Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: 2

Your search found 6213 occurrences

More search results (batches of 100)
First 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60 61 62 63

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 4948-4976:


4948. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

gentis moribus servire qui recuset, novator ambitiosus, contemptor legum, patriae inimicus habetur, ni suam vivendi rationem sic instituat ut "frons" (quod ait Seneca) "populo conveniat, intus omnia sint dissimilia." Sen. Ep. 1,5,2 Quod nobis in praesens propositum est ut post explicatos gentis mores illud, quoad res fieri patietur, ostendamus qui nec iis quibus ceteri vitiis volutari et a populari abesse indignatione valeamus. Ad quod cum favor superum, tum fortunae


4949. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

1. Ut quam ob causam octavus iste consessus academicus indictus fuisset quidve in eo tractandum veniret initio statim unico veluti obtutu ab omnibus inteligeretur, Magnificus Dominus Superior Regius Studiorum Director clarissimos DD. professores sic allocutus fuit: 2. "Post instauratam materna Augustae clementia Regiam hanc Academiam verba ego consiliaque vobiscum, Reverendissime Domine Director, Reverendissimi et Clarissimi Domini professores extemplo contuli qua potissimum ratione meliori iuventutis institutioni interea etiam, donec


4950. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

in effectum etiam ire possint, aut reapse iam iverint, videretur. 13. Quibus relectis communis fuit de eo DD. professorum praesertim altiorum querella, nimirum haud suppetere sibi efficax aliquod remedium excitandi in discipulis: 1-mo diligentiam in frequentando, 2-do attentionem sub explicatione, 3-tio habendi moralem aliquam certitudinem de pietatis erga Deum exercitiis. Tricipiti huic impedimento totidem efficacia, ut speratur, opposita sunt remedia sequentia. Ac ad primum quidem querellae punctum quod attinet 14.


4951. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

sua praesens coram saepius abesse solitos acerbioribus castigabit verbis. Ac tandem si ne hoc quidem profectum quidpiam fuerit modo, sciturum Academiae Directorem quid communicato prius cum Superiore Regio Studiorum Directore consilio e re sit studiorum studiosorumque. Ad 2-dum vero 15. Ea uterentur DD. professores severitate ut illi, qui constanter ad studia stimulati aut nullum aut admodum parvum in sua classe progressum facerent, in eadem classe uno adhuc, immo duobus etiam annis manere cogantur: quod aeque ad nobiles atque plebeios


4952. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

has in Hungaria adhuc deesse, in Elaborato status actualis §-pho 51. ostensum sit, censebat Deputatio legem illam non tantum porro etiam confirmandam, sed ad alia etiam onera publica extendendam esse. § 2. Imo si ejusmodi coloniae etiam e nativis, observatis, quae Articulo 35. 1791. praescribuntur, conditionibus deductae fuerint, pari gaudeant immunitate. Motivum. Articulus 103. 1723-tii de


4953. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1146 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Jam sub Augustae Domus Austriacae imperio recentior legislatio ipsas civitates, imo colonos plane archi-episcopi Strigoniensis, a tricesima exemerat 1557. Articulo 16. quod tamen postea, nempe 1647. Articulo 38. mutatum fuit. Relate ad 2-um seu a quibus mercibus tricesima dependi debeat; jam in veteri legislatione 1492. Articulo 27. minutae merces, quae valorem unius floreni non aequant, a portorio tricesimali eximebantur, id quod recentior etiam legislatio confirmavit, 1553. Art. 18. defixumque hoc


4954. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1146 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

esse decrevit, illico regulativa novi vectigalis, quae pro temporis illius ratione sufficere existimabat, principia defixerit; subsequis vero comitiis specificum emetiendi juxta principia haec pro singula merce portorii laborem, Consilio Locumtenentiali per Articulum 2. ita detulerit, ut illud Elaboratum suum benignae Suae Majestatis Sacratissimae ratificationi immediate substernere possit. Verum subsecuti temporis experientia palam fecit sola illa principia ad rite regulandum, juxta usum moderni temporis,


