Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: inquam

Your search found 416 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 194-223:


194. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page aiii | Paragraph | Section]

SIT. FORTE CONTINEBAM ME DOMI aduersa valetudine, ac mox a prandio sumpseram in manus nescio quid Plutarchi, vt pomeridiana lectione somnum allicerem, quum quidam amicus de more cubiculum ingressus mihi assedit. Ego vero experrectus, ac leniter arridens, vnde inquam? quid boni portas? ille autem haerebat in me defixis oculis cogitabundus. Tum inquit. Etsi non libenter a te dissentio: quem cognoui sermonibus multorum, integre in aulis principum fuisse versatum, nec tibi defuisse iudicium atque virtutem, sed fortunam, quae fere


195. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page aiii | Paragraph | Section]

suscaeptis contentionibus aduersus probitatem: tamen mihi concaedi postulo, si nunc magnis quibusdam rationibus vna in re sentire tecum prohibear, nec propterea velim credas immutatam esse meam erga te voluntatem, aut quicquam tibi de meo iudicio decidisse. Non sum inquam adeo ambitiosus, vt offendar, si quisquam praesertim vir optimus atque amicissimus, in quo albo te collocaui, diuersus eat a mea sententia: fieri enim potest, vt integra amicitia, nonnunquam inter se amici dissentiant. Quippe veram amicitiam, quae manauit ex fontibus honesti, egitque radices


196. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page aiii_v | Paragraph | Section]

mutationes rerum, aut temporum, non dicam dissoluere, sed labefactare, aut imminuere potuerunt. Scio inquit amiciciam esse vnam ciuilium virtutum maximam atque praeclarissimam, et amicorum est idem velle idemque nolle. Et valde inquam, nam quorum mentes honestas ipsa conglutinauit eorum voluntates circa bonum et aequum non distrahuntur, sed perstant immutabiles. Non autem infitior saepe oriri paruas dissensiones, non tamen propter animorum contumaciam. Sed quod accidit, vt vnus alio acutior hebetiorue ingenio sit: plusue


197. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page a4 | Paragraph | Section]

verbi perstrictione dirimuntur. Si igitur in illo primo genere amicorum ponendum me existimas (quod facere debes, siquidem neque tuis opibus, neque clientelis, neque vlla sperata vtilitate impulsus fui ad te amandum: Caeterum eximiae dotes animi tui me pellexerunt ad mutuam charitatem) si inquam id tibi persuasum est, vehementer abs te peto, ne posthac existimes, me laesum iri, si qua in re a me dissentias, aut si me commonefeceris erroris mei. At ego contra hoc tibi polliceor fore mihi gratissimum, quum id, quod in me prauum fuerit, tuo iudicio correxero, Sed quid nam illud est, in


198. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page a4 | Paragraph | Section]

fore mihi gratissimum, quum id, quod in me prauum fuerit, tuo iudicio correxero, Sed quid nam illud est, in quo mihi tecum non conuenit? Tum ille, vereor equidem, si meas susceptas viuendi rationes probauero, ne putes tuum institutum vituperari. Omnino inquam si pugnabunt ex diametro: necesse enim est alterum contrariorum vbi constitueris, alterum ruere. Sed tantum abest, vti grauiter id laturus sim, vt etiam quum tantam rem mihi persuaseris, commonstrando lucem quasi in tenebris, et ex obliquis perplexisque ambagibus deducendo amicum in rectam


199. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page b | Paragraph | Section]

nondum exoleuerat, et in corporis animique pestiferam tabem procubueram, sed tandem vicit ratio melior: extemplo reuocaui mentem ad meum vetus institutum viuendi, abiectis studiis sapientiae: nec diu post rediit pristinus color et sanguis et animi firmitas: Nihil sane inquam hic esse peccatum video praeclarum prorsus atque diuinum opus summis animi atque ingenii viribus aggrediendo in comparanda sapientia, quam vnusquisque sanae mentis expetere debet. Verum adhibenda fuit moderatio, habendaque ratio corporis, cuius fulturis ipse quoque animus sustentatur. Vix


200. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page bii | Paragraph | Section]

inquit istam sagacitatem in facie squallore situque pene confectam: saepe vsu venit vt ii, qui sibi oculatissimi videntur, suis tamen in rebus plurimum caecutiant: quae res multos mortales omnibus temporibus perdidit, ac in futurum perdet. Quod si inquam ita se res habet, in quo tamen opere praeclarius extinguar? At vide inquit, ne sit hominis inconsulti, dum quaerit aliena, ne etiam ea, quae domi habet, amittat: haec est illa Thaletis sapientia metientis coelorum spacia, et non cernentis fossam ante pedes in quam


201. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page bii | Paragraph | Section]

indidit enim penitus in visceribus atque adeo in ipsis medullis titillationem voluptatum: quibus nisi vtamur, videbimur male sentire de natura, planeque ingrati esse, quod eius munus gratuitum contemnimus, quae nihil facit absque summa ratione. Et mihi persuasum est inquam nihil esse flagitii in perfruendis voluptatibus, si modicae concessae temperate, atque cum ratione susceptae sint: nam omnia nimia profectaque a temeritate vitio non carent. Caeterum si cum his conferamus voluptates animi (deum immortalem) quantum hae prae illis vilescent, nec digne


202. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page biii | Paragraph | Section]

quasi libri continentes praecepta sapientiae cecidissent e caelo, nec essent ab hominibus perscripti. Quaero igitur diuinitus ne homines eam doctrinam sancte pieque viuendi acceperunt, an per semetipsos (vt credere par est) inuenerunt excolueruntque? Procul dubio inquam tribuenda est origo et incrementa eiusce rei hominibus propter animae vim quandam in excogitando perficiendoque diuinam: quam summa dei optimi benignitate idoneam ad omne genus virtutis inueniendum, tractandum, ediscendum accepimus. Quid igitur


203. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page biii_v | Paragraph | Section]

iusti teneas definitionem? quod vt multis voluminibus explicatur, ita non discitur sine multo labore. Nonne ridiculus apparebit, si quis e vulgo, qui nunquam antea tibiam inflasset, conferri tamen cum Ismenia canendo tibiis velit? omnino inquit. Sic inquam de aliis artibus et scientiis iudicare oportet? nemini eas diuinitus contingere, sed quaerendas esse magno studio: atque in iis excellere, nisi quis longissima spacia aetatis collocauerit, haud cuique mortalium concessum est. Proditum est multorum literis Themistoclem virum alioqui


204. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page biii_v | Paragraph | Section]

Atheniensi Republica principem palam confessum esse, nescire se lyra canere, Quod si huic excellentissimo viro, in quo multae praeclarae artes elucebant, cuius consilio atque virtute Graecia seruata est, qui non dubitauit iactare, se Rempublicam ex parua posse facere amplissimam et opulentam, si inquam huic contigit, nescire minimam particulam musicae, que aurium dumtaxat oblectamento est, quod in ea se non exercuisset, quid dicam de his, qui inferiores sunt ingenio, alienique a studio literarum? an diuinam illam virtutem, quae sola certam et compendiariam viam nobis ad beatam vitam


205. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page b4 | Paragraph | Section]

est, priusquam eo quispiam pertingat, quamuis radices amaras habeat: fert tamen fructus suauissimos: ergo inquit superuacua sunt munera legesque parentis naturae ad vitam sancte honesteque degendam, mortalium animis ab orbe condito infixe? Minime inquam, atque ego existimo facinus inexpiabile committi in accusanda naturae prouidentia: bene nobiscum ageretur, si diuinum eius consilium in creandis rebus singulis disponendisque et conseruandis satis admirari possemus, Istud non quaero inquit, potius id velim probari,


206. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page b4 | Paragraph | Section]

eius consilium in creandis rebus singulis disponendisque et conseruandis satis admirari possemus, Istud non quaero inquit, potius id velim probari, cur non licet solo naturae instinctu absque vllis praeceptis secundum virtutem agere? Iam recaeptum est inquam hominumque opinione firmatum animas in corpora delabi nudas et simplices: ac tantum abest, vt aliquod magnum opus suapte vi naturae effingant (quemadmodum narratur de Cyclopum terra, quam dicunt feracem innata bonitate citra omnem cultum et laborem per se ipsam nascentes fructus producere)


207. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page c_v | Paragraph | Section]

habet, vt homines caeteris praestant animantibus, ita literarum imperitis eruditos antecellere. Quid tu ad haec vir optime? contradicere pergis? an satis factum putas? Commode inquit plaeraque ad persuadendum attigisti: Verum adhuc vrget me quidam scrupulus. At nos inquam curabimus illum eximi, si patieris medicamenta salubria. Quidni patiar inquit? neque eo dementiae perueni, vt abhorream a sanis consiliis. Cognitio inquam veritatis omnium sententia mea, iucundissima est, ac eam quiuis indagare debet, qui anhelat accedere ad


208. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page c_v | Paragraph | Section]

inquit plaeraque ad persuadendum attigisti: Verum adhuc vrget me quidam scrupulus. At nos inquam curabimus illum eximi, si patieris medicamenta salubria. Quidni patiar inquit? neque eo dementiae perueni, vt abhorream a sanis consiliis. Cognitio inquam veritatis omnium sententia mea, iucundissima est, ac eam quiuis indagare debet, qui anhelat accedere ad cognitionem dei, quandoquidem ipse deus veritas immutabilis ac sempiterna est. Hic ille, haerendum adhuc nonnihil circa propositam questionem. Etenim dum considero


209. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page cii | Paragraph | Section]

molestiis traducere animum ad hilaritatem, ac per hos paucos annos sic transcurrere, quasi vixisse non videremur. Praeter animi tranquillitatem caetera omnia (quemadmodum mea fert opinio) friuola sunt et inania, hisque idem finis, qui corpori est. Non seiungemus inquam ab hoc ordine philosophiam? Immo inquit in primis interdicendum illi nostra consuetudine arbitror, vt quae inuehat et nutriat curas inutiles, prorsusque alienas a quiete animi: quae in summa rerum omnium vanitate videtur esse vna expetenda. At vide o beate, ne


210. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page cii | Paragraph | Section]

quam querimus: quod tanquam hostibus in eius possessionem irruentibus, confusus distrahitur, Caeterum vbi sedatae fuerint aegretudines animae, tum primum securitatem assequitur: An tu aliter existimas? Nunc quid contradicam non habeo prae manibus. Iam ergo inquam confessus es quietem animi non posse simul esse cum perturbationibus in eodem subiecto? Et valde. Ac securitati nullum locum restare obsesso a prauis affectionibus animo? Nec vicissim perturbationibus licere irrumpere in mentem sedatam et tranquillam?


211. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page cii | Paragraph | Section]

perturbationibus in eodem subiecto? Et valde. Ac securitati nullum locum restare obsesso a prauis affectionibus animo? Nec vicissim perturbationibus licere irrumpere in mentem sedatam et tranquillam? id etiam. Deinceps quaerendum est inquam quibus rationibus hi sanentur morbi, et quo pacto reuocetur animus ad tranquillitatem. Porro longe falluntur, qui existimant hoc sibi vel torporem, vel molliciem, ociumue sedentarium esse praestaturum, quasi per desidiam atque socordiam prohiberentur aditu perturbationes,


212. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page d | Paragraph | Section]

qui Penum gubernat: sed cum promit, aut condit, ita promum condumque variae solemus appellare: neque alium dixeris hominem dum ridet, alium dum lachrimatur: vna quidem his origo est, sed causae diuersae: siquidem vt afficimur, modo in gaudium soluimur, modo declinamus in luctum. Quod si recipimus inquam necesse est confiteri totius hominis generationem nihil discrepare a caeteris animantibus, ac vtrorumque simul cum corpore interire omnia. Non hodie primum inquit in lucem opinio haec venit, sed multis ante saeculis, authoritate excellentium philosophorum nixa: quamquam


213. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page d_v | Paragraph | Section]

omnia. Non hodie primum inquit in lucem opinio haec venit, sed multis ante saeculis, authoritate excellentium philosophorum nixa: quamquam ego nolim cuiusquam vtamur hac in testimonio: demus vela rationi, et quo ipsa duxerit, sequamur. Quamuis inquam libentius assentiar iis, qui posthabitis humanis rationibus, afflati diuino spiritu plenique Deo affirmant, nos vna parte viuere post mortem: atque hoc satis esse deberet ad faciendam vnicuique fidem de immortalitate animarum, tamen conabimur non ineptis (vt existimo) coniecturus


214. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page d_v | Paragraph | Section]

non ineptis (vt existimo) coniecturus ratiocinando nostram credulitatem confirmare, cuius tantum abest, vt me poeniteat, vt indies magis atque magis opinio mea me delectet, inflammetque ad studia virtutis. Quid inquit si spes fallat? Non erit inquam inutile, ac pertinebit nonnihil ad famam et posteritatem, tantisper exercuisse me bonis artibus. Quod si vt opinantur dementes et improbi, quicquid agimus, sentimus, sapimus mors delet obliuione sempiterna, quam rem etiam suspicari nefarium puto, tamen non vereor ne quis repraehendat errorem


215. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page dii | Paragraph | Section]

occupabimur: nam prorsus vanum est, conari eiusce rei scientiam reducere ad sensum, quae consistit in solo intellectu. Nihil autem prohibet inquit quaedam intellectu pariter ac visu compraehendi, velut in mathematicis disciplinis cernitur. Memorant inquam aucupes, quum quispiam immineret nido perdicum, matrem timentem filiis, ne opprimerentur, vsam miro quodam astu: primum quasi elumbem cecidisse non procul a pedibus aucupis, illo persequente, vt mox capturus videretur, idem saepius eam fecisse: tandem postquam longissime persequutorem a nido


216. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page dii | Paragraph | Section]

oratione induces, Quibus tractandis et explicandis multi non solum dies, sed menses et anni consumerentur, Idcirco differamus haec in aliud tempus oportunius, et reuocemus orationem ad incaeptam disputationem de anima. Tum ille, perge igitur tuo arbitratu. Conuenit, inquam, inter omnes animam vegetatiuam, vt in plantis sic in corporibus quoque humanis existere, quia haec augmentum prestare dicitur: attamen neque sensum neque rationem posse appellari, vtroque enim caret ac penitus ab vtroque seiuncta est. Patet quidem cum vegetali non transfundi simul per


217. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page diii | Paragraph | Section]

potentiam animalem et vegetabilem atque in vno animante vtramque inesse. Proinde si duabus animabus bruta animalia dotauit natura, vt altera praestarent plantis, Cur non credimus homini perfectissimo in terris animali ea parte, qua bestiis antecellit, ac propius ad deum accaedit, qua sola inquam homo dici potest, ac deus quidam inter caeteras animantes, mentem procreatricem rationis et intellectus, non eductam de potentia materiae, sed diuinitus datam accessisse ad compositionem animalis rationalis tertiam partem, quae reliquis partibus quasi princeps praeesset atque moderaretur.


218. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page d4 | Paragraph | Section]

est, vt ignobilius agat in nobiliorem naturam. Vnde fit igitur inquit vt tanta studiorum varietas in mortalibus appareat: si animae simplices nudaeque demittuntur in corpora: nec quicquam ex superioribus corporibus intra conuexa mundi in eas agit? Nulla inquam hic plane difficultas est, si persuadere tibi potest, mundum et in hac parte mundi infima hominem praestantissimum animal a Deo non necessario, sed sua ipsius bonitate creatum esse. Alioqui Deus sui iuris non esset, sed satelles necessitatis, et aliena libidine circumageretur,


219. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page e_v | Paragraph | Section]

visa deferunt, hic rursus ad principem partem animae. Proinde nihil obesse quominus anima rationalis in corpore maneat, sed eam praesentem non cognosci vitiato sensu communi, per quem vires suas exerit, hanc enim potissimam causam dementiae arbitrantur. Et ipse inquam possem aliam quorundam opinionem afferre, dicentium (nulla de sensu communi facta mentione) ab animae principatu ad quinque partes sensoriae totidem spiritus exploratorios pertingere, quos alii sensus interiores vocant. Mihi vero neutrum placet: fingunt enim animam quasi rem materialem in


220. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page eii | Paragraph | Section]

iudicandi, ex anima nascuntur, idemque cum anima sunt nec ab ea separantur, perinde atque lumen et calor a sole. Ergo inquit: Medici fomenta occipitio temere apponunt, vt laesae memoriae opitulentur, cui certam sedem in capite statuerunt? Anima inquam delatas quidem ad se notiones et mente conceptas adnotat quasi in membrana scriptoria, seponitque in intimo capitis loco, vt illis tutius sit ab externa iniuria: atque inde, quum opus est, depromit tanquam ex thesauro. Non magis enimuero turbat animum corrupta sedes memorie, quam Economum,


221. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page eiii_v | Paragraph | Section]

et obtrectatores in ipsa adyta irrumpunt. Quam venales magistratus in ciuitatibus, quam rapaces praefectos ad prouincias mitti videbis: ab his opulentos diripi, pauperes ab illis opprimi, omnia fieri improbe et scelerate, sacraque et profana misceri sursum et deorsum. Qui aurium inquam atque aliarum partium pruritu capiuntur, his frustra, praeferendo virtutem occines. Quos etiam vesana cupido, aliena per iniuriam ocupandi vrget, importune ad honestatem hortabere. Si opus est pecunia ad classem instruendam exercitusque comparandos: Num probi hominis in eius conquisitione


222. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page e4 | Paragraph | Section]

ab hominibus secessit? Nempe a Saturni temporibus cum migrasset in caelum ad patrias sedes, nondum rediit neque redituram esse hoc rerum statu censeo. Quid igitur inquit dicemus prouidentia regi mundum absque iustitia? Intuendum est inquam, quia duabus tanquam naturis constamus, anima et corpore: animae quidem Deum agere curam, vt quae ab ipso profecta est, eiusque similima ratione et immortalitate: corporis vero, vtpote rei vilis et momentaneae gubernationem iniunxisse ministris, siue caelum id sit, siue stellae: siue fatum,


223. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page f_v | Paragraph | Section]

diuina philosophia: Quam si sequemur ducem, ipsa nos (aspirante Deo) recta ad beatam vitam adducet. Haec quum dixissem, surrexit inquiens, bene collocauimus has horas pomeridianas: Sed multa orationis et animi contentione video te fatigatum: et aloqui valetudini consulas opportet: iam recaeptui canamus, quod restabat inquam ad explicandum, alio die prosequemur. Cracouiae ex officina Hieronymi Vietoris Anno Domini. M.D.XLV.


Bibliographia locorum inventorum

Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1544], Dialogus philosophandumne sit, versio electronica. (), Verborum 8149, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [andreisfphilos].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.