Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: consensu

Your search found 167 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2

Click here for a KWIC Report

Occurrences 32-47:


32. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 5 | Paragraph | SubSect | Section]

diademate careret, legitimum regem ferme haud arbitrabantur. Tanta inest ignorantiae uitio humanis mentibus superstitionis, rei ad impellendos uulgi animos efficacissimae, auctoritas, quum certum sit regna non insignibus imperii, sed populi consensu confirmari. Verum ne Hungaros omnino stultitiae accusem, hac maxime causa, ut quidam affirmant, apud eos haec superstitionis uanitas inoleuit, eo quod illud diadema diuus Stefanus, qui primus Christiano


33. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 40 | Paragraph | SubSect | Section]

At illa, utpote sorti suae destinata, nullius salubris consilii patiens, suis amicis suadentibus irasci, nec existimare, uti sese res habebat, Hungaros illius tantum auribus seruire, regnum uero eius uehementer auersari, forte confisa seu Romanis legibus, quae ex nudo etiam consensu sponsalia constituunt, seu ne, dum per tenacitatem pecuniis parcit, excusationem Hungaricae fraudi uideretur dare, malens plane alieno dolo quam suo uitio a regno decidere. Crediderim Beatricem, alioquin


34. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 40 | Paragraph | SubSect | Section]

(alioqui filius patri superstes iniussu etiam optimatum nulliusque interposita auctoritate regnum inire solet), uniuersa nobilitas a principe senatus conuocata ad Rhacosium campum armata conuenit, quem esse in Pestano agro supra demonstrauimus. Ibi maioris partis consensu regem declaratum Albam Regiam magna deducunt frequentia. Sed priusquam rex urbem ingreditur regni insignia accepturus, ad aedem diuae Virginis extra muros in planitie satis patente sitam diuertit. Est in uestibulo huius templi porticus quae templo annexa eius parietes undique


35. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 42 | Paragraph | SubSect | Section]

quibusdam Hungaris principibus, castra Alberthi petit, uehementer cupiens animum fratris mollire, simultatemque colloquio dirimere, eo quod et sceleratum esse uidebatur cum fratre armis decertare, neque satis e re sua ullum motum fore censebat, regno et recens, neque omnium principum consensu inito. Quo ubi uentum est, nuntiatumque Albertho fratrem adesse, propere e tabernaculo uerecundia iram uincente egreditur. Salute accepta redditaque oculi utrique lachrymis opplentur, nec circunstantes quidem gaudio tam pii spectaculi oculis temperarunt. Itaque


36. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 47 | Paragraph | Section]

iustique fere exercitus numerum confecerunt. Ad hoc plęrique ciuitatum Alemaniae principes gratuitam operam ea in expeditione se nauaturos ultro pollicentur, atque pro uiribus copias Maximiliani augent, quo studium ac officium suum ei probarent, quem scilicet regem Hungariae futurum, consensu haud exiguae procerum partis, quae Vuladislauo suum non dedisset suffragium, falso persuasi arbitrabantur. Hanc enim famam Maximilianus per totam fere Germaniam sagaci satis mendacio sparserat, quum ne caeteri Alemani, ab Hungaris uinci assueti, militiam metu detrectarent, tum ne


37. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 57 | Paragraph | SubSect | Section]

ad suam trahit felicitatem) se haudquaquam potuisse tanta aduersum paulo ante uictores agere, nisi Deus sibi regnum Hungariae dudum destinasset. Caduceatori principes Hungari respondent sibi haud esse integrum Budam Maximiliano tradere, quippe quam eius nomine tenerent, quem consensu publico regem optimates creassent, cui sane imperium ne dum adimere, sed ne ulla quidem ex parte minuere, uel si possent, in animo non haberent, asserentes difficillimum esse cum Boëmis, gente bellicosissima, bellum suscipere, etiam si nefas non esset regi ritu


38. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 58 | Paragraph | SubSect | Section]

Vuilacenus, Bartolomaeus Varanensis prior, atque quidam alii, latronum more grassantes rapere ex alieno, spoliare, uicinosque armis uexare. Quae res ubi multorum querelis ad senatum (nondum enim rex ex Boëmia redierat) delatae sunt, uno consensu statuunt pro presenti rerum facultate latrociniis obuiam ire, ne scilicet cuiquam, quantum fieri poterat, regiam opem imploranti merito desiderabilem sua facerent incuria. Igitur aduersus Laurentium eiusque socios Matthias Cerebbius, uir bello satis clarus, confestim


39. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 64 | Paragraph | SubSect | Section]

rege moram frustra afferendo suam labefactaret libertatem, nec putaret ui agendum esse cum Hungaris, quippe qui peruicacibus maxime obluctari solent. Ad haec non sineret suis irritis conatibus Turcas, communes Christianorum hostes, crescere. Hoc demum exploratum haberet Hungaros regem consensu omnium creatum confirmatumque imperio nunquam abdicaturos. Alberthus hac obiurgatione, tametsi infestior quam antea fuerat, esset redditus, quandoquidem haud iure se increpitum arbitraretur, quippe qui per fraudem paucorum principum, ut ipse credebat, regno esset


40. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 70 | Paragraph | SubSect | Section]

ita respondent, ut et Hungaris omnia integra relinquerentur, et Alemanus nihil sibi non concessum putaret. Se, postquam ad conuentum nobilitatis de his conditionibus relatum fuerit, daturos, inquiunt, operam, uti accipiantur, affirmantes ne regem quidem ipsum eas sine communi optimatum consensu posse accipere. Neque enim ille, quandoquidem iustissimus sit princeps, minus quam caeteri Hungari legibus ac more patrio tenetur, quum praesertim, quo die regnum iniit, iurauerit se


41. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 79 | Paragraph | SubSect | Section]

eam conferre potestis, cuius ipse magna ex parte non sit particeps, felicemque sibi huius regni administrationem uestra beneuolentia demandatam fore arbitratur tali ciuium suorum uoluntate. Quid enim amplius cuilibet imperio contingere potest quam ciuium animi uno consensu communis boni studiosi? Nimirum haec sola res imperia et firma facit et magnopere auget. Sed nec tali studio, uiri fortissimi, a uobis rex uincitur, quin immo amore publicae utilitatis ita flagrat, ut nullum bellum pro ea, nullos labores, nulla pericula, nec ipsam denique famae ac


42. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 82 | Paragraph | Section]

militum tributum, maiorem profecto laudem ex gratuito laturus officio, quippe externis, nedum ciuibus debita auxilia turpiter uenduntur. Est enim proprium principum uirorum magis dare quam accipere beneficia. Quod ubi omnium consensu statim impetrauit, contracto subitario milite, euocataque ingenti agrestium multitudine, sed magna ex parte inermi ― nam pauci gladiis, plerique messoriis ac lunariis falcibus erant armati Boemos in agro


43. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 87 | Paragraph | SubSect | Section]

per fraudem praefecturae, nihil noui tunc in sacerdotes decretum est. Nam quum multos dies in conuentu per speciem uerae expeditionis agitatum esset, quonam modo arma in Turcas moueri possent, ut scilicet nobilitatis animi a nouo consilio abducerentur, tandem haec simulata expeditio omnium consensu delata est, quoad totum regnum singulas recognoscendo regiones rex perlustraret, ut scilicet uirium peritior suarum cum potentissimo hoste arma conferret. Rhacusani ad


44. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 105 | Paragraph | SubSect | Section]

cum eo consilio, ut puellam nactus rei agendae opportunitatem raperet. Puella igitur, quum forte ad hauriendam aquam de more extra pagum profecta esset, a latente in insidiis proco, quem maxime oderat, excipitur, deductaque in proximam syluam tacito suorum, ut dictum est, consensu comprimitur. Quae quidem per uim stuprata, ubi domum aegra animi regressa est, iniuriam ad parentes, eorum consilii prorsus ignara, defert, illi uero, dum et domesticae famae consulunt, et filiae iram mollire conantur, suadent, uti omisso moerore, eum uirum, quem fors obtulisset,


45. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 106 | Paragraph | SubSect | Section]

probe nosti, destinatum erat, prouexit, tuae potissimum humanitatis gloria te regem Hungarorum creauit. Huius tantae uirtutis laudem non confirmabis modo, uerum etiam summopere aucturus es, si insita tibi modestia ac animi magnitudine erga fratrem hoc tempore usus fueris. Qui quidem, licet omnium consensu in regnum paternum, quia tu illud non postulasti, suffectus sit, tamen non nisi tua uoluntate et illud inire et administrare animo proposuit, eo quod post pacem tecum factam non libertatem suam modo, sed et uitam tibi debere Alberthus ingenue fatetur, nec iam quicquam


46. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 110 | Paragraph | SubSect | Section]

magnam stragem perpessi, cum insigni dedecore domum migrant. Bazethes literis Stephani Carabogdanis acceptis extemplo eos, cum quibus de grauioribus negociis consultare consueuerat, ad se conuocat, atque ad eos ex literis refert. Nemini res contemnenda uisa. Itaque omnium consensu exercitus, qui Polonis resisteret, paratus est iussusque in citerioribus Istri ripis e regione Valachiae castra ponere, mandatumque duci ut, si ex usu esse arbitraretur, Istrum traiceret, sed manum cum hoste haud prius consereret quam fidem Getarum


47. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 124 | Paragraph | SubSect | Section]

post hunc Hysladimirus, Amurathes tandem II regnat, quo mortuo Mechmeti II regnum cessit, qui Constantinopolim aliasque plurimas in suam potestatem redegit. Postridie eius diei, quo haec gesta sunt, Bazethis filium absentem, Mehmetem Primum, qui eo tempore Prusae erat, omnium consensu regem dicunt, constituto prius praefecto, qui per absentiam regis exercitui praeesset, et regiam in eos haberet potestatem, atque interim de controuersiis inter eos exortis cognosceret. Curato deinde regis cadauere plaustroque imposito, atque Prusam ad sepeliendum ferri


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].


More search results (batches of 100)
1 2

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.