Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: pristinum

Your search found 40 occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 16-23:


16. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 35 | Paragraph | SubSect | Section]

Reges antiquitatis: pro, antiqui, prisci. Sic Isaiae 19, gloriabatur rex Aegypti, se esse filium regum antiquitatis: id est, ex vetustissimis regibus exortum. Ad antiquitatem suam reverti, Ezech. 16. Et sorores tuae Sodoma, et filiae eius, ad antiquitatem suam revertentur: id est, ad pristinum statum vel religionis, vel etiam externi status. Iudicum 5, torrens Kison vocatur antiquitatis propterea quod antiquitus Deus constituerat, aut etiam praedixerat se ibi perditutum esse Cananaeos, et Israelitis victoriam de illis largiturum. Secundum antiquitates: id est, secundum


17. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 97 | Paragraph | SubSect | Section]

ac potentiam quandam erigi: sicut contrâ ruere, cadere autiacere, in omnibus ferme linguis. Sic negantur impii consurrecturi in iudicio: pro, praevalituri, Psalm. 1. Sic de Babylone, Ierem. 51, Submergetur Babylon, et non consurget a facie mali: pro, non poterit resistere, aut etiam in pristinum vigorem restitui, contra tot adversarios et clades, quas ei Deus immittet. Consurgere faciet sibi Iehova regem super Israel, 1. Regum 14: pro, constituet, eriget, excitabit. Verbum Dei consurgere, Ierem. 44: pro, effici opere ipso ea quae verbum praedicit 1. Paral. 21. Consurrexit


18. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 163 | Paragraph | SubSect | Section]

est acerba et amara: erga neutrum sane est suaviter affecta, eive bene cupiens, quin potius contra utrunque scelerata consilia meditatur ac machinatur. Significat igitur Petrus, cum Actor. 8 dicit, Video te esse in felle amaritudinis, et vinculo iniustitiae: Simonem magum nec renatum esse, nec pristinum suum sceleratum animum ulla ex parte immutasse in melius: cum tamen simulet se esse Christianum, et de priori venenata malitia resipuisse. Significat alioqui vox fellis ראש Ros, etiam venenum. Putant porro interpretes, Petrum hac voce allusisse ad


19. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 165 | Paragraph | SubSect | Section]

propinat: ita feces eius haustus significant longe acerbissimam partem cladis vel poenae. Psalmo septuagesimoquinto: Utique feces eius sugent et bibent omnes impii terrae. Isaiae 50. Ezechiel. 23. Stare in fecibus, est tranquillitate sua, et aliis commodis ac bonis suis frui, simulque suum pristinum vigorem retinere. Zophon. 1. Visitabo viros stantes in fecibus suis. id est, qui nunquam sunt proturbati in exilium aut captivitatem, a suis sedibus, rebus ac commodis abducti aut depulsi. Metaphora haec videtur sumpta esse a vino, aut etiam aliis liquoribus. Nam quamprimum vino


20. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 196 | Paragraph | SubSect | Section]

aditum ministri functione ad maiorem: ut solent functionum ministri dato virtutis experimento. et alio qui in maiori quadam dignitate et existimatione erit apud piorum coetum. Aliquando etiam statum fortem aut conditionem alicuius significat: ut Gen. 40. Restitueris in pristinum gradum. Quindecim illi Psalmi, post 119, vocantur Psalmi graduum, aut ascensionum maheloth. cur vero sic vocentur, nulla certa ac indubitata ratio afferri potest: varie tamen divinantur. Alius enim


21. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 204 | Paragraph | SubSect | Section]

nobis: pro, tempus aptum et statutum metendis messibus servat nobis. Sic quoque habent hebdomadas annorum, cum septimo quoque anno reliquerunt agros incultos, et dimiserunt servos liberos. Item habent hebdomadam hebdomadarum annorum, cum ab uno Iubileo ad alium numerant annos 50: ubi omnia in pristinum statum restituebantur, et agri quoque venditi, aliaque stabilia ad pristinos possessores aut familias redibant. Denique Daniel disserit de 70 hebdomadis annorum, quae tunc adhuc usque ad adventum Meschiae supererant: de quibus alii prolixius et ex professo disserunt, quos vide. Exple


22. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 253 | Paragraph | SubSect | Section]

Et paulo post, Iuxta iudicium gentium coluerunt Deum. 1. Paral. 15. Non fecit Iehova irruptionem inter nos, eo quod requisierimus eum rite secundum verbum et legem eius. In qua significatione construitur semper cum praepositione Caph, iuxta, secundum. Genes. 34. Et porriges calicem secundum pristinum iudicium, cum esses pocillator eius. Exod. 21. Iuxta iudicium filiarum agat cum ea. Iudic. 18. Secundum iudicium Zidoniorum. Psalm. 119. Convertere ad me, et miserere mei, secundum iudicium diligentium te: id est, morem. 2. Reg. 11. Vidit regem stantem ad tribunal, iuxta morem.


23. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 536 | Paragraph | SubSect | Section]

dicitur Iob 39, Non revertitur equus a facie gladii. id est, non resilit, non cedit. non vertit tergi aut se repelli patitur. Reverti, pro sanari, aut [?: p- ] statui restitui: Exod. 4, Reversa est sicut altera caro. Sic Ezech. 35, Urbes tuae non revertentur: subintellige, in pristinum statum, non instaurabuntur. Reverti ad Deum est, per poenitentiam converti ad Deum: Oseae 7 Isa. [?: ] vide POENITENTIA. 2. Sam. 11. In reversione anni, tempore quo reges exeunt ad bellum. id est, circumvoluto anno. RIDEO, et RISUS, varia respicit eoque


Bibliographia locorum inventorum

Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].


Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.