Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: 2

Your search found 6213 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 7-52:


7. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

alio nomine Liburnia a quodam genere nauis piratice, que in usu erat apud illos, unde Lucanus: Pugnacesque mari Graia cum classe Liburnos . Exercebant enim piraterium propter oportunitatem locorum, quia mare illud ob multitudinem insularum latebrosum et portuosum est ualde. 2Dicta est etiam hec prouintia Illiris a quadam regina Amazonum, que ibi regnauit, de cuius stirpe dicuntur illi populi traxisse originem. Per mare huius prouintie transiuit Antenor Troyanus, qui sue urbis euadens excidium, cum gente Dalmatica prelia multa commisit, ad ultimum peruenit ad


8. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

magna et antiqua, de qua dicit Lucanus: Qua maris Adriaci longas ferit unda Salonas. Dicta autem est Salona a salo, hoc est a mari, quia in litore maris sita est. Longa uero idcirco dicta est, quia modicum lata, sed in longum fere sex milibus uersus occidentalem plagam protendebatur. 2Hec ciuitas tempore bellorum ciuilium fidem inconcussam Romane rei publice obseruans dominium Cesaris respuebat. Quam ob rem ad subiugandum eam misit Cesar Antonium cognatum suum cum magno nauali exercitu, ipse uero insequendo Pompeium a Brundusio transuectus est in Epirum. Tunc Antonius


9. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

diutius predicauit. Cum autem per spiritum sanctum cognosceret in eadem urbe suum martirium consumandum, de ecclesiis Gretie disponere curauit. Quam ob rem beatum Titum non remisit ad Dalmatias, sed ad Gretiam ubique magis erat notus, pontificem eum constituens aput insulam Cretam. 2Cuius loco beatus Petrus, apostolorum princeps, direxit quendam discipulum suum, nomine Domnium, natione Syrum, patria Anthiocenum, qui Dalmatie populis uerbum uite, quod per Titum inchoatum fuerat, predicaret. Hoc enim beatus Petrus statuerat, ut pontificia christiane religionis sic


10. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

cui posset ulterius imperare. Tunc Dioclitianus tale moderamen sue uoluit adhibere seuitie dans legem, ut qui nollet a christiana cultura recedere, non ut prius statim capite plecteretur, sed bonis omnibus expoliatus ad diuersa metalla et ad fodiendas arenas exul patria dampnaretur. 2Itaque in diuersis mundi partibus iussit imperator ob augustalem memoriam multa edificia erigi. Ad quorum laboriosas operas dampnaticios quosque, maxime christianos, mitti precepit. Preter alia quidem multa edificia Rome fecit fieri termas. In Pannonie partibus in confinio Rutenie quoddam


11. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

uero iam cessante procella ecclesia suum paulatim resumpsit uigorem. Multitudo cleri, que ibi erat, ecclesiasticis cepit institutionibus informari pluresque presules post beatum Domnium seriatim successerunt. De aliquibus, prout scire potuimus, ad posterorum memoria aliqua disseramus. 2Tempore Leonis imperatoris, cum Antonius tirannus fuisset imperator designatus, propter res infideliter gestas in palatio interemptus est. Idem Leo Leonem iuniorem, filium Nepotiani, copulata sibi quadam nepte sua in matrimonio loco Antemii aput Rauennam cesarem ordinauit. Hic ergo Leo regno


12. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

sententiam apostolicam amborum causa terminata est. VI. De Maximo scismatico 1In diebus illis misit beatus Gregorius quendam responsalem suum, qui ecclesias Dalmatie uisitaret. Eo tempore Natalis archiepiscopus de hac luce migrauit. 2Maximus autem ambitionis ardore succensus ad pontificatum impatienter anelabat et tandem non sine symoniaca labe dicitur fuisse electus. Hic non, ut erat consuetudinis, ad sedem apostolicam consecrandus accessit, sed misit prius et ab imperatoribus Constantinopolitanis fauorem obtinuit. Qui


13. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

illatas conciuibus pro gloria reputabant. Intra urbem multum feroces et audaces uidebantur, sed contra hostes exeuntes timidi et imbelles inueniebantur. Talibus et his similibus Salona corrupta uitiis, quid poterat nisi ad yma uergere? Quid restabat nisi ad interitum festinare? 2Qualiter autem finaliter euersa fuerit, non satis perspicuum est. Nos uero, ut in precedentibus, partim scripta, partim relata, partim opinionem sequentes conemur exponere. 3Gothorum tempore, qui Totila duce de partibus Teutonie et Polonie exierunt, dicitur Salona fuisse


14. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

litore rates subduxerant, sparsim alii ad alias insulas properabant. Alii uero nec in insulis se satis tutos posse fieri arbitrantes longius remigabant. Tandem pars aliqua tenuit insulam, que Soluta uocatur, alii ad Bratie, alii ad Faron, alii ad portus Lysie et Corrcire applicuerunt. 2Ergo de nauibus exeuntes ceperunt singuli familias suas inquirere, per alias et alias insulas mittere, seseque per tribus iungere; qui se inueniebant, letabantur tantum periculum euasisse, qui uero non inueniebantur, pro mortuis plangebantur. Vbi autem tanti mali dolor et mestitia conquieuit


15. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

parte constructum fuerat, adhuc integrum remanebat. Sic ergo miseri ciues hinc rerum urgebantur inopia, illinc metus adhuc deterrebat hostilis. Et quia pars magna eorum per orbem erat dispersa et ipsi pauci et inopes remanserant, de reedificanda ciuitate deliberare non presumebant. 2Unde factum est, ut aliqui ex ipsis exeuntes de insulis per diuersas partes Dalmatici litoris oportuna sibi ad habitandum loca querebant. Quidam uersus occidentalem plagam nauigantes ad portum cuiusdam urbis antique sed dirute applicuerunt. Et uidentes locum satis habilem ad manendum


16. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

uniuersis et tale pactum inter se statuerunt, ut ditiores sibi domos propriis sumptibus edificarent, ceteri uero, quibus res non erat sufficiens pro domibus construendis, haberent turres circumpositas pro habitaculis suis, reliquum uulgus habitaret in fornicibus et in criptis. 2Tunc auferentes omnia, que habebant in insulis, ac nauibus imponentes transtulerunt se cum mulieribus et paruulis exceptis animalibus et uenientes intrauerunt predictum edificium, quod non pro ciuitate sed pro regia aula constructum erat. Et quia spatiosum erat palatium, Spalatum appellare


17. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

non animo cumulandi pecunias, cum ecclesia tunc esset pauperrima, sed caritatis studio de animarum salute lucrum spirituale querere satagebat. Ipsi concessum est a sede apostolica, ut totius dignitatis priuilegium, quod Salona antiquitus habuit, optineret ecclesia Spalatensium. 2Tunc cepit ecclesiam clerumque componere, instare doctrine, predicationi uacare curamque pastoralis officii multum sollicite exercere. Etenim per Dalmatie et Sclauonie regiones circuendo restaurabat ecclesias, ordinabat episcopos, parochias disponebat et paulatim rudes populos ad


18. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

XIII. Cathalogus archiepiscoporum de quibus extat memoria 1Igitur duces Sclauonie habere ceperunt in magna ueneratione ecclesiam beati Domnii donantes ei predia et possessiones multas, decimas et oblationes corde ylari offerentes. 2Fuerunt autem in ecclesia Spalatensi archiepiscopi multi, quibus ex priuilegio Salonitane ecclesie omnes episcopi superioris et inferioris Dalmatie obediebant utpote suffraganei ab antiquo. Ipsi autem archiepiscopi non Spalatenses sed Salonitani appellabantur. Postquam autem per


19. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

regiones bellis assiduis infestare, ecclesias destruere, christianos affligere. Erant enim pagani crudelissimi, prius uocabantur Hunni, postea sunt Hungari nuncupati. Ante ipsa tempora dux Attila, ferocissimus persecutor christianorum, de predicta regione dicitur fuisse egressus. 2Petrus archiepiscopus, natione Spalatensis, fuit anno Domini nongentesimo nonagesimo, tempore Tripimiri et Mucimiri, filii eius, regum. Paulus archiepiscopus, etiam natione Spalatensis, fuit anno Domini millesimo quintodecimo, tempore Basiliii et Constantini imperatorum


20. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

loca, que iam erant proxima, incideret. Sed antequam possent quicquam consulte agere, confestim nauis arrepta in siccum tota illysa est intumescentibusque procellis minutatim quassata est et confracta. Sicque diuino iudicio miserabiles episcopi et omnes, qui cum eis erant, perierunt. 2Tunc ciues urbium predictarum missa relatione ad summum pontificem nuntiauerunt de naufragio episcoporum suorum, suppliciter postulantes eximi a subiectione ecclesie Spalatensi satis probabilem pretendentes occassionem, quia periculosum illis erat tam remotam ecclesiam uisitare. Quam ob rem


21. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

curiam postulationem de ipso factam domino pape presentauerunt. Et quia testimonium habebat bonum ab omnibus, facile admissa est petitio eorum. Deditque ei summus pontifex licentiam transeundi mittens ei pallium dignitatis cum confirmatione priuilegiorum metropolice auctoritatis. 2Fuit autem Laurentius iste Dalmatinus origine, statura quidem pusillus, sed sapientia magnus. Cepit ergo sua uigilanti industria ecclesiam in temporalibus et spiritualibus subleuare, per totam prouinciam predicando discurrere et sicut bonus pastor super gregis sui custodia tota sollicitudine


22. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

dominium Dalmatie et Chroatie 1Eo namque tempore rex Suinimirus mortis debitum soluit nullumque sue posteritatis heredem reliquit. Sic ergo tota regalis sanguinis deficiente prosapia, non fuit ulterius, qui in regno Chroatorum rite succedere debuisset. 2Cepit itaque inter omnes regni proceres magna discordia suboriri. Et cum diuisim modo hic modo ille regnandi ambitione sibi terre dominium uendicaret, innumerabiles rapine, predationes, cedes et omnium facinorum seminaria emerserunt. Alter enim alterum insequi, inuadere, trucidare cotidie


23. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

memorie Crescentio archiepiscopo electio facta est ad instantiam laycorum in quendam clericum de curia Colomanni regis, qui erat gratiosus aput eum, nomine Manasses. Qui consecratus a summo ponitifice in ciuitate manebat et sepius in Hungariam proficiscendo regis curiam frequentabat. 2Dederant autem Spalatenses regi Colomanno turrem orientalis anguli. Rex autem posuerat ibi ducem quendam cum non parua militum manu, qui erat per Chroatiam exactor regalium tributorum. 3Contigit autem eo tempore, ut idem dux uellet ciuitatem capere eamque totaliter


24. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

fecit, sed is, qui se in ipsius electionem proclamaturum promiserat, nichil dixit. Videns autem episcopus ab archidiacono sibi fore delusum, uehementer indignatus recessit proponens debitam subiectionem Spalatine metropoli subtrahere et ab ipsius iurisdictione se omnino eximere. 2Defuncto tandem Micha episcopo successit alter in ecclesia Iaderensi, qui decessoris sui sequens uestigia inobediens Spalatine ecclesie permansit. 3Tunc Spalatenses elegerunt quendam Gregorium clericum Iaderensem. Ipse edificari fecit ecclesiam sancti Iohannis, que est


25. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

Petrus Camasii et Martinus Manzauini. Comes uero ciuitatis erat eo tempore Petrana. Hic cepit fouere partem Lampredii sperans se cum eo suauius uiuere, eo quod nec ipse per se superbus nec erat de superbo sanguine procreatus. Tandem Lampredius iste Iaderensis episcopus est effectus. 2Iste primus sub patriarcha Gradensi pallium obtinuit ab Anastasio papa anno Domini milesimo CXLV. Erat eo tempore quidam Lucarus filius Duimi Cicle archidiaconus ecclesie Spalatensis. Hic dolens quod Iaderenses a Salonitana metropoli se eximere laborabant, petiit a clero et populo consilium


26. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

resedit consilium, ut neminem eligerent, sed a sede apostolica pastorem ydoneum postularent. Tunc miserunt legatos suos ad curiam, sacerdotem quendam Ionium sacristam et quendam alium. Qui accedentes ad pedes domini Alexandri pape petitionem Spalatensis ecclesie humiliter porexerunt. 2Erat autem tunc temporis magna controuersia inter clericos Callenses Tuscie ciuitatis ex una parte et Raynerium eorum episcopum ex parte altera super quibusdam iuribus ecclesie ipsorum, steterantque ambe partes diu in curia implacabiliter litigantes. Cumque non posset inter eos tumultus


27. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

sancti Domnii, iuuenis quidem etate, sed honeste conuersationis et sobrie uite. Denique peracto synodali conuentu quecumque ibi statuta fuerunt, apostolicis sunt auribus intimata. Dominus uero papa aprobans uniuersa, pondus auctoritatis Romane ecclesie eis imprimens, confirmauit. 2Igitur Petrus archiepiscopus modum pontificalis acrimonie paulisper excedens, cepit cum canonicis ecclesie sue contentiose agere. Volebat enim quedam iura eorum infringere propter quod ambe partes multum exasperate ad Romanam se curiam contulerunt. Cumque causam huiusmodi apostolico


28. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

missus, notus erat effectus regi Bele gratiamque ipsius et multorum principum et prelatorum Hungarie habebat, ita ut rex ipse filium suum Henricum ei nutriendum traderet et docendum. Cum ergo legatus in Hungariam profectus legationis sue peregisset officium, ad propria reuersus est. 2Itaque uacante ecclesia Spalatensi elegerunt Bernardum in archiepiscopum suum et quia regi carus erat, sperabant propter ipsum ciuitati et ecclesie multa comoda prouenire. Ergo fauore regio petito et facile optento miserunt Romam ad dominum Innocentium tertium petentes, ut electionem factam


29. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

prima captione Iadere 1Eo itaque tempore processit edictum a domino Innocentio summo pontifice, ut omnes Christiani ad succursum terre sancte se potenter accingerent fecitque indulgentiam omnium peccatorum, quoscumque ibi pro spe uite eterne mori contingeret. 2Tunc totus pene orbis commotus est et maxime de occiduis regionibus multitudo magna crucis suscepto caractere Venetias aduenerunt petentes dari sibi passagium ex classe conductitia Venetorum. Tunc inita pactione de quantitate pecunie pro nautis ac nauibus persoluenda, Veneti eis expediuerunt


30. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

Sed non eos suburbane domus capere potuerunt, licet constricti et constipati manerent, plurima uero pars totius comitatus regalis curie morabatur extra in tentoriis per campum diffusa. Ciues uero alii pauebant, alii mirabantur inconsuetam multitudinis frequentiam intuentes. 2Itaque anno redemptionis nostre millesimo ducentesimo septimo decimo, mense Augusto, uicesimo tertio die, aduenit Andreas rex ad ciuitatem Spalatinam. Exierunt autem processionaliter obuiam domino regi uniuersi ciues, omnesque forenses totaque turba sui exercitus, laudes ei altis uocibus


31. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

enim se uelle eligere et nominabant pueros filios nobilium de Hungaria, qui etatis imbecillitate ad pastorale fastigium prouehi non ualebant, occasiones subdolas pretendentes dicebant utile fore ecclesie et ciuitati, si tales habuerimus principes in regis curia protectores . 2Cum ergo his malignis dilationibus ecclesia Spalatensis foret iam biennio supplantata, diaconus quidam, Petrus nomine, erat ualde curiosus et impatiens. Hic cum esset de humili genere oriundus, non audebat se palam opponere parti archidiaconi et eius complicum nec eorum dolos ducere in


32. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

nec toto peracto biennio mortis debitum soluit. XXVII. De uictoria facta de Cetinensibus 1Per idem ferme tempus Spalatenses eiecerunt Domaldum de comitatu et fecerunt sibi comitem quendam nobilem uirum de Luca, nomine Buisenum. 2Erant autem quidam Cetinenses, Budimir cum fratribus suis, homines feroces et qui numquam in pace uiuere sinerent Spalatenses, semper enim uelud rapaces lupi caulis ouium insidiantes, non nisi de sanguine uiuere appetebant. Vix enim dies unus immunis poterat transire ab eis, quo minus in


33. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

nobilis, diues et potens, fautor tamen hereticorum erat. Cum autem dissensionum procella inter ipsum et Gregorium multo tempore deseuisset et assiduis congressionibus partes ad deteriora uergere cogerentur, pars tamen Buyseni superior uidebatur. Erant autem ambo una stirpe progeniti. 2Quodam namque tempore Buysenus cum exercitu suo erat circa Berberium diffusus, eratque Gregorius intra suum presidium undique coartatus ita, ut nulli egredi uel ingredi liceret. Gregorius qui nimis erat callidus et astutus, positis insidiis ualde diluculo, cum non bene uigiles precauissent,


34. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

ciuium munimen edificare, uolentes ibi cum familiis suis locum habitationis statuere, ut possent impune consueta latrocinia exercere. Dicebant autem, se esse coheredes loci ipsius. Archiepiscopus uero, ut eos colonos et coadiutores haberet, consensum corde simplici adhibebat. 2Tunc Spalatenses preparationem belli ceperunt facere contra eos. Miserunt ergo et aduocauerunt comitem suum Petrum, qui ueniens cum magno equitum comitatu fecit totam expeditionem exercitus per mare et per terram applicare ad castrum. Fuitque recensitus ciuitatis exercitus, et inuenta sunt


35. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

erant pena plectenda, idcirco Domaldi machinationes sortiri potuerunt effectum. Cum enim absque reatu periurii non potuissent ipsum Domaldum de comitatu eiecisse, nec sine sacrilegio Petrum comitem contra prohibitinem ecclesie intrusisse, ad ultimum hoc piaculum publice commiserunt. 2Erat autem quidam sacerdos pauper et simplex. Hunc cum quidam Sclauus forensis super debitis impeteret, curiam laycalem intrauit, querelam deposuit. Vocatus sacerdos uenit, priuilegium allegauit, sed quidam nobilis, Caceta nomine, surgens de consessu curie dedit alapam in faciem presbyteri


36. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

omnia de promotione archidiaconi rite ac canonice processisse et quia nulla erat scintilla discordie inter canonicos, ex qua posset refragrandi materiam finaliter inuenire, assensum prebuit et dans suam benedictionem ei archidiaconatum confirmauit propriaque manu installauit eundem. 2Erat autem archidiaconus competenti scientia preditus et in executione sui officii, prout ei possibile erat, satis feruidus et intentus. Amator iustitie, nequitie detestator nimioque zelabat affectu, ut sanctorum seruarentur statuta et in ecclesiaticis negotiis secundum Deum totius iustitie


37. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

ualde siquidem fortune prosperitas in prolis fecunditate et in omni rerum felicitate sibi arriserat. Nec erat in tota prouintia Chroatie qui tanta potentie prerogatiua polleret, omnes enim inimicos suos superauerat nec erat qui ad res ipsius et fratrum suorum extendere manum auderet. 2Cum ergo factus fuisset comes, satis secure sub eo Spalatenses aliquo tempore laborabant terras gregesque pascebant. Sed quia homo erat multis negotiis implicatus, non poterat Spalati facere moram sed dimisso ibi quodam suo uicario, qui iura colligeret comitatus, ipse in locis sibi oportunis


38. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

per aliquot dies, reuersus ad eos acquieuit uoluntati eorum. Et pacti sunt cum eo in quingentis libris Anconitane monete pro salario unius anni. Et multis coram positis pactionem firmauerunt et ipse iuramentum prestitit super quibusdam articulis. Et sic potestatis officium suscepit. 2Confectis autem publicis instrumentis cepit se preparare ad iter. Cum ergo denuntiata fuisset electio Gargani apud potestatem et consilium Anconitanum, ualde commendantes factum Spalatinorum pulsu campane ac preconis uoce populum conuocarunt. Et facto grandi conuentu iuerunt nuntii cum


39. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

possit mensura excrescere, mentis aciem undique circumferebat, dando operam solerti studio seruare habita et lucrari habenda, expendenda pro utilitate expendere et tenenda ex discretione tenere. De rebus propriis satis erat curialis et largus sed de communibus multum tenax et parcus. 2Facta est autem tunc collatio inter ciues, et peracta taxatione omnium bonorum mobilium et immobilium. Soluit unusquisque de centenario tria fuitque summa totius collecte quasi quatuor milium ypperperorum. Ex hac pecunie collatione expedita sunt debita communitatis, et redempta fuerunt uasa


40. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

desiderii auiditate in eorum ferebatur perniciem, ut cum esset in omnibus circumspectus, non satis consulte, ut uidebatur multis, in bellum processit. Nam antequam sufficientem preparationem lignorum atque armorum Spalatenses haberent auxilio fretus diuino pugnandi materiam adinuenit. 2Nactus uero occassionem congruam contra ipsos ex eo, quod quidam Tollen, nepos Malducis, predam fecerat in campo Spalatensi, palam arma parari constituit. Et cum pecuniam pro ipsa preda soluere pacti fuissent eamque soluere denegarent, tunc facta est Spalatensibus iusta occassio insurgendi


41. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

Eo autem tempore, anno uidelicet incarnationis millesimo CCXLI sexto die intrante Octobri, die dominica, iterum factus est solis defectus totusque aer obscuratus est, fuit orror magnus in omnibus, uelud in ea ecclipsi, que facta est tertio anno precedente, ut supra tetigimus. 2Igitur cum rumor exitialis aduentus Tartaree gentis ad aures perstreperet Hungarorum, quasi ludus quidam uel inane sompnium uidebatur eis, tum quia tales rumores frustra sepe audiuerant, tum etiam quia de copiosa sui regni militia confidebant. Erant tamen longa pace dissoluti, armorum


42. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

tradidit eis robur exercitus sui precipiens eis, ut ad debellandas totius mundi prouincias exire deberent. Exierunt ergo et triginta fere annis perambulauerunt omnia regna orientalium et aquilonarium regionum, donec uenirent ad terram Rutenorum et demum ad Hungariam descenderunt. 2Hoc autem nomen Tartari non nomen est gentis proprium, sed a quadam aqua, que illorum preterfluit regionem, sic appellati sunt uel secundum quosdam tatar idem sonat quod multitudo. Licet autem maxima esset multitudo eorum, maior tamen in illo certamine fuisse dicitur copia Hungarorum, sed


43. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

Latinorum presidia erectis undique machinis tuebantur, dux impius uano frustratus labore discessit. Properabat autem regem attingere, idcirco non tantam uastationem transcurrendo facere poterat, sed adinstar estiue grandinis ea dumtaxat loca demoliti sunt, per que transitum habuerunt. 2Itaque antequam Draui fluminis gurgitem transmearent, rex persentiens eorum aduentum relictis stationibus Zagrabiensium partium cum omni comitatu suo ad mare descendit. Tunc diuersi diuersa querentes diffugia per omnes ciuitates maritimas, que propinquiores uidebantur ad fugam, dispersi


44. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

auiditate patrata, nullas ab eis uestes detrahere uoluerunt, sed tota multitudo funeste gentis in circuitu occisorum illorum per contubernia discumbentes ceperunt in magna letitia comedere, choreas ducere, magnosque chachinos ludendo mouere, quasi multum aliquid perpetrassent boni. 2Inde surgentes ceptum iter per Chroatie partes carpebant. Cum autem prope iam essent, adhuc Spalatensibus incredibile uidebatur. Sed cum pars aliqua descendisset de monte, ecce subito apparuerunt pauci sub menibus ciuitatis. Spalatenses autem non eos a principio cognoscentes et credentes eos


45. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

Spalatensis. In episcopatu Seniensi consecrauit Borislaum, quo defuncto substituit ei Iohannem. In Nonensi ecclesia consecrauit Samsonem. Omnes hi tres fuerunt Hungari natione. In Corbauia fecit episcopum quendam iuuenem, qui erat de parentella Domaldi comitis, nomine Sarracenum. 2In illis diebus coadunato capitulo et clero ecclesie Spalatensis factus est tractatus de pontifice subrogando. Tunc laycali importunitate et maxime Gargani annisu, modesto tamen et discreto, facta est ellectio de domino Stephano, Zagrabiensi episcopo, in Spalatensem archiepiscopum


46. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

ad propria repedauit. Spalatenses uero fecerunt potestatem quendam iuuenem de domo Vegliensium comitum, nomine Iohannem. Hic, quantum sibi dabatur scire, per Gargani uestigia gradiens rem publicam gubernabat, sed etatis fluide mobilitate lasciuus facile ad inscitiam flectebatur. 2Eo tempore uacante monasterio sancti Stephani rogatus est Thomas archidiaconus et capitulum, quatenus illuc accedentes de subrogatione abbatis cum eiusdem loci fratribus prouiderent. Archidiaconus ergo, associatus capitulo uniuerso, ad monasterium perrexit. Et cum bono zelo et sollicitudine


47. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

habere ceperunt nauticis lucris incumbere, uoluerunt militie pompas inaniter experiri. Constructis nempe uillis et oppidis gaudebant militari equitatu uolare. Quam ob rem rupto federe dominationis antique, iuramenti religione contempta, manifestos se hostes Venetis ostenderunt. 2Sed Veneti, ut circumspecti et solertes uiri, a principio dissimulantes iniurias et dampna equanimiter supportantes traxerunt prius cunctos captiuos et pecunias, quas Iadre habuerant, receperunt. Deinde paulatim preparauerunt naualem exercitum fortem et magnum et multis machinis fabricatis,


48. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

manus extendere ad quasdam patrimoniales terras Spalatensium, que includebantur intra metas eodem priuilegio comprehensas. Itaque Bernardus potestas armatis lignis a Spalato exiuit cepitque ex Traguriensibus quasi homines quinquaginta, quos Spaletum adductos ergastulis mancipauit. 2His diebus superuenit quidam relligiosus uir de ordine minorum, nomine Gyrardus, origine Mutinensis, homo ualde famosus et magne sanctitatis titulo reuerendus, per quem Deus multa dicebatur iam miracula ostendisse. Hic uidens inter has ciuitates crudele odium agitari ualde condoluit. Et


49. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

obtinere sue postulationis assensum cum quibusdam conditionibus, quas admittere noluit dominus Innocentius, nuper ad summe sedis apostolice apicem sublimatus. Quam ob rem dictus episcopus misit Spaletum et renunciauit postulationi de se facte dans licentiam de persona alia prouidendi. 2Aliquantis autem elapsis diebus coadunatum est capitulum et clerus ciuitatis apud palatium episcopii et facto grandi conuentu uocati sunt fratres utriusque ordinis, minorum et predicatorum, et cepit de subrogatione pontificis consuetus haberi tractatus. Affuit potestas cum populo, ultro se


50. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

uerbis ualde lenibus et submissis pacem postulabant, satisfactionem omnimodam pollicentes. Sed potestas, ut erat ferocis animi, auditis humilitatis sermonibus in tumorem superbie maxime leuabatur et consiliis quorundam iuuenum usus nolebat declinare ad mitia, sed ingentia minabatur. 2Unde factum est, ut Spalatenses, preparata expeditione, exirent in multitudine classium, quas habebant, et uenerunt adnauigantes insule uersus Tragurium, non quidem pugnandi proposito, sed facta ostentatione animos hostium deterrere uolebant. Sed Tragurini uisa parte Spalatini exercitus,


51. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

ciuis. Adeo uidebatur omnibus graue et periculosum usque ad Gallias pergere, quia dominus papa Innocentius Lugduni eo tempore morabatur. Propter discordiam siquidem, que inter ecclesiam et Fredericum imperatorem agitabatur acriter, grande uiarum discrimen illuc pergentibus imminebat. 2Tunc predicti nuntii iter arripientes, abierunt per Lombardiam cum multa cautela. Illuc tandem peruenientes et legationem, sicut eis iniunctum fuerat, procurantes, per totum ferme annum in prosecutione negotii occupati fuerunt. Quia uero periculosum ac sumptuosum erat iterato pro facto


52. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

utpote qui secundus erat regis filius, primogenito iam Stephano Hungarici regni dyademate insignito. Venit ergo cum magno principum ac militum comitatu et in castro Tiniensi resedit. Ibique conuocatis omnibus illarum regionum proceribus habuit cum illis de predicta causa colloquium. 2Illis autem diebus contigit, quod quidam de custodibus castri Clisie tempore messium descendentes Salonam, ceperunt in aliquibus locis diripere Spalatensium fruges. Quod cum in ciuitate auditum fuisset, cucurrerunt aliqui indiscrete audacie iuuenes non ex ciuitatis mandato, sed stultitie


Bibliographia locorum inventorum

Toma Arhiđakon (1200-1268) [1268], Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica (, Split), Verborum 40426, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [thomashistsalon].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.