tuo te ore iniusti iudicii


124. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 515 | Paragraph | SubSect | Section]

generasset. Hoc nobis clarum facit ipsa etiam Ezechielis refercta mysteriis uisio. Dictum est enim ad eum de porta templi illius, quod uiderat, ad orientem spectante: Porta hęc clausa erit et non aperietur; et uir non transibit per eam, quoniam Dominus Deus Israhel ingressus est per eam, et erit clausa principi. Princeps ipse sedebit in ea, ut comedat panem coram Domino. Clausa fuit Maria Virgo principi principum Deo, offerens ei uirginalem integritatem. Et ipse Princeps sedit in ea, ipse Dei Filius, Patri consubstantialis, carnem


125. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 525 | Paragraph | SubSect | Section]

Huius sacramenti figura fuit arca Noe in aquis seruata, ex qua nouum hominum genus prodiit, ueteri per diluuium deleto; Mare rubrum aduersarias enecans potestates et in tutum transmittens populum fidelem; Iordanis fluuius, quo transmisso Dei populus Terram promissionis ingressus est; quatuor illę* ad Euangelii numerum hydrie aquę, quas super lignorum struem euertit Helias, et ignis (qui est Spiritus Sanctus) de cęlo lapsus exhausit uictimam, ut Deo acceptabilem probaret; aqua Iordanis, in qua Naman Syrus septies lotus a lepra curatus est.


126. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 525 | Paragraph | SubSect | Section]

Deum de monte Synai loquentem auditurus uestimenta sua lauare iubetur. In Leuitico Moyses et Aaron, priusquam ingrediantur tectum foederis ad altareque accedant, implerunt labrum aqua, ut ea suas filiorumque manus ac pedes abluerent. Per baptismi enim gratiam Ecclesię patet ingressus et ad altare, qui Christus est, peruenitur. In Numeris aqua cinere uaccę **corr. ex uacce ruffę aspersa mundos efficiebat illos, quos ex tactu rei immundę inquinari contigisset. Ita et nos, qui in Adam ex tactu uetitę arboris peccauimus, in


127. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 534 | Paragraph | SubSect | Section]

Sed antequam ad reliquas eidem illatas iniurias ueniam, operęprecium erit uidere in prophetis, qualiter suscepto baptismate et suggestionibus diaboli superatis et Ioanne carceri tradito coeperit prędicare et docere in synagogis et apostolos sibi asciscere. Ingressus est synagogam — ut in Lucę Euangelio est scriptum — et accepto libro reuoluit et legit de Esaię uaticiniis, ubi dicitur: Spiritus Domini super me, propter quod unxit me, euangelizare pauperibus misit me, sanare contritos corde, prędicare captiuis remissionem, et


128. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 561 | Paragraph | SubSect | Section]

ergo Christus fundauit eam antequam nasceretur in ea. Quod quidem factum impossibile foret, nisi Christus et humilis homo esset et Deus altissimus. Ad hanc ciuitatem conati sunt peruenire philosophi beatam uitam quęritando nec potuerunt. Defuit enim illis dux, qui primus ingressus est in eam, cum de terra in cęlum ascendisset. Sed neque heretici, qui Christi doctrinam non sequuntur suę confidentes scientię, unquam ad illam peruenient dicente Ecclesiaste: Labor stultorum affliget eos, qui nesciunt in urbem pergere,


129. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 571 | Paragraph | SubSect | Section]

accipiat alter. Hoc impletum est, quando post bucellam Sathanas in illum introiuit, et ipse ueniam desperans suspendio sibi uitam erripuit Mathiasque in locum eius sorte uenit, ne apostolorum numerus a Domino constitutus minor haberetur. Iesus uero, postquam ingressus est urbem, introiuit in templum et flagello de funiculis facto inde negociantes eiecit, mensas nummulariorum euertit et in illos iratus: Scriptum est — inquit — Domus mea domus orationis uocabitur, uos autem fecistis illam speluncam


130. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 573 | Paragraph | SubSect | Section]

sicut pręuidit propheta? *corr. ex prędicata **corr. ex quedam ***corr. ex manifestus Et, si nullum ante aut postea ita ingressum constat, agnoscant hunc, qui ita ingressus est, regem fuisse suum. Si enim credunt prophetę, profecto credere debent et hoc in Christo, qui crucifixus est, fuisse impletum. Sequitur: Plurima autem turba strauerunt uestimenta sua in uia, alii autem cędebant ramos de


131. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 574 | Paragraph | SubSect | Section]