4955. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1174 | Paragraph | SubSect | Section]

dein cur ideam perfecti reciproci adoptavit. In regnis, quae longinquas colonias fundarunt, necessitas ipsa eas leges expressit: 1-mo. Ut coloniae producta sua nullas aliorsum quam in regnum, quod illas fundavit, distrahere possint. – 2-do. Ut praeter opificia primae necessitatis nullas fabricas erigere audeant. – 3-io. Ut omnes, quibus opus habent, merces tantum a regno fundatore emere teneantur. Leges hae eum suapte effectum producunt, ut ipsum oeconomiae commercium, tam cum


4956. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1174 | Paragraph | SubSect | Section]

abunde ostendimus) sustineri possit, doceri deberet: 1-mo. Quod bonum totius in complexu sumtae Monarchiae non aequilibrium, sed totalem commercii Hungarici subordinationem exposcat. – 2-do. Quod id salva Regni constitutione fieri possit. Ad primum edocendum adfertur a) fertilitas Hungariae, et activus ejusdem commercii status. b) Majora, quae Germanicae Provinciae sustinent, onera. Ad a)


4957. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1220 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

quibus Hungarica producta, dum illis Provinciis inferuntur, actu subjacent, legislatio Hungarica vicissim producta Germanica, dum Hungariae invehuntur, iisdem impositionibus, uti projecti hujus §-pho74. proposuimus, subjiceret. – 2-do. Si retento pro artefactis Hungaricis, dum Germanicas ditiones subeunt, dimidio exotico portorio artefacta Germanica vicissim, dum in Hungariam inducuntur, eidem portorio, uti projecti hujus §-pho 76. projectaveramus, per vectigal Hungaricum


4958. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1220 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

sunt cineres clavellati, gallae quercinae, pelles leporinae, et cutes bovinae, vitulinae, ovinae, et hircinae in Germanico vectigali eidem prohibitioni aut iisdem portoriis vicissim subjiciantur. 2-do. Cum in Germanico vectigali exotica, quae pro fabricis illarum Provinciarum necessaria sunt, materialia in consumtionali portorio alleviata sint, possent vicissim in Hungarico vectigali subtiliorum adminus pannorum, telae


4959. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1350 | Paragraph | SubSect | Section]

§ 151. Vice-Comes Arvensis eosdem, qui in Diaeta 1741. jam propositi fuere, fundos projectat. In quo hi consistant, jam in Elaborato status actualis §-pho 88. ostendimus, nimirum: 1. In elevatione taxae indigenatus. 2. In augmento taxae, quam exteri ecclesiastici, si in Hungaria beneficia obtineant, persolvere debent. 3. In distincta a censu tricesimali imposita, quam animalia, lana et tabaca, si e Regno evehantur, deponere


4960. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1350 | Paragraph | SubSect | Section]

publico per evectionem pecuniarum nociva evadat, sed eidem aliquod potius per auctionem fundi publici adferat emolumentum. § 153. Proponit etiam nonnemo pro fundo publico – 1. Omnes pecuniarias mulctas. – 2. Ut singulo seu donationis seu armalium impetratori praeter eam, quam Regi dependit, distincta pro fundo publico taxa imponatur. – 3. Reflectit, quod fundata spes haberi possit fundum publicum, modo semel ejus initium fiat, successive


4961. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1350 | Paragraph | SubSect | Section]

ad destinatam pro eventualibus Regni necessitatibus cassam porro quoque influet. Exteri tamen, si iis beneficia ecclesiastica conferri contingat, non jam usualem hactenus taxam, sed quartam proventuum suorum partem quotannis cassae huic importabunt. § 2. Si inventor thesauri sit simul proprietarius fundi, in quo ille repertus est, dimidium ejus huic, alia vero medietas praedictae cassae cedet; sin – tunc Cassae una tantum tertia thesauri obtinget, reliquis duabus pro inventore, et fundi proprietario relictis.


