Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: optime

Your search found 391 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 165-178:


165. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 239 | Paragraph | SubSect | Section]

omnia referat; nonne is tam accurata, tamque multiplici observatione non mediocrem sibi in omni genere sapientiam comparat? nonne, velut in quadam specula constitutus, actiones hominum prospicit, quoque modo, quove tempore quidque fieri conveniat, unus optime intelligit? Quocirca, sapientissimos viros, qui saepe aut labentem rem publicam sua prudentia confirmarunt, aut iacentem erexerunt, magnopere historiarum studia coluisse, proditum est. quo quidem ipso ex genere quo quisque rerum ante se gestarum


166. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 240 | Paragraph | SubSect | Section]

interpretanda susciperent. Nam si Graeca cum Latina lingua conferatur; qui, quaeso, illa plenius, quid hac ieiunius inveniri queat? quod nos in quodam nostro libello, satis copiose, satisque, ut arbitramur, dilucide ostendimus. Quare si, quae Graece optime intelliguntur, ea Latinum aliquando in sermonem ita sunt translata, ut coniicere potius, quid sibi interpres velit, quam videre plane liceat; id non tam ipsius inscitia interpretis, quam Latinae linguae inopia accidere, iudex aequus existimabit.


167. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 241 | Paragraph | Section]

voluntati obtemperaturum. nunc vero, re confecta, quod tunc promiseram, tibi persolvo. De singulis autem verba facturus, pauca quaedam de me ipso, deque huius tractationis genere praemittam; non tua sane, neque tui similium caussa, qui nihil non optime judicatis, nihilque ducitis veritate praestantius; sed ad illos spectavi, qui veterum scripta plus aequo admirantur, suam aetatem aspernati: quo plerique homines vitio laborant. Suspicor autem fore non nullos, qui cum haec legent,


168. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 242 | Paragraph | Section]

facultatem oppugnare. eiusque scripta reprehendere: neque hoc animo ad scribendum aggressus sum, ut vitia tantum colligerem, aut eiusmodi aliquid facerem, neque ut, quae in eo praeclare confecta animadverterem, silentio praeterirem; ea vero quae non optime dicta essent, invaderem: sed ut, quae mea de eius oratione esset sententia, explicarem; atque omnia complectens, quid ille cum aliis commune haberet, qua in re differret, ostenderem. Quod mihi facere instituenti, non virtutes tantum eius, sed,


169. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 242 | Paragraph | Section]

me, et nostra et veterum memoria, nulla malevolentia suffusi, sed veritatis studio ducti, in eadem se palaestra exercuerint, possum sexcentis prope testibus comprobare. duobus tamen ero contentus, Aristotele, et Platone. atque Aristoteles quidem non optime omnia a magistro suo Platone tradita existimat: qualia sunt quae Plato de ideis, de ipso bono, de republica disseruit. Plato etiam ipse, Parmenidis, Protagorae, Zenonis, atque aliorum, qui rerum natura constantium philosophiam profiterentur,


170. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 244 | Paragraph | Section]

collocavit. cumque ad exitum belli vita processisset, non quaecumque in sermonibus audisset, sed quibus ipse affuisset, quaeque esset expertus, in sua scripta retulit: quae vero propter exsilium suum nosse minus potuit, ea sumpsit ab iis qui optime ipsi cognovissent. Ac MG: Quibus rebus superiores historicos excelluerit. Quibus rebus superiores historicos excelluerit. superiores quidem historicos duabus


171. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 247 | Paragraph | Section]

neque copiose, neque temporibus satis accurate distinctis, explicavit: simul ob eam caussam, quod Atheniensium principatus qua ratione sit constitutus, harum rerum tractatione declarat. Satis igitur et hinc aperte colligitur, narrationem ab ipso non optime, id est, non ut natura postulat, esse digestam. Huc accedit, quod nec historiam quo debuit fine conclusit. cum enim annos VII et XX bellum comprehenderit; atque hoc quantum temporis est, usque ad belli exitum ipse vixerit; tamen usque ad annum


172. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 247 | Paragraph | Section]

tempora, recordor a multis esse nuntiatum, oportere ad annos ter novenos bellum perdurare. mihi autem per totum illud tempus vita suppeditavit: cum et id aetatis essem, ut rerum sensum haberem, et in eam curam animum intenderem, ut singulas notitias optime consequerer. cumque annum post quam ad Amphipolim dux fuissem, vigesimum p. anno post Amphipolitanam expeditionem vigesimo patria mea exsularem, et apud utrosque,


173. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 251 | Paragraph | Section]

Phocaënses, qui Massiliam condidere, navali proelio Carthaginienses superarint: atque alia, quae his sunt similia: quid, inquam, illi in mentem venit, haec ut ante narrationem commemoranda existimaret? Quodsi, quae mea sit sententia, fas est dicere; optime prooemium instituisset, si, omnibus, quae in medio sunt posita, sublatis, extremaque eius parte cum propositione coniuncta, in hunc, qui sequitur, modum confecisset: Thucydides Atheniensis bellum quod inter se Peloponnenses et Athenienses


174. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 252 | Paragraph | Section]

licet, equidem, cum haec a vetustissima origine repeto, non puto illorum res neque in bellis, neque aliis in rebus insignes fuisse. in his vero neque magnam poetis, qui res plerumque extollunt, fidem adhibui; neque historicis, qui se totos in rebus non optime examinatis ad demulcendas aures magis, quam ad veritatem tradendam, composuerunt. quarum quidem rerum maxima pars propter temporis diuturnitatem in fabularum naturam abiit. sed tamen, ut in rebus vetustate obsoletis fieri potuit, satis ex


175. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 262 | Paragraph | Section]

ἄλλην ἔχειν δύναμιν κατὰ τὸ ἄπορον ἑκατέρῳ διδόμενοι. Hoc est; Quoniam nullam aliam vim habebat, ob inopiam utrinque datum . Quod autem sententiae optime respondisset, tale fuisset: οἱ δὲ περὶ τῆς φιλίας ὅρκοι εἴ που


176. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 270 | Paragraph | Section]

altera Atheniensium ducibus erat accommodata, qui de rebus iustis nec quaerere nec dicere permittebant, sed violentiae atque avaritiae legem invehentes, ea demum iusta esse dicebant in imbecilliores, quae potentioribus viderentur? Equidem ducibus ab optime constituta republica ad exteras civitates missis, hanc orationem minime dignam arbitror. Neque vero placet ut Melii, parvae civitatis incolae, qui nihil illustre umquam praestituerunt, maiorem dignitatis quam securitatis suae rationem habuisse,


177. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 274 | Paragraph | Section]

ληφθῶμεν, εἰδότες ὅτι ταύτῃ μόνον ἁλωτοί ἐσμεν; Hoc est; Neque vero huc venimus ut, quantam Athenienses, qui reprehensu sunt faciles, iniuriam faciant, apud vos, qui haec optime intelligitis, ostendamus; sed multo magis ut nos accusemus; quod, cum multa Graecarum urbium exempla nobis observentur, quemadmodum illae in servitutem sint redactae, non tamen nobis ipsis subvenimus, nec praesentes fallacias, in nos confictas,


178. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 280 | Paragraph | Section]

quidem partem, quae in narrationibus consumitur, praeter pauca quaedam mirabiliter adhibitam, atque ad omnes usus accommodatam, confitemur: eam vero quae conciones habet, non plane omnem ad imitandum idoneam esse; et quae eiusmodi est, facilem quidem omnibus ad intelligendum esse, sed imitatione prorsus exprimi nequaquam posse. His ego tibi, Q. Aeli Tubero, vir optime, iucundiora quidem de Thucydide potuissem scribere, non tamen veriora.


Bibliographia locorum inventorum

Dudić, Andrija; Dionysius Halicarnassensis (1533-1589) [1560], De Thucydidis historia iudicium... A. Duditio interprete (), Verborum 18906, Ed. Petra Šoštarić [genre: prosa - epistula; prosa - versio] [word count] [dudicathucydid].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.