Dauid, qui Saulis iram fugiens latebras sibi quęritauit et nunc in speluncis, nunc in montibus occultabat sese, ne interimeretur, priusquam illo morte sublato regnum acciperet. Communio Post hęc Iesus domum cuiusdam ingressus Pascha cum discipulis celebrat. Tunc panem et uinum benedicens obtulit discipulis hortatusque est eos, ut sub panis uinique specie corpus ipsius et sanguinem comederent ac biberent. Cuius quidem rei multis ante seculis factum fuerat signum in Melchisedech sacerdotis


132. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 586 | Paragraph | SubSect | Section]

illo pascitur, illo delectatur. Tunc autem lilia colligit, cum fidelium animas omni penitus peccati labe purgatas innocentięque candore liliorum instar nitentes in suum recipit paradisum, quem Latine pomarium, id est pomorum hortum dicimus. In quem primus Redemptor noster ingressus est, ut se cęteris in ipsum credentibus ingrediendi ducem atque autorem pręstaret. Porro Iuda ductore aduenit cohors prętoriana, ut illum comprehenderet. Iesus uero — sicut in Ioanne scriptum est — processit obuiam, interrogat, quem quęrerent. Respondent:


133. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 628 | Paragraph | SubSect | Section]

ut et senior honoraretur et, qui de peccato doluerat, ex isto indultę sibi uenię signo reciperet consolationem. De hoc satis. Ad Euangelii textum reuertamur! Duo — inquit — currebant, alter uelocius, tardius alter. Sed qui in currendo lentior fuit, prior ingressus est in monumentum. Non sine mysterio id referre uidetur Euangelista. Vt quid enim opus erat narrare, quis citius, quis tardius cucurrerit, cum ambo eandem* rem eadem die peregerint? Videtur itaque huius Euangelii scriptor per hos duos designare uoluisse Iudeos et


134. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 646 | Paragraph | SubSect | Section]

nunciarant Dominum resurrexisse, illi tamen, qui nondum ipsum uiderant post sepulturam uiuum, suspenso adhuc animo circa resurrectionis fidem fluctuabant. De quibus Marcus testatur, quod nec istis quidem duobus crediderant. Nolens tamen Dominus eos in incredulitate relinquere, ingressus est ad eos foribus clausis, quia etiam de clauso sepulchro surrexerat, ut uel hoc miraculo instructi ipsum esse crederent, qui sępe illis s pectantibus incredibilia et aliis factu impossibilia facere consuesset. Cumque conturbati — sicut


135. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 663 | Paragraph | SubSect | Section]

sed ad seriem dierum. Ipsa enim resurrectionis die apparuit primo Marię Magdalenę, deinde mulieribus a sepulchro redeuntibus, deinde duobus in Amaus pergentibus. Et hęc quidem primę diei manifestatio. Iterum post dies octo, quando ianuis clausis bis ad discipulos memoratur ingressus. Tertio die ista ad mare Tyberiadis, dum ibi piscarentur. Postea, quoties uoluit, per dies quadraginta, donec in cęlum gloriose triumphans ascendit. Cum ergo prandissent — inquit — dixit Symoni Petro Iesus: Symon Ioannis,


136. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 684 | Paragraph | SubSect | Section]

Memoriam abundantię suauitatis tuę eructabunt, et in tua iustitia exultabunt... Regnum tuum regnum omnium seculorum, et dominatio tua in omni generatione et generatione. Talibus et his similibus uerbis laudantium Dominum chorus cęlum una cum illo ingressus est. Cuncta angelorum collegia tunc exultarunt. Deus Pater ineffabili lętitia excepit illum et ad dexteram suam collocauit, ut in eo glorię throno sedeat, a quo nunquam discedit. Hoc enim Dei proprium, illud homini concessum. Deus autem et homo unus Christus. Omnis


137. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 690 | Paragraph | SubSect | Section]

Non esse autem ęqualem Patri Filium Arrianę error fuit impietatis. Pater igitur et Filius — ut catholica confitetur Ecclesia — *corr. ex Actis simul Spiritum Sanctum spirant. Quod ipse Filius gestu aliquo indicare uolens ad discipulos ingressus insufflauit et dixit eis: Accipite Spiritum Sanctum. Quorum remiseritis peccata, remittentur eis, et quorum retinueritis, retenta sunt. Quid — inquies — opus fuit, ut postea de Quęstio


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1519], De humilitate, versio electronica (), Verborum 81625, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarhumil].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.