4962. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1350 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

haec post mortem primi a publicatione legis hujus possessoris, integrum erit administrationi publicae conscribi curare, exindeque cessuram pro fundo publico quottam determinare. Ad §-phum 2-dum. Quoad inventos thesauros usus quidem, ut jam diximus, pro Principe militat. Cum tamen ille in positiva lege non fundetur, spes est Suam Majestatem Sacratissimam exiguae alioquin huic fundi publici accessioni benignum suum assensum ultro


4963. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1350 | Paragraph | SubSect | Section]

Articulus De erigenda Commerciali Cassa. § 1. Tam conflatum jam hactenus ex aucto alias pretio capitale, quam et proventura exinde quotannis summa neo-erigendae Commerciali Cassae inferetur. § 2. Renovato anni 1741. Articulo 29. subditi Turcici, nisi uxores et proles educant, et juramentum fidelitatis Suae Majestati deponant, ab omni alio, quam cum Turcicis mercibus, commercio, et hoc nonnisi all ingrosso exercendo, inhibentur. Qui secus egisse


4964. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1350 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

est: juvat tamen etiam ex his aliqua amplius tantisper explanare. Quare Ad §-phum 1. Fundus hic basim Commercialis Cassae constituet, infert enim annue 180 000 florenorum. Ad §-phum 2. Articulus 29. 1741. in ipso, quem Augusta Aula cum Porta Ottomanica habet, commercii tractatu fundatur. Verum dispositio ejus fuit nimium generalis, et ideo facile eludebatur. Per propositas cautelas aut noxius hic quaestus simpliciter cessabit,


4965. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1388 | Paragraph | SubSect | Section]

§ 1. Singula haec cassa separatim, per eadem tamen individua manipulabitur, superior perceptor in Diaeta constituetur, reliquos Sua Majestas Sacratissima via Consilii Locumtenentialis denominabit, supremamque eadem via in cassas has exercebit inspectionem. § 2. Generales erogationum designationes in Diaeta fient, specificas tamen assignationes faciet potestas executiva. § 3. Accuratas de his cassis rationes quotannis reddi, easdemque debite censurari Sua Majestas Sacratissima, via Consilii


4966. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1388 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

per homines Camerales incassabuntur; verum ipsi hi hac parte politicorum officialium rationem subibunt, et totum, quod inde inferri posset, illud est, ut illis admensa proventui, moderata remuneratio ex ipsis his fundis exscindatur. An §-phum 2. Legislatio nonnisi in genere designare potest, e.c. quis labor hydraulicus praeferenter suscipi? quod telonium ante alia redimi? quae via commercialis praeprimis erigi debeat? et his similia: specificas tamen in omni ejusmodi casu


4967. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1388 | Paragraph | SubSect | Section]

et Danubium canali; quodsi enim id successerit, eadem ratione successive omnes hydraulicos labores perfici posse arbitratur. Modalitatem autem in eo concentrat: 1. Calculentur necessarii ad opus hoc sumtus, quos ille idealiter in sex millionibus assumit. — 2. Summa haec dividatur inter dominos terrestres vel a ratione possessorii sui, vel a proportione contributionis, quam rustici sui dependunt. — 3. Obvenientem sibi quottam quisque statim in parata deponere teneatur, e converso eadem occasione correspondens summae, quam


4968. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1388 | Paragraph | SubSect | Section]

sedecim millionum cassa confletur; hujus autem sequentem modalitatem proponit. 1-mo. Singulus nobilis ex annuo suo proventu quartam ejus, quod mille florenos superat, partem titulo mutui conferat, et hanc summam quatuor milliones elaturam supponit. 2-do. A capitali tamen hoc eidem nonnisi 1 1/2 pro 100 dependatur. 3-tio. Conflata hac summa, emittantur sub fidejussione Statuum schedae bancales ad vires 8 millionum. 4-to. Operatio haec singulo decennio usque ad quartam vicem repetatur. Et


4969. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1388 | Paragraph | SubSect | Section]

sequentem modalitatem proponit. 1-mo. Singulus nobilis ex annuo suo proventu quartam ejus, quod mille florenos superat, partem titulo mutui conferat, et hanc summam quatuor milliones elaturam supponit. 2-do. A capitali tamen hoc eidem nonnisi 1 1/2 pro 100 dependatur. 3-tio. Conflata hac summa, emittantur sub fidejussione Statuum schedae bancales ad vires 8 millionum. 4-to. Operatio haec singulo decennio usque ad quartam vicem repetatur. Et ita futurum statuit, ut singulus nobilis


