Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: inquam

Your search found 416 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 42-54:


42. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 2r | Paragraph | Section]

dei neque sui memores impunitatem sibi huiusmodi deliramentis pollicentur, quorum eo miserabilior est conditio quod miseriam suam tum nolunt, tum et nequeunt agnoscere. Quid enim si deus humana non curat, si bonorum et malorum studio non mouetur, si nec iustos amat nec impios odit, quid, inquam, stultius quam templa extruere, laudes reddere, conferre dona, ut nihil inde boni, nihil commodi assequamur? atque (ut ille ait) si talis est ut nulla hominum caritate teneatur, ualeat; quid enim dicam propicius sit? esse enim propitius potest nemini.


43. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 2v | Paragraph | Section]

esto, do etiam uocem, concedo uerba, cum et Moysi hoc ferme modo locutum fuisse dominum acceperimus. Quid autem est? Nonne melius fuit (ut omittam quod perfectissima sunt omnia diuina opera, etsi uidetur nobis interdum pro nostra imbecillitate ita non esse), nonne, inquam, melius fuit deum ea forma ad homines descendisse quam illis gratissimam fore non ignorabat, quandoquidem natura comparatum sit ut omne animans sui similitudine plurimum delectetur. Neque enim ulla poterat esse homini uel forma uel imago ad uidendum iucundior, ad persuadendum


44. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 4v | Paragraph | Section]

est transeat a me calix iste: uerum tamen non sicut ego uolo: sed sicut tu: Et apparuit ei angelus confortans eum. Sed dicet hic fortasse aliquis (utar enim uestra bonitate amplissimi patres: ac paululum a proposito digrediar: quoniam me tam diligenter attenditis) dicet inquam aliquis: Quid est quod Christus patrem orabat ut calix ille mortis a se tolleretur: cum id nequaquam uellet: aut si uolebat? cur a deo tunc exauditus non fuit? Atqui oratio hec Saluatoris ea ex parte proueniebat: que (ut modo dicebam) ad motum et afflictionem sensitiue partis


45. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 4v | Paragraph | Section]

his uerbis elocutus est: Deus deus meus clamabo per diem: et nocte: et non exaudies me. Quia et circa horam nonam dici clamauit in cruce: Heloy Heloy lama Azabatani. Et hac nocte proxime preterita clamauit, id est orauit ad patrem: de qua ego oratione nunc loquor: Orauit, inquam, pro sua liberatione dicens: Mi pater, si possibile est, transeat a me calix iste: et non exaudies ; quia (ut ostendi) exauditus non fuit. Peracta igitur oratione uenit ad discipulos: quibus a somno excitatis ait: Dormite iam et requiescite: ecce qui me tradet prope


46. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 4v | Paragraph | Section]

porro: sed quid tandem hic restat nisi ut uoce tota in clamorem prorumpam? O scelerate Juda: O impurissime latro: O imanissima bellua: osculo tu quod ad humane societatis coniunctionem et uinculum pertinet: quod sacrosanctum charitatis et beniuolentie fedus adinuentum est: osculo inquam Preceptorem tuum tradis? Scriptum est peccatum hoc: scriptum est scelus hoc stilo ferreo in ungue adamantino: et testis falsus non erit impunitus pro eo quod uendidit argento iustum: Argento enim Jesum uendidisti crudelissime gladiator. Illum inquam uendidisti


47. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 5r | Paragraph | Section]

est: osculo inquam Preceptorem tuum tradis? Scriptum est peccatum hoc: scriptum est scelus hoc stilo ferreo in ungue adamantino: et testis falsus non erit impunitus pro eo quod uendidit argento iustum: Argento enim Jesum uendidisti crudelissime gladiator. Illum inquam uendidisti cum quo panem commedebas, illum uendidisti cum quo dies et noctes dulces capiebas cibos, idest qui te suauissimis et saluberrimis admonitionibus continue pascebat. Sed uideamus queso quod facinus aut crudelius aut detestabilius aut immanius perpetrari potuit. Miserum certe


48. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 5v | Paragraph | Section]

sceleratum innocenti. sacrilegum sancto. iniquum iusto. seductorem pacifico. crudelem miti ac pio. quid superest? deo Optimo Maximo hominem infimum et pessimum pretulerunt. Trahitur ergo Christus ad uerbera: facinus indignum. res miseranda. scelus inauditum. Trahitur inquam Christus hominum Saluator ad uerbera. nudusque uelut latro aliquis ad lapideam columnam deligatur. Aderant ibi carnifices ad pulsandos homines exercitatissimi. circumsistunt columnam. expediunt flagra. preparant sese (horret animus cetera persequi) attollunt sacrilegas


49. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 6r | Paragraph | Section]

uictus est: et Christum iam prope extinctum uerberibus eorum uoluntati tradidit ut ipsimet de illo secundum legem suam iudicarent. O magnum et incredibile facinus, O graue inauditumque crimen. Quid mihi hominis mortem nuntiatis? Quid humana refertis supplicia? Deus, inquam, deus omnipotens mortali corpore indutus ad crucem ducitur. Deus Optimus Maximus seruili ac turpissima morte condemnatur. Generatio praua et peruersa, hecine reddis domino, popule stulte et insipiens? Nunquid non ipse pater tuus, qui possedit et fecit et creauit te, nonne ipse deus


50. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 7r | Paragraph | Section]

qui caluarie idest sanguinis dicitur: rursus hic Saluator noster denudatur: et corpus illud sanctissimum: quod paulo post omnia ad se trahere debebat: quod a terra exaltatum ueluti eneus ille Moysi serpens singulare presidium: et saluberrimum medicamen futurum omnibus gentibus erat. Iterum inquam sub aperto celo ante omnium oculos uestibus cunctis denudatur: et milites ipsi: uel potius nequissimi latrones sortibus illas inter se diuidunt: Crucem eo spectante coaptant. titulum inscribunt. erigunt postea et in terra defigunt. manus et pedes (o bone Jesu quis hec sine gemitu: quis


51. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 7r | Paragraph | Section]

oculos uestibus cunctis denudatur: et milites ipsi: uel potius nequissimi latrones sortibus illas inter se diuidunt: Crucem eo spectante coaptant. titulum inscribunt. erigunt postea et in terra defigunt. manus et pedes (o bone Jesu quis hec sine gemitu: quis sine lachrymis referat?) Manus inquam illas et pedes sanctissimos ferreis clauis perforant. Quid amplius differo? Tollitur sublimis in cruce mundi Saluator. eleuatur a terra hominum Redemptor. expandit tota die manus suas. posuerunt enim lignum in pane eius: et cornua in manibus eius. foderunt manus eius et pedes eius:


52. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 8r | Paragraph | Section]

Nemo sit qui se abscondat a calore caritatis eius. omnes gentes. omnes nationes. totus denique terrarum orbis (si nature conditio patitur) huc accedat. tantumque scelus. tam inauditum flagitium pio aliquo affectu prosequatur. Quid facitis patres? quid intuemini? quid taciti expectatis? Nos inquam nos tanto redimimur precio. nos tanto curamur impendio. Venite adoremus et procidamus ante deum: ploremus coram domino qui fecit nos: quia ipse est dominus deus noster nos autem populus eius et oues pascue eius. Lugeamus uitam nostram mortuam idest Christum Saluatorem nostrum et pro eo


53. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 8v | Paragraph | Section]

qui nos captiuitate tua liberasti: uinculis absoluisti: liuore curasti: uulneribus sanasti: sanguine abluisti: sordibus mundasti: cruce saluasti: infamia et dolore et morte ad gloriam: ad uoluptatem: ad uitam reduxisti: qui ascendens super omnes celos omnium es arbiter: omniaque dispensas: Oro inquam te supplex atque obsecro uti tu hodie populum tuum hic et ubique in tui memoriam congregatum his oculis: eo uultu: eaque pietate aspicere digneris: qua sanctissime affixus cruci tunc cum omnia ad te ipsum trahebas: Joannem discipulum tuamque charissimam et pientissimam matrem aspexisti:


54. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 8v | Paragraph | Section]

solem, regis mundum, calcas tartarum: ostende queso faciem tuam et uidebimus: porrige dexteram tuam et surgemus: infunde spiritum tuum et renouabimur: Atque hunc quem ego oculis nunc meis aspicio tue ciuitatis Hierusalem Vicarium, tue hereditatis conseruatorem, tuarum ouium pastorem: Hunc tu inquam nobis clementissime domine pro tua diuina pietate: que exuperat omnem sensum: custodias, foueas, conserues, protegasque. Respice quesumus domine in faciem Christi tui: dirige quesumus illum secundum clementiam tuam: Da ei quesumus uerbo et exemplo quibus preest proficere: ut ad uitam una


Bibliographia locorum inventorum

Nimira Rabljanin, Martin (floruit 1494) [1494], Sermo de passione Domini, versio electronica (), Verborum 7331, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - sermo] [word count] [nimiramsermo].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.