4970. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1388 | Paragraph | SubSect | Section]

ad vires 8 millionum. 4-to. Operatio haec singulo decennio usque ad quartam vicem repetatur. Et ita futurum statuit, ut singulus nobilis nonnisi per 40 annos proventus unius anni, qua parte 1000 florenos superant, conferre; in interusurio nonnisi 3 1/2 pro 100 jacturam pati debeat, et tamen omnibus commercialibus necessitatibus abunde suffectura 32 millionum summa conflari possit. Detracto enim, quod creditoribus dependi deberet, interusurio, et sumtibus administrationis ad 100 000 computatis juxta ejus calculum


4971. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1388 | Paragraph | SubSect | Section]

calculum resultaret adhuc annue unus millio et 100 000 florenorum. Caeterum ipsam intrinsecam fundi hujus manipulationem non definit; insinuat tantum, quod e cassa hac capitalia erga 5 pro 100 et sufficientem securitatem elocari, sicque in interusurio 3 1/2 pro 100 lucrum fieri possit. Neque id determinat, an schedae illae bancales sine, vel cum, et quali interusurio emitti debeant. Projectum hoc in substantia recidit ad gratuitum oblatum; cum enim capitalia a 5


4972. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1388 | Paragraph | SubSect | Section]

an schedae illae bancales sine, vel cum, et quali interusurio emitti debeant. Projectum hoc in substantia recidit ad gratuitum oblatum; cum enim capitalia a 5 pro 100 facile elocentur, si alicui nonnisi 1 1/2 pro 100 solvatur, idem est, ac si ille 30 tantum florenos a 5 pro 100 elocasset, residuos vero 70 florenos donasset. Hoc autem stante, cur deberet administratio cassae publicae talium etiam capitalium, quae sibi nullum lucrum proferunt, manipulatione gravari, et vel hoc


4973. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1388 | Paragraph | SubSect | Section]

partem, v.gr. florenum domalem, in hunc finem cedant. Et hunc praeter alia argumenta ex eo etiam rejicit, quia hac ratione ad praedia, decimas, aliosque extraseriales ejusmodi proventus, qui multum important, nullum onus obveniret. – 2. Si classes privilegiatae ad aliquam pro fundo hoc quotannis praestandam summam se obligent. Et hunc quoque modum rejicit, quia stabilem redoleret contributionem. – 3. Si eaedem classes semel pro semper talem summam conferant, cujus interusurium jam


4974. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1388 | Paragraph | SubSect | Section]

habeat. Nam 1. Convenit dignitati Legislationis et nationis honori, qui exigit, ut haec concitatam jam de se quoad objectum hoc etiam apud exteros exspectationem impleat, et detractoribus Constitutionis nostrae ulteriorem cavillandi ansam praecidat. 2. Est practicabilis. Hactenus enim gratuito ejusmodi oblato obstabat potissimum difficultas elaborandae pro justa et aequali repartitione clavis, haec autem per factam subsidii pro bello Gallico decreti repartitionem jam sublata, sicque gratuitum oblatum


4975. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1388 | Paragraph | SubSect | Section]

intra breve tempus expleri debeant, expedit ut ea, quae ex oblato conflabitur, summa mox explicanda modalitate ad fructificandum elocetur, erogationes vero commerciales reliquo, inclusis jam propositis schedis, fundo interea admensurentur. Quare Relate ad 2-dum. Motiva Projecti hujus nonnisi per explicationem practicae ejus manipulationis reddi possunt. Supponamus itaque quod Status Regni pro Fundo Commerciali 4 milliones conferant. Hoc facto firma spes haberi potest, quod Sua Majestas ad secundandum


4976. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1388 | Paragraph | SubSect | Section]

praejudicarent juri regio; cum enim sub eorum cautione emittendae sint, deberent utique Statuum schedae compellari; et ideo plura schedarum ejusmodi exempla in aliis etiam provinciis prostant. 2-do. Non praejudicarent illae praesentibus proventibus regiis; nam si schedae regiae jam in justa cum massa circulantis pecuniae proportione stant, emittendae per Status schedae vix cursum habiturae sunt. Potest quidem obverti quod e converso, in casum, quo


Bibliographia locorum inventorum

Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1749], Operum omnium tomus I, versio electronica (), Verborum 68552, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [skrl1].


More search results (batches of 100)
First 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60 61 62 63